Personarum index:
C. Tiburtius Dexter: Iuuenis clarissimus, qui casus soluit.
Stolo: Dextri scriba qui domini facta narrat.
Romulus: Puer qui sub Ioue et sub tutela Dextri uiuit, cui magnificam chlamyden adfert.
P. Cornelius Saecularis: Dextri familiaris, Veneris Corinthiae possessorque.
Heraclides: Artifex, aenea signa fingit.
Pyrrhos: Heraclidae discipulus, aenea apud Pisitratum reficit.
Menalkidas: Textor cuius operariae Chlamyden Pisistrati texuerunt.
Pisistratus: Antiquas res colligit, chlamydis possessor quam Romulus inuenit.
Candidus: Vae cohortis uigilum tribunus.
Paulinus: VIIae cohortis uigilum tribunus.
Anno quo e Syria rediens uisus est, postquam tribunatum gesserat et magnam bibliothecam in Viminali domo composuerat, quæ euenerunt L. Annio C. Ceruonio consulibus sub Gordiano imperante, dominus cum inaudito casu conflictatus est. Casus enim mirus et stupendus fuit namque jam tum cædes et interfectores afuerunt et Tiburtii facultates Cornelio Sæculari amico succurrerunt qui antiquum et pulcherrimum aeneum Veneris signum detruncatum grauissime tulerat. Sed ad rem.
Post meridiem ante diem quartum decimum Kalendas decembres, a prima hora diei, tam dense pluebat ut timendum esset ne Tiberis super ripas effunderetur. Ingentibus enim procellis imber cælo mittebatur et uentosi turbines imbre onusti creberrimis undis Vrbem inundabant. Videbatur quasi nauis Neptuni fluctibus iactata collis Viminal et in hortulo alta pinus et uiminum cacumina uentis procellosis inflectebantur et canales colliciæque aquas in cloacas ducebant et nonnulli famuli lithostrotum atrii spongiis detergebant.
Interim in Dianæ exedrio, sedens in subsellio, C. Dexter a tantæ tempestatis iactatione remotus, oculis uegetis amictum per totam cathedram longam passum perlustrabat. Etenim eum minute atque concise acutis acribusque oculis perspiciebat atque scilicet scire uoluissem quam ob rem tantum in talem rem se intenderet? Etsi autem tempestatibus domus parietes uerberabantur, dominus meus se a pertinaci inquisitione non auertebat. Inuicem ego hanc uestem, quæ Tiburtii animum tantum tenuerat, considerare coepi.
Græcus erat amictus et lautissimus tarentino intextus. Chlamys uiridis, cum angusto clauo nigro, cuius omnis exterior pars figuris nouem Musarum circum templum Doricum ornabatur atque diuersa a chlamydibus quæ nunc geruntur quadrata erat et figuræ non pictæ acu neque intertextæ sed textrino contextæ. At tamen Tarentinum quamquam passim luto maculatum nimis nitebat ut chlamydi antiquitas tribueretur ueneranda. Aenea uero fibula cum Mercuri effigie summo in latere dextro refulgebat.
Neque alias res de hac magnifica ueste addere poteram sed dominus, in contemplationem immersus, nullo modo ab ea discedebat atque illum uidebam subridentem et supercilia interdum contrahentem et barbulam tractantem et subito ueternosum.
– Hunc amictum, mi Stolo, mihi inquit C. Dexter repente ex solitudine excedens, paruus Romulus domum adtulit namque pusus ille, uariis tempestatibus, semper foris est atque heri ad meridiem, cum multum plueret, sub aliqua porticu castra posuit ubi puer serenum cælum exspectabat. Tum testis fuit insoliti cursus. Res in proximo uico acta est qui de Viminali ad Suburam serpens et sinuosus descendit. Etenim ibi sub porticu, uico imo, Romulus hominem per uicum currentem eumque a chlamydato nostro insectatum uidit. Interim, in contrario itinere, uicum eundem quidam Quiris ascendebat quem clientes prosequebantur. Cum primus descendens inter clientes se insinuare et, turba transita, cursum effrenatum pergere potuit, chlamydatus persequens minus fortunatus fuit. Hic enim lubrica uia lapsus est et in lapsu Quiritem supinum deiecit atque, cum clientes patrono metuentes ad eum extollendum festinabant, citissime se erexit. Nimis tamen cito nam ex humeris chlamys soluta delapsa est. At tempus et litem perdere nolens, cum Quiris et clientes ei instabant, quam uelocissime retro uertit.
– Quid est quod, inquam, hac chlamyde tantum perturbaris? Modus enim tuus eius considerandæ et longum tempus ad hoc actum me incitauerunt, domine, ad talem interrogationem.
– Oh, mi Stolo, tantum inclinaui ut mentem agitarem. Quod est uitium mihi necessarium. Non possum enim impedire cogitationum obseruationumque mearum cohortes in quamcumque rem, quam iudicio meo permitterem, irruere. Sed, si uis, rei interesto! Finge nos hominem chlamydatum inquirere et inuenire ut ei chlamydem restituamus. Quo modo facias?
– Mane in fora cum præcone adeam ut nuntiet chlamydis possessorem, qui chlamydem uico Viminali ante diem quartum decimum Kalendas decembres perdiderit, in domo C.Tiburtii Dextri eam reperturum esse. Postid easdem res in balneis narrem quas quotidie uicini frequentant. Thermas uidelicet propiores loco, ubi chlamys delapsa sit, eligam ut possessor facilius inueniatur. Sic, pol, faciam!
– Inde turba cessatorum ad te ueniet in qua unusquisque deos immortales, se ipsum huius chlamydis possessorem esse, testes adhibeat, quæ tanti æstimatur ut tanta denuntiatione haud indigna sit. Fortasse Quiris ipse, quem chlamydatus noster in solum deiecerat, ueniet ut ei manum iniiciat. Hic uero modus agendi mihi idoneus esse non uidetur.
– At, inquam, quid aliud facias?
– Noli obliuisci, inquit C.Dexter, testis parui Romuli! Pusus ille enim omnia uidit et in loco, ubi res euenit, chlamydatum illum inquirere potest. Jam lineamenta uiri in memoria tenet. Ceterum ego Romulum illuc misi. Sed præsertim chlamys ipsa nobis loquitur. Tantum oportet eam bene interrogemus. Mi Stolo, sententia tua, quis talem amictum gerat?
– Nescio, domine… Nemo certe quem cognosco.
– Ut uides, inquit C. Dexter ironia utens, mi Stolo, progredimur. Nonne animaduertisti hanc chlamydem obsolescere?
– Ita est, domine, animaduerti hanc chlamydem, contra frequentiorem et recentiorem morem, minime rotundam esse. Atque etiam animaduerti, quamuis antiquum amiculum uideretur, huius chlamydis tarentinum antiquitus non texuisse. Re uera e textrino nuper facta est, sicut textilis nitor et integer color demonstrant.
– Mi Stolo, melior fis! Perge! nam te collineare existimo.
– Pergamne? Sed, pol, omnia quæ oculis uideram iam tibi descripsi.
– Tibi mentem admoue, si oculi desunt. Quis, sententia tua, chlamydem tam obsoletam quam recentem gerat?
– Histrione, inquam proteruis inuentionibus stupefactus, uel amator temporum præteritorum?
– Nunc sume utrumque propositum quod minutatim cribrabis.
– Ut nimium faciam, domine, exigis.
– Minime gentium, mi Stolo, agedum! te ducam. Histrionem primo in cribrum producamus! Certe, ut opinor, histriones uestitum extra morem gerunt qui artis studiosiores sunt quam ut communi ueste uestiantur, sed tamen, præsertim cum personam sustinent, histrionalibus uestimentis utuntur. Scænici autem ludi post meridiem eduntur sed casus ipse ante meridiem euenit. Igitur perpauca erant ut quidam histrio mane hesterni diei alium hominem persequeretur scænico habitu.
– Nihil rectius, inquam, sed “perpauca” non sunt “nulla”. Nonne huic histrioni, causa nobis ignota, licebat scænicam uestem mane diei hesterni gereret?
– Licebat enim, inquit C. Dexter. At, mi Stolo, quam personam agat qui chlamydem gerat?
– Facile dictu! inquam. Personam militis uidelicet.
– Optime. Hæc tamen chlamys obsoleta nihil militare ostendit. Num scænicum militem fingere potes qui sic ornatam chlamydem gerat ut nouem Musæ templum uel Doricum circumdent?
– Minime, inquam, o domine!
– Ex utroque proposito, inquit Tiburtius, histrione dempto, restat temporum præteritorum amator. Re uera oportet discernamus qua re tali amictu uestiretur. Num studio uel libidine uel aliis causis?
– Hoc opus, hic labor.
– Ex amictu ipso, me Hercule, id coniiciamus! Histriones non sunt soli qui obsoletam chlamydem gerendi facultatem habeant et licet fingam chlamydatum illum rerum præteritarum amatorem esse. Quæ coniectura de duabus causis in mentem uenit. Prima uestis figuræ sunt, namque Musæ nouem circum templum Doricum saltantes omnes artes mihi expromunt et altera fibula est, in qua Mercuri negotiatorum tutoris effigies cælatur. Quibus positis, constat artes cum mercatura coniungi. Sed nunc signis et documentis opus est. Quod si, mi Stolo, uestem interiorem inspicias, argenteo filo subscriptionem pictam acu uideas. Quæ subscriptio demonstrat hanc chlamydem et Romæ et nostra memoria contextam esse, nam artifex, qui hanc magnificam uestem texuit, nomen suum notauit. Vide! subscribitur: Menalkidas textor. Ibimus cras ad officinam textrinam eius Menalkidæ quia mihi patet se memorem hominis fore qui hanc miram et magnificam chlamydem emisset.
Cum tempestas imbribus et turbinibus Romam multum inuolueret, dominus domo exire nolebat et crastinum diem exspectare malebat. Ceterum imbres primo crepusculo remisere, cum cubitum iremus.
Postridie mane, Nestorianus, quidam P. Cornelii Sæcularis seruus nuntium Tiburtio Dextro adtulit. Tabellam autem Sæcularis detestabili piaculo motus scripserat. Qua in tabella enim a seruo producta hæc legebantur: “Priscum et uenerandum Veneris signum, quod hortum meum ornat, iniuriose detruncatum est. Te oro, Tiburti, hoc negotium cures amicitiæ atque deorum nomine.” C. Dexter, cum amicum mollissimo et mitissimo animo esse sciret, Sæcularem hoc negotiolum in maius accipere existimabat.
Post fere horam unam, ego et C. Dexter in atrium Sæcularis intrauimus ubi is iniquo animo et acriter nos exspectabat et late longeque, dum alta suspiria trahit, ingrediebatur. Hic natu minor anno uno et dimidio quam dominus meus erat et, cum C. Dexter procerus et longus esset, paruus solidusque atque taurus esse uidebatur. Cuius tunica thoracis toros uixdum tegebat celabatque. Ut primum Tiburtium uidit in eum irruit, quem sine mora et celeri pede subter peristylum Rhodium, quod hortum cingebat, duxit.
Tum Sæcularis furenti digito podium ex marmore factum, in quo aeneum Veneris signum sine capite stabat, demonstrauit. Cum dominus aeneum uel opus affabre factum fractum uideret et inde æquo animo pateretur, Sæcularis uero homo ad cultum deorum pertinentissimus sacrilegium et piaculum criminabatur. Præterea caput deæ non elatum erat, nam in pratulo quod circum imum podium erat ponebatur. At tamen res summo in discrimine non erat.
– Sæcularis, me Hercule, hæc statua haud irreparabili ictu fracta est! Is quem deæ uiolatorem dixeras in Venerem potius lenis uisus est. Vide enim ut caput apte sectum est! Haud opus est Phidia ut totam statuam reficiatur et quiuis opifex eum in collum reponere poterit. Ubi nuntium tuum legeram, pessima finxi.
– Scio, inquit Sæcularis exardescens, deos non tantum memoria nostra seruari quantum quondam seruatos esse. Nec pueri credunt. Quam humaniores dei nunc existimantur atque tam insipidi! Plebs autem deos orientales colit et fana Mithræ, Isidis, Osiris, Magnæ Matrisque frequentat. Inde nostri dei Indigetes in templis aureis et marmoreis algent. Est enim nouissimi moris in Puticulos uel in cryptas oratum conuenire. Ita est nostra memoria degenerat, in qua non dubitant quin deos uexent!
– Si uis, inquit Dexter grauis, me negotium tuum curare, ut statim hos questus reprimas a te peto. Cum primum Roma caput uasti imperii facta erat, plurimos deos deasque excepit. Quod ad Venerem tuam pertinet, facinus deæ odio patratum non agitur sicut caput apte sectum neque conuulsum demonstrat.
– Recte dicis, inquit Sæcularis inuitus. Sed cur aliquis hoc modo egerit? Num sceleratus homo ille uoluerit me operarium Heracliden ipsum habere? Heraclides enim olim se Veneris signum ære renouare mihi proposuit sed hunc opificem haud magni æstimo nam in seruos suos sæuissimus est, eosque, ut fertur, stigmatis nota deformat.
– Ain’ tu? inquit C. Dexter incredulus. Heraclides tamen ærarius faber est qui optima fama fruitur. Ceterum æream aui imaginem, quæ casu fracta est, optime ille reparauit. Veneris tuæ tamen æs rubigine corripitur et optima sculptura demonstrat hoc signum antiquitus confectum esse. Incommodum sit te non id reficere. Sed, mihi dic, quamdiu id habes?
– Cum abauus meus, inquit Sæcularis, id est præcisius patris auus paternus, de L. Alfidio Herenniano, abhinc annos prope septuaginta, hanc domum emerat, hoc Veneris signum iam hortum decorabat. Namque, Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio Achaico consulibus, huius domus M. Perpenna possessor erat, qui, cum Mummius Corinthum oppugnasset et urbem captam deleuisset, eius tribunus fuit et ex præda hanc Veneris statuam accepit. Quam primo male ferens recepit quia uitium in symmetria habebat. Etenim eius caput minus exspectatione erat. Ex quo hanc statuam Perpenna Venerem Microcephalam nuncupauit et inde eius fama inter opera Vrbis. Nunc quoque amici prouinciales mei haud dubitant quin longum iter, ut eam uideant, faciant.
– Bene! contendamus ut intelligamus quid hic actum sit, inquit dominus meus cum togam, quia se solute mouere uolebat, mihi traderet.
Tum uidimus C. Dextrum pratulum, in quo podium marmoreum stabat, considerantem scrutantemque. Repente in podium saluit et statuam perspexit et manum per collum apertum demisit. Postea de podio desiliens, nobis uestigia in humo impressa indicauit. In eam aream uixdum aridam, quæ a pratulo ad usque columnas peristyli orientales ibat. Vestigia leuia tria aduersus statuam uidebantur et ex statua septem altiora reuertebantur. Cum magnopere præcaueret ne uestigia deleret, ad porticum, quæ orientem spectabat, adpropinquauit et nobis columnas duas digito demonstrauit.
Alterius columnæ radice uestigia dua, quæ ad occidentem uergebant, uidebantur atque altera luto passim maculata est. C. Dexter autem calceos sibi excalceauit et tertia columna, lacertorum crurumque ope, in tectum porticus ascendit. Eumque tum in tegulas repentem, tum ad uicum, qui trans porticum patebat inspicientem uidimus. Postea, inuestigationibus contentus, in hortum descendit et pedes rursus se calceauit et togam a manibus meis recepit ut eam denuo gereret.
– Venus Microcephala tua, inquit C. Dexter, non deorum dearumque uiolatore sed fure paruæ staturæ et iuueni et satis studioso polluta erat.
– Pro Iuppiter! Verus es hariolus, inquit Sæcularis admiratione plenus. Sed qua re de quodam fure cogistauisti? Nam, si eius caput prætereo, statua nihil perdidit neque mihi licet capitis desiderio mæream quoniam in pratulo iacet. Quid tum fur iste cepit?
– Hæc Veneris statua holosphyrata non erat. Caput enim et membra in trunco ferrumine et clauis hæserunt, ex quo fit ut quasi arca cauus truncus sit. Fur uero caput e trunco disiunxit ut res quæ in statua inerat caperet. Aureæ autem et tenues notæ in colli ore imprimuntur, ergo in hac statua res ex auro facta inerat, sed quoniam tantum manum unam per collum transiri poterat, res certe haud ingens fuisse uidetur. At tamen ubi fur statuam reliquit tum grauior factus est, sicut uestigia altiora quæ a statua reuertunt demonstrant. Inde cogito rem, quæ in statua inerat, aureos nummos fuisse. Etenim manus nummorum plena per collum transire potest et uniuersi nummi in culleo collecti magni ponderis sunt. Clare duo sacci uestigia uidi, alterum in ima columna luteo maculata impressum, alterum in tegulis porticus.
– Sed sic onustus iste, rogauit Sæcularis, quo modo in tectum porticus ascendere potuit? Namque ut columnam ascenderet oportuit istum lacertis cruribusque uti, sicut modo fecisti.
– Recte dixisti. Sed mihi patet furem ipsum usum esse reste. Maculæ enim, quas in hac columna uidemus, demonstrant eum pedibus nisum esse. Necessaria enim restis erat ad columnam ascendendam et postea ad saccum tollendum, in antecessum alligatum. Præterea, priusquam ultra porticum tuum deorsum in uicum descendit, lente saccum eadem reste tam infra murum tuum quam in marginem uici detulit, atque, reste a porticus fastigio soluta, desiluit.
– Pro Juppiter! clamauit Sæcularis, crura frangere potuisset, nam murus altus pedes duodecim est.
– Vide modo, inquit Dexter, hæc duo uestigia in molli horti tui solo, quæ in radice columnæ imprimuntur, nobis indicant furem, cum in hortulum desiliebat, altum saltum dedisse. Ex hac causa et de uestigiis ad statuam uersus impressis eum iuuenem esse cogito namque eius uestigia eum currentem demonstrant, cum præsertim multa eiusdem uestigia altiora sint, quæ ex statua recedunt, eum aliquid onerosum ferrentem, inde minus uelocem. Hoc modo enim omnia indicia in humo impressa intelligam. Fur ex uico pone porticum tuam, quæ orientem spectat, uenit, postea, nodo ad grypem impendentem alligato murum rustis ope ascendit, tum demum in porticus fastigium peruenit, ad se imam restim solutam aduertit quam in hortum deorsum proiecit. Dum restis secundum columnam dependet, ipse e tegulis desiluit et prius in pedes se excepit quam ad statuam cucurrit. Ibi signi collum dissoluit et culleum aureis nummis compleuit. Postea saccum secum portauit et ad porticum rediit, ubi saccum, quem ad restem dependentem alligauit, deposuit. Ipse columnam cruribus lacertisque ascendit atque, tecto attacto, ad se culleum aduertit. Postremo, postquam saccum in marginem uici detulerat, restem soluit et in uicum desiluit.
– Eum, inquit Sæcularis, sceleratum iuuenem et mobilem fuisse tecum consentio, at, Hercle, quo modo eum paruæ staturæ esse scis?
– Statuam conspice, a fure Veneris poples et pedes luto maculati sunt. Quantum in me est, conieci istum non solum paruæ staturæ esse, quoniam ei in has statuæ partes pedes ponendi erant ut quam facillime per collum aureos nummos caperet, sed etiam istius staturam non amplius quinque pedum esse. Præterea de uestigiis corporum amplitudines iudicari potest. Fere quidem iudicari potest, nam pro rata parte homines plus minusue grandes pedes habent. Sed uestigia tam parua cum magna statura non congruunt atque postremo iste, dum currit, passus homunculi fecit.
– Heu, uereor, inquit Sæcularis, peruulgatam descriptionem esse. Paruæ staturæ iuuenes Romæ abundant.
– Recte dicis, respondit Dexter. Addere possum furem tuum proxima nocte egisse. Imbres enim hesterni primo crepusculo finiebantur, interior autem statua admodum est sicca. Igitur post crepusculum, noctu, cum tota familia dormiebat, iste pecuniam e signo furatus est. Nullumne sonitum audiuisti?
– Sed quo modo potuissem? Est enim difficile somno se dare, cum a primo crepusculo plaustrariorum uociferationes et boum ungulas et currorum rotas iumentorumque uagitus inuitus audias. Præterea domus mea compitum contingit, quam noctu, ad uigiliam secundam, plaustrum, quo uicorum purgamenta eripiuntur, præterire solet ut in cloaculam, quæ in imo uico Capitis Africæ est, sordidum onus immittat. Nec dico uigilum excubias qui silentio uicos circumire non possunt. Cum maxime, proxima nocte, dormire incepimus, Hercle, in confinibus domibus insulisque incendium ortum est. Non solum, ut cernis, nocturnas molestias, dum somnum peto, exsecror, sed tali strepitu animi ab attentione auertuntur.
– Sed, inquam, quamdam gazam Venus in aeneis lateribus suis occultabat? Domine Sæcularis, eam infuisse cognoscebas?
– Minime, Hercle! Quoniam propediem uxorem ducere uolo, pecunia mihi ualde opus est. Inde culleus auro plenus mihi bene usui esset. Nemo, quantum scio, maiorum meorum numquam in his ædibus gazam celauit. Memini nos, cum abhinc sex annos plebs Romana Prætoriana castra oppugnauisset et Vrbem incendisset, res in horto collegisse patremque arcam auro plenam infra statuam abstrusisse, si forte uentus ignem ad nos distulisset. Domi denique mansimus et res rursum ordinauimus paterque arcam effodit, ex quo intellectu facile est, ut pater ipse Venerem aurum in lateribus celare ignorabat.
– Qua ex causa profecto conieci furem satis artis studiosum esse, addidit Dexter. Quod si Romani, per multa sæcula, nescium habuerunt quid in lateribus Venus celaret, quomodo id fur ipse sciebat, nisi rem insciis haud manifestam uel obscuram deprehendit. Fortasse ei, nescio quem antiquum librum, in promptu fuit, in quo priscus rerum gestarum scriptor aliquid de hac statua tradere potuisset. Namque subito is fur uenit, statuam arte detruncauit, aurum a sæculis quattuor in hac conditum rapuit. Non ignarus, ut manifestum est, uel temere facinus suum fecit. Sed addam necesse esse eius libri tanta penuria sit ut nemo tibi aut maioribus tuis hanc Microcephalæ Veneris singularitatem traderit. Præterea, ut proxima nocte is eruditus fur egit, ei non diutissime hæc proprietas cognoscenda erat.
– Solum opus, inquit Sæcularis, de hac statua quod legi Zenodori est et in bibliotheca exemplum habeo.
Quamuis Sæcularis bibliotheca non tot uoluminibus quot domini mei instructa esset, nonnulli in illius loculamentis pretiosi libri comprimebantur. Tum Sæcularis ponderosum codicem cepit quod tam fortunata manu aperuit ut locum ad Venerem Microcephalam pertinentem incideret. Inter scripturarum columnas imaginem statuæ uidebatur. Lineasque Græce scriptas nobis legere festinauit.
“Apud C. Herennium, in Cælio monte, aheneum Veneris signum uidetur quod Callimachus, qui et catatexitechnus appellatur, in templum deæ in agora Corinthia collocauit. Sacerdotes enim ab artifice petiuerunt Hellenam a Venere ad Paridem deductam. Corintho capta, M. Perpenna Romam Veneris signum secum deportauit quod postea in horto suo instituit. Fortasse propter erectionem in profano loco, qua spectantium religio in Venerem decreuit, hoc signi uitium manifestius uisum est quod eius caput corporis staturæ non optime congruebat, quia minor exspectatione erat. Inde a populo Romano Microcephalam cognominatam. Oportet tamen cautiorem uel rei conscium esse ut id paruum uitium animaduertatur, uitiumque hanc Veneris statuam in opera Callimachi accipi et eam uidere nihil obstat.”
– Quid, inquam, in eis lineis, cuiuis gazam in Veneris lateribus conditam esse, indicet non uideo.
– Tecum consentio, inquit Sæcularis. Hunc locum Zenodori cognoui et possessor statuæ sum, at tamen numquam in mentem meam uenit eam manu temptare ad thesaurum inueniendum cuius nemo mentionem fecit. Mea sententia, fur ipse alia documenta tenebat sed omnesne Vrbis bibliothecæ mihi frequentandæ erunt ut forte indicia inueniam? Furem potius insequamur? Quid, mi Dexter, de sententia mea sentis?
– Omnia, ut puto, indicia de hoc casu perscrutatus sum, atque timeo ut aliquid amplius faciam ad furem tuum inueniendum. Fac me certiorem, postquam nouas res inuenies.
Reuersi domum, in paruulum Romulum nos expectantem incedimus. Quamquam pusus ille chlamydæ possessorem profecto non iam indagauerat, nos tamen in officinam textrinam Menalkidæ, quæ in Argileto stabat, ducere poterat atque dominus meus, etsi e rebus, quas mane in hortulo Sæcularis coniecerat, satis lætus et hilaris erat ut, inexplebili tamen animo, matutinum feliciter perficere cuperet.
Quam ob rem, dum quæstionem de fure Veneris Microcephalæ noniam resolutam prætermittit, ad rem chlamydis, quam pæne expediuerat, animum flexit. Re uera, ut opinabar, se quid ratiocinatus esset periclitari et recte et optime coniecisse mihi demonstrare ualde cupiebat. Jussit igitur amictum capiam et paruum Romulum per uicos hominum multitudine affluentes et angiportos strepentes clamososque usque ad Menalkidæ officinam secuti sumus.
Quæ duabus cellis officina textrina constabat, in altera, quæ uiam spectabat, uariæ uestes et multæ tunicæ uenditioni exponebantur, in altera interiore operariæ et earum telæ inerant. Subito Menalkidas ad nos uenit, qui erat cinerea coma et ad quinquaginta annos natus mihi uidebatur, haud excelsus sed pinguis, eius rotunda facies et rimarum plena grandi rictu hiabat, eiusmodique risu cautiore uel prudentiore quam probiore qui etiam omnis mercatoris est. Hic in nos breues stantesque oculos defigebat, qui in pingues palpebras quasi se immergebant. Quam difficilia toleratu lumina! Quamquam textor lautissima toga uestiebatur, is tamen Cretensis origine erat, ut nobis uocis sono audiremus licuit.
– Aue domine, quid tibi uenumdem? Pallium, peplum, togam, tunicam…?
– Aue Menalkida, uide hanc miram chlamydem et mihi dic num eam operariæ tuæ fecerint et, si fecerunt, nomen adde cui uenumdederis.
– Hæc chlamys, profecto, in hac officina texta erat et pulcherrima est. Sed quid uideo? Luteo, μά τόν Δία, maculata est. Miserum! Tam pretiosa erat.
– Heri, eam inueni quam possidenti, quem admodum nescio, reddere uolo.
– Cedo! Eam fulloni mittam quam ei qui possideat reddam.
– Nolo, inquit C. Dexter, nam non mei est magnam mercatoribus fidem habere. Etenim te chlamydem mundatam denuo uenditioni expositurum esse satis puto. Ex te , mehercle, tantum exquiro quod ei nomen sit qui hanc chlamydem habeat. Nisi autem remigio adfigi uis, statim respondeas oportet. Noli me iocari putare! Cuius ergo chlamys est?
– Non expedit, domine, ut me mineris. Non est tui, profecto, magnam mercatoribus fidem habere, at non mei est emptorum nomina cuicumque tradere. Hic est pertinax mos meus.
– Morem tuum optime scio. Quis dixit tibi gratis tradendum esse? Genus mercatorium bene cognosco adeo ut nihil det, nihil gratis tradat. Quot nummos uis ad nomen chlamydati tradendum?
– Nunc res non bene se habent, namque dies nimis alienos mercaturæ agimus… sed linguam meam ad duodecim aureos soluam.
– Tene marsupium! inquit dominus meus quem huius mercatus tædebat.
Marsupio studiose temptato, Menalkidas non moratus est quin uehementer loqueretur:
– Qui a me hanc chlamydem magno emit, Pisistartus… ha, sacer sonus Cretensis… Pisistratus dicere uolui, appellatur. Antiquitatis inuestigator ex priscis rebus quæstum suum facit cuius tabernam in uico Tiburtino Vetere inuenies. Gratias, magnifice domine, maximas tibi!
Quibus rebus actis, a uenali textore discessimus et ad Pisistrati tabernam iuimus. Iam C. Dexter aptis iustisque cogitationibus suis lætabatur, etenim chlamys inuestigatoris antiquitatum erat. Sed, diis aduersis, taberna admodum clausa erat.
– Quid? se interrogauit C. Dexter dum sibi barbulam tractabat. Quanta occupatione Pisistratus distinetur ne in taberna adsit! Furem suum, ut opinor, perquirit.
– Quomodo, inquam, id putare potes?
– Pisistratus antiquitatum inuestigator est et, primum omnium, priscarum rerum mercator.
– Profecto.
– Ex hoc commercio, inquit C. Dexter, magna lucra facit, sed exigitur eum in taberna quotidie adesse, quia emptores rari sunt.
– Sane.
– Ergo, Pisistrato non licet tabernam claudat uel relinquat nisi eum maximæ causæ moueant.
– Ita est.
– At tamen, heri meridie non dubitauit quin tabernam ad furem insequendum derelinqueret.
– Profecto.
– Ergo, fur iste ei pretiosissimam rem rapuit.
– Sine dubio.
– Hæc causa satis ualet ut inuestigare perseueret et tabernæ fores claudat.
– Admodum.
– Post meridianum, inquit C. Dexter, somnum, Stolo, ad proximas Iucundi balneas ibimus, in quis spero nos felices fore adeo ut in Pisistratum incidamus.
Etsi Iucundi balneæ nitidæ et numerosa lauantium frequentia nobiles erant, plerique tamen eorum in proximo incolabant. Quarum balnearum bona fama imprimis ex uestibus tuendis constabat, quid enim turpius perpetratu quam ex balneis uestes surripere? Et loci temperies semper dulcis, tam hieme quam æstate, laudata est, nec quisquam, nitore ædificii uictus, signa de marmore et mille colorum lithostrota contemplari desinebat.
Sed primum omnium, balneæ ex bene instructo Iucundi thermopolio illicia promebant, quod læua caldarium intranti positum est et in uasta exedria mensis et tricliniis exornata. Omnesque uicinorum uicorum garruli, qui in eorum uinolentis circulis nouissimos rumores iactabant, huc conueniebant.
Dominus meus, dum diligentem garrulorum colloquiis aurem admouet, tædium exspectationis fallere mihi uisus est. E quibus potatoribus enim uir erat qui experiebatur ut, nouo tecto petito, alii malæ eius fortunæ misericordes essent, etenim uetera loculamenta incendio Theophilanæ insulæ, in Cælio monte, proxima nocte perdiderat. In alio circulo, quidam uigil septimæ cohortis narrauit aliquem in Tiberi inuentum esse, cuius corpus pila pontis Sublicii statum est, iuxta oram cloacæ, immunditiis huc immissis. Patebat miserum in insidias incidisse, gladio occisum. Sed circuli præsertim collocuti sunt de aurigæ Erotis uictoria, Ludis Plebeiis, nouissimo Veneris die. Quæ Venetæ factionis uictoria inter garrulorum circulos maxime controuersa fuit, nam Eros aurigam Prasinum, Dioclem illum, septimo et ultimo circuitu consequebatur, et illi, Conso fauente, uincere licuit, infortunato Dioclis naufragio, ubi primum hic quadrigam supremum inflexerat.
Tum C. Dexter lassior quam ut exspectationem producat, se ad uicinum uertit ex quo exquisit num Pisistratum cognosceret.
– Quis eum non cognoscit? uicinus respondit. Pisistratus enim quotidie balneis Iucundi adsidere solet. Nihilominus puto te non hodie illum uisurum esse nam in inuestigationibus suis perseuerat.
– Ain' tu? Quid tandem sedulo inquirit?
– Duplæ, inquit ille subridens, inquisitioni autem sedulus est. Amictus et codicis. Heri enim, huc iratus et cæno oblitus uenit et de molestiis suis me certiorem fecit. Etenim persequentem Quiritem frustrari potuit cum, ridiculius auditu, ipse nebulonem, qui pretiosum librum rapuisset, persequeretur. Non solum codice spoliatus est, sed etiam chlamydem, dum pede labitur et Quiritem illum affligit, perdidit. Risusque, ut putare potes, male continui.
– Si ille in me inciderit, sine dubio lætabitur, quia ei non licebit de amictu angatur.
– Minus tamen chlamydem quam librum ualde inquirit, namque pulcherrimum erat librum et imaginibus bellule pinctis refertum. Hoc opus, Mehercule, ereptum a discipulo in arte fingendi…
– Quid? Furemne Pisistratus nomine designare potest? inquit C. Dexter interpellans.
– Videlicet, pro Mercuri, potest! Hic enim iuuenis discipulus æra reficiebat. Sed postquam puer cum libro fugit, Pisistratus frustra eos perquirit.
– Et magni momenti sunt quæ dixisti, inquit dominus meus dum longis digitis sibi barbulam mulcet. Sed, ut opinor, non hodie in his balneis Pisistratum uidebo. Agedum, mi Stolo, uestiamur et hinc abeamus!
Postridie, primo diluculo, cum ebrietatem noniam discuterem et Bacchum inhalarem, miratus sum dominum quieto animo sibilare, cum Heraclioni atriensi præciperet ut matutinos clientes deduceret. Hic enim iussus est eri commotiunculam eis prætexere, cui etiam binas tabellas tradidit quæ sine mora mittendæ erant.
– Nihil, mi Stolo, melius est tota nocte uigilare ut e nimis poculis recreetur, inquit C. Dexter iocosus. At statim in tabernam Pisistrati eamus nam certo scio illum inuestigationes inanes dimisisse. Noli eius chlamydæ obliuisci in qua, ut opinor, recuperanda lætabitur.
Vicus Tiburtinus uetus, in quo taberna Pisistrati erat, in superiore parte Viminalis collis, a Porta Viminali usque ad uiam Viminalem currebat, quem angiporto ad perpendiculum ascenso adtigimus. Dominum uelocem, dum castaneas a miti Myrrina paratas circumrodo, insequebar et, ubi ante tabernam perueniuimus, Pisistratus grauia et lata claustra extulerat. Dominus etiam magna perspicacitate fuerat.
– Aue Pisistrate! inquit C. Dexter. Nonne tui hæc chlamyda est?
– Quomodo, μά τόν Δία, fecisti? Eam admodum desideratam putabam. At, domine sis, mihi dic quo casu eam inuenire potueris.
– Re uera, inquit C. Dexter cachinnum tollens, facilius in chlamydam incedi quam in te. Non tantum facilius sed etiam citius, nam puer testis lapsus tui mihi eam mox tradidit.
– Intelligo. Spero te non ad me Quiritis nomine uenire quem, dum labor, inuitus adflixissem. Id me nolente contigit. Re uera nebulonem qui librum furatus erat persequebar, sed infortunatus in madentibus imbre lapidis lapsus sum.
– Iste nebulo, ut opinor, librum profecto maximi pretii furatus erat, quoniam non dubitauisti quin tabernam ad furem persequendum derelinqueres.
– Maioris pretii! Liber Zenodori fictoris erat, cuius exemplum exquisita cum manu picturis ornatum erat.
– Quem librum agnosco. Aliquis enim familiarium meorum tale exemplum habet. Sed, mihi dic, num fur tuus iuuenis humili statura erat?
– Papæ! Quo modo scis? A puero teste profecto…
– Minime, puer in furem quem persequebatur spectare non curauit. Sed tu potesne mihi accuratiorem eius descriptionem dare.
– Est unus ex opificibus Heraclidis, nomine Pyrrhos. Bene autem eum cognosco nam nonulla æra mea reficiebat. Sed propter breuem negligentiam, cum in inferiorem tabernam descenderem, ei librum furari libitum est qui celerior me fugere potuit. Sed, suo corio caueat, namque, ubi primum eum ceperim, statim istum catomidiari iubebo. Heri autem ad istius dominum iui, sed is etiam Pyrrhum inquirebat. Ne longior sim, omnino ignoramus ubi sis.
– Neque multum abest ab eo, quin sciam, inquit C. Dexter sibi barbulam tractans. At, quæso, eius habitum mihi depinge.
– Pyrrhos, tamquam eiusmodi nebulones, plebeias uestes gerebat, pullam tunicam et crepidas carbatinas. Nihilominus e collo argenteolus pendebat atque iste, nisi fallor, marsupium habebat. Cutis lacteæ et coruinæ comæ erat atque, ut dixisti, breui statura et tenera ætate. Ad annos uiginti.
– Tibi, Pisistrate, gratias ago, quia de Pyrrhi figura specieque satis doceor, inquit C. Dexter.
Chlamydem Pisistrato reddidi et domum rediuimus ubi aliquis nos exspectabat quem uigilum tribunum armatura designabat.
– Citissime, mehercule, ad tabellam meam, Candide, respondisti inquit Dexter. Pro certo habeo cohortem tuam Cælio monti noctu excubare. Abhinc autem noctes duas in hac regione incendium ortum est, adfuistine?
– Minime. Paruum incendium erat idque centuria una exstinguere potuit.
– Nonne scis quota hora hoc incendium inceperit?
– Profecto, inquit Candidus, ut ex tabella tua petiuisti, commentarium de hoc incendio adtuli. Iam linum incidam, legam. “A.d. XIV. Kalendas decembres, de secunda uigilia, cum Decii excubitus in Arboris sanctæ aream introiret, clamores ex imo uico Capitis Africæ auditi sunt. Tertio tabulatoTheophilanæ insulæ incendium ortum erat. A uigile iusso cohortis V castra monere de hoc subito incendio certior factus sum et sine mora eo centuriam III misi. Expuli plaustra dua, alterum purgamentorum, alterum columnis onustum, tresque noctiuagos qui motibus machinisque officiebant. Quarta noctis hora, incendium tandem nostrorum celeritate exstinctum erat. Decio denarii quinque et uiginti, siphonario L. Aurelio Testæ emitularioque Q. Flauio Rotundo denarii quinque dentur qui uirtutem præstauerunt cum ex ignibus saluam paruolam Æmilianam liberarent. T. Plotius Genialis III centuriæ V uigilum cohortis centurio, in Templi Diui Claudi regione, scribebam.”
– Quam regionem male noui, itaque ex te inquiro ubi Theophilana insula a domo Cornelii Sæcularis posita sit, qui et familiaris est et in hoc uico habitat?
– Theophilana insula a latere templi Diui Claudii, quod orientem spectat, medio uico Capitis Africæ uidebatur. Supra compitum est, et Templi area qua Genialis centurio plaustra dua depulit. Domus uero Cornelii Sæcularis ab eadem area spectat inter occasum solis et meridiem.
– Si bene intellexi, inquit C. Dexter, ubi uigilum excubitus in aream introiuit, contra eum Sæcularis porticus, qui spectat ad solem orientem, stabat atque, dextra manu, pars erat uici Capitis Africæ qui ad septentrionem spectat, ubi Theophilana insula erat.
– Admodum ut dicis, inquit Candidus tribunus.
Hoc momento temporis, aliquis uigil petiuit se ad Tiburtium Dextrum introduci qui tabellarius a Paulino cohortis VII tribuno erat et, ab atriensi Heraclione introductus, C. Dextro chartulam proposuit.
– Rei, edepol, inquit C. Dexter, tandem uincula et nodos soluere possum! Eamus, Candide, ad collegam tuum, Paulinum uigilum tribunum! Ille enim corpus criminis, ut ita dicam, tenet. Heraclio! Sæcularem certiorem fac ut statim festinet ad castra cohortis VII ire ubi nos eum conueniamus.
Cum in VII cohortis castra adiremus, Candidus nos in tribuni tabulinum duxit, in quo iam Sæcularis aderat. Is autem e Paulino tribuno exquirebat cur tam uehementer ad hunc conuentum inuitatus esset.
– Aue Pauline, inquit Candidus. Mecum ille clarissimus uir Gaius Tiburtius Dexter uenit.
– Ubi corpus posuisti? statim dominus meus rogauit adeo ut non moraretur Paulino tribuno salutem dicere.
– Infra. Cum iam spes me fefellisset de corpore reddendo, rogum exstructurus eram. Tune eius dominus es?
– At, mehercule, de quo corpore locuti estis? rogauit Sæcularis Dextrum et Paulinum uicissatim spectans.
– De corpore, Dexter respondit, quod heri mane uigiles Paulini e Tiberi traxerunt. Aliquid experiri amauerim. Tribune, te infra sequor.
Cum in cellulam descenderent, cadauer albo linteo tectum in linea mensa recubans uiderunt. Dexter corpori appropinquauit et, dum linteum alleuat, membra iuuenis et parui uiri alba cute et nigerrimo capello reuelauit. Latere sinistro plaga mucrone inflecta uidebatur et dextro lacerto stigma H inscriptum.
Miles quidam uestes eius adtulit, pullam tunicam, subligar, crepidas carbatinas cingulumque.
Quod cingulum C. Dexter cepit.
– Quibus uncinis, inquit Dexter, marsupium de cingulo suspendebatur sed hæc ex corio reliqua demonstrant illum marsupio exoneratum esse atque si curaueritis ut ad collum eius appropinquetis, tum incisuram uidebitis qua coniici potest eum nomismate de collo suspenso uehementer leuari. Satis constat miserum gladii ictu interfectum esse.
– At, Hercle, rogauit Sæcularis, quis est?
– Ecce Pyrrhos, mi Sæcularis, sacrilega Veneris Microcephalæ tuæ manus! Vide crepidarum uestigia! Sunt enim similia uestigiarum in hortuli tui luteo impressarum. Hæsitare non licet. Præterea hic, sicut tibi descripsi, paruus et iuuenis est et cum omnibus rebus, quas mihi Pisistratus de forma et specie eius dixerat, admodum congruit.
– Sed quo modo…?
– Mi Sæcularis, inquit Dexter, Venus tua tacita et secreta diu esse potuisset, nisi aliquam rem Pyrrhos animaduertit.
– Quam rem?
– Eius caput, profecto. Cum Heraclides ad te uenit ut se Veneris signum ære renouare tibi proponeret, Pyrrhos, qui domino suo adstabat, Venerem alienum caput habuisse animaduertit. Memento uerborum tuorum, ex quibus Heraclidem non solum fuisse intellexi qui hoc die Veneris signum uideret et te uiseret.
– Ex uerbis meis, Hercle?
– Ægre tulisti Heraclidem tam crudelem dominum fuisse ut seruos stigmate scriberet. Vide modo! Pyrrhos stigmosus est.
– Recte dicis. Nunc rei memini. Pyrrhos enim Heraclidi adstabat.
– Hic autem domino perspicacior et te ipso et omnibus profanis, qui Veneris signum tenuerunt uel uiderunt, sagacior, cum eius dominus curam et diligentiam in officiis suis tibi offerendis poneret, Pyrrhos incongruens Veneris caput animaduertit et inscitiæ causam exquisiuit. Callimachus uero, qui hanc statuam artificio Græco finxit, se ab arte sua abstrahere non posset. Itaque Pyrrhos magis scire uoluit et supputare poterat aut imperitum artificem læsum caput Veneris refecisse aut, id, quod primum ex pretiosiore metallo, auro uel argento, fusum esset, pro aeneo capite mutauisse.
– Cui coniecturæ plurimi hospites fauent.
– Tum Pisistratus, inquit C. Dexter, ante hos dies petiuit ut ab Heraclide operarius mitteretur qui aliqua æra reficeret. Pyrrhos igitur in tabernam laboratum iuit, ubi in librum Zenodori incedit quem rapuit.
– O optime hospes! inquit Sæcularis irridens. Et ego hunc librum habeo ex quo lineas de statua mea tibi legi. Tibi autem fatendum est nullam thesauri mentionem factam esse.
– Pyrrhos uero sagax opificis oculis easdem lineas legit et intellexit signum signis a Callimacho fictis factisque interfuisse in quibus et Veneris et Helenæ simulacra erant. Pyrrhos autem nouerat Callimachum et alios ad mortales uel immortales fingendos eadem statura non usum esse. In signis Corinthio templo consecratis, Veneris signum maius quam Helenæ erat.
– Visne mihi dicere caput Veneris Microcephalæ ex Helenæ statua extractum esse?
– Coepta maturauisti et perorationem festinauisti, inquit C. Dexter subridens. Etenim persagax Pyrrhos recte intellexit capitum mutationem in obsidionem Corinthii incidisse. Quo alio tempore id, nullo talis rei scriptore, accidere poterat? Ubi L. Mummii legionarii Corinthium ceperunt. Quibus autem capita permutare licebat? Veneris sacerdotibus profecto. Qua re id fecerunt? Gazæ seruandæ et abdendæ causa. Existimauerunt aurum in simulacris quam sub pauimento tutius fore, cum preasertim milites sperarent satis religiosos et deæ timentes fore ut eius simulacro parceant. Sacerdotes igitur aureis nummis signa impleuerunt, sed, cum properantes facerent, capita permutauerunt et si errauisse animaduerterunt, tamen non eis errorem tollere tempus fuit. Non solum ambæ statuæ Callimachi erant ex quo fiebat ut capita simili manu uiderentur, sed etiam staturis haud dissimilioribus erant quoniam sacerdotes Helenæ caput in Veneris collo et Veneris caput in Helenæ collo adhærere potuerunt. Illi denique putabant thesaurum incolumem et in tuto esse.
– Ecce, Inquit Sæcularis, thesaurus quem Venus in lateribus suis celabat!
– Magno animi impetu, inquit C. Dexter, Pyrrhos coniecturas probare instituit. Aut nihil inueniet, quod peius sit, aut diues erit, quod melius sit.
– Per Iouem! Istum crus frangere præstitit. Nunc ubi thesaurus meus est? Nulla spes mihi est ut, Pyrrho defuncto, eum recuperem. At, Dexter, mihi dic quo pacto auri mei furem eumdem ac corpus, quod in Tiberi inuentum erat, fuisse reperias?
– Mihi cogitationis nocte una opus fuit. Postea ad coniecturas rebus probandas Candido tribuno scripsi ut de incendio insulæ Theophilanæ commentarios mihi traderet et Paulino tribuno ut cadauer e Tiberi extractum uisere mihi liceret.
– Enarra, Dexter, nobis omnia quæ conieceris, inquit Candidus tribunus.
– Cum Pyrrhos, furto facto, fugam peteret ut in tutum thesaurum educeret, omnes uicani se exsperserunt postquam incendium proximo uico ortum est. Et fieri poterat seruos tuos in hortulum tuum irruere, Pyrrhos igitur in uicum de porticu desiluit. Sed illi non licuit haud procul ab insula incensa saccum ferentem progredi. Nam uigiles iam aderant. Quid faceret? Aut a thesauro se expedire ne in se omnium oculos conuerteret, aut saccum retinere et in se uigilum animos conuertere et thesaurum libertatemque perdere.
– Quid censes istum fecisse?
– Mente tua, Sæcularis, utere. Si Pyrrhos saccum auri plenum ferens a uigilibus captus esset, et thesaurum recuperauisses et is in catenas coniectus esset.
– Ergo se a thesauro expediuit? Ego uero derelicti in uia thesauri conscientia morderer!
– At tamen nihil aliud facere potuit quoniam Pyrrhos in carcerem non conditus est sed eius corpus adest nec thesaurum tuum recepisti.
– Manedum domine! inquam, certe altera uia est.
– Dic, Stolo, quid censeas.
– Saccum auri plenum retinere neque in se uigilum oculos conuertere potuit.
– Commentarios, sicut feci, centurionis Genialis audiuisti in quibus nemo saccum ferens dicitur reique memento! uicum enim inquietum et sub custodia uigilum fuisse. Pyrrho cum sacco ambulare non licuit quia ei cauendum erat ne in se alicuius animos oculosque conuerteret. Ergo euentus quos nouimus ad firmas, quas primo dixi, causas ducunt. Re uera Pyrrhos nocturnus erro uisus est et pro certo habeo in commentariis mentionem eius factam esse. At autem quia nullus saccus imo porticus tuæ muro inuentus est, Sæcularis, alibi abditus est.
– Sed ubi est?
– Ubi esset? In purgamentorum plaustro. Quod, sicut omnibus noctibus quereris, plaustrum ad uigiliam secundam se mouit ut sordidum onus in cloaculam immitteret et, cum incendium oriebatur, in uico juxta Plateam stabat. Eodemque tempore uigiles ut moueret abiretque iusserunt atque Pyrrhos saccum in id proiecit.
– Non facile, inquit Sæcularis, ei rei accredo!
– At tamen euentuum qui suuccesserunt ratio est, quæ et argumenta mea corroborat. Ubi uero, quæso, corpus Pyrrhi inuentum est?
– In Tiberi.
– Sed præcisius subter pontem Sublicium, iuxta cloacæ oram, qua in Tiberim immunditiæ influunt. Sed quid cloaca inuehit nisi immunditias? Ex quo coniici potest ubi primum, imo Capitis Africæ uico, saccum cum purgamentis de plaustro deiectum est, Pyrrhos se in cloacam proiecit ad saccum recuperandum. Sed in prædonem incedit qui eum interfecit. Corpus Pyrrhi gladio occisi in Tiberi inuentum est.
– Sic fortasse, inquam dum triste familiarem domini mei inspicio, se res habuit et beneficio tuo, domine, dominus Sæcularis certe furem suum recuperauit, at tamen aurum Veneris omnino perdidit.
– Semper, bone Stolo, idem manebis, mihi dominus contumaciter respondit. Certum habeo saccum adhuc esse ubi plaustrum purgamenta immitteret. Nam potesne putare interfectorem tali feritate usum esse ut miserum Pyrrhum paruo marsupio et numismate exonerauisset, si in eum auro Veneris Corinthiæ onustum et impeditum incidisset? Ex quo coniicio Pyrrhum, dum saccum suum in cloaca quærit priusquam tamen eum inuenit, interfectum esse.
[Librum de Venere Corinthia feliciter Stolo perfecit.]
Johannes-Franciscus Arnoud scripsit