Personarum index:
C. Tiburtius Dexter: iuuenis clarissimus qui casus soluit.
Stolo: Dextri umbra qui casus scribit.
Ser. Metilius Balbinus: uicinus Tusculanus Dextri.
Iunia Secunda: formosissima uxor Balbini.
M. Metilius Cæcilianus: adulescens filius Balbini.
Procne: liberta Balbini et pellex Cæciliani.
P. Sulpicius Taurus: centurio cohortis Tusculanæ.
T. Galerius Victor: duumuir Tusculanus.
Pompeia Nigella: uxor Victoris duumuiri.
Dinocrates: sacerdos Isidis.
L. Hirtius Messalinus: tribunus legionis II Parthicæ.
D. Simonius Proculus Iulianus: præfectus Vrbis et huius casus iudex.
P. Aurelius Decimus: famosus actor qui actionem in P. Sulpicium Taurum intendit.
Dominus in mente habuit nos Saturnalia in Tusculano acturos esse, quos festos dies anni exeuntis Saturno sacros ægre ferebat, quia seuera et sedata et prudenti indole præditus erat. Quamquam hilaritate et salibus plerumque non obturbabatur, licentiam tamen horum trium festorum dierum uerebatur in quibus seruo, inter alias, domino molestum esse licebat. Reliquit igitur domum Viminalem seruitio eiusque uoluptatibus, quo libentius in tranquillum Tusculanum se reciperet, quod utrique parti proderat. C. Dexter uero me uoluit se in recessum sequi, puero Erote et formosissima Myrrina comitantibus.
Paulo ultra oppidum Tusculum domini uilla locabatur et prædium usque ad imum montem Albanum se pandebat. Campi longinquiores frumentum et uites alebant et etiam pabulationi parabantur, propiores autem C. Dexter sollertibus et ingeniosis horticolis topiariisque tradiderat. Etenim mirifico horto circumdabatur uilla, in quo platani et fagi et fraxini et pini et salices et quercus modulate congruebant, quarum elegantes compositiones marmorea signa et labra opacabant. Sed tristis asperaque hiems et orbæ fronde arbores solitudinem in aspectum proferebant, cum uer, æstas, multicolorus autumnusque uarie eas pingerent.
Ampla domus erat quæ ex oecis fere quadraginta constabat, sed uetera communia, quorum C. Dexter meridionalem introitum structura obstiterat, quæ primi domini, Sulla dictatore, habitauerant, noniam prono ad commoda ei decebant et præsertim pro cellis penariis et familiaricis erant, faucibusque uetus atrium ad hortum peristyli porticibus quattuor clausum coniungebatur.
A paterno auo, C. Tiburtio Læto, ala recentior ædificata secundum partem occidentalem ueteris domus fluebat et porticum occidentalem horti spectabat et largis fenestris a meridie ad septemtrionem se extendebat, cuius oecos, qui ambulationes arboribus statuisque ornatas spectabant, post meridiem ad uesperum sol illustrabat. Ima autem ala sol occidens in balneis soliisque micabat.
Ex aduerso huius alæ, C. Dexter contra orientalem peristyli porticum seriem uastorum oecorum struendam curauit circum nouum et etiam spatiosius atrium cuius exteriorem et orientem per frontem cum gradibus ad conclauia ibatur, atque eæ cellæ artificibus Numidis et Poenicis ornatæ erant qui omnium optime exoticas uenationes in lithostrotis faciebant et in parietibus deorum fabulas encausto pingebant.
Libertus Hierocles omnes possessiones, et prædium et uillam, uilicabat et, cum has Saturnalium dies in Tusculano suo commoraretur, Dextro rationes conficere et certiorem fieri de uariis sementis et messis uicissitudinibus licebat, nam maxima uectigalis pars prædio gignebatur, quod non tantum amoenitatis locus erat.
Ego uero, quamquam Tusculum uerno et æstate adire et loci uenustatem, purum ærem undansque rus me iuuabat, parum, confiteor, lætabar me hic Saturnalium dies tres agere. Dominum autem lætitiæ et licentiæ eorum festorum dierum tantum pigebat ut mallet nos tali anni tempore et in hoc loco remoto clausos esse et procul a Romæ, Vrbis æternæ, commodis retractos. Ad summam, serui domino imperabant, quoniam ille rus plus minusue uolens exsulatum abibat.
Cum extra muros et procul a rumoribus parui oppidi essemus, a prædiolo Gargilii Florini, qui his mensibus præteritis colonus Hieroclen reum facere uoluerat, in meridiem ad stadia quinque uel sex proximi eramus et in septentrionem et orientem a latissimo prædio Ser. Metilii Balbini, modo redeuntis ex prouincia cui prærat: Thraciæ. At Tusculum non occulte peruenimus.
C. Dexter lauans ex itinere se reficiebat, cum tabellarius adesse nuntiabatur. Tum hic indignatione exardescens et animo irato ad eum inopportunum uenit. Vicinus Metilius Balbinus se id magni æstimare quod dominum meum in conuiuiis numeret. In hac enim cena, una et primus Saturnalium dies et filii sextus decimus natalis celebrentur.
– Domino tuo dices, respondit C. Dexter dum lætum uultum simulat, me æque cenandi uocationem magni æstimare. Licet Balbino in conuiuis cenæ me numerare. Nona hora cum Stolone aderimus.
Profecto tabellario, C. Dexter immobilis intentis oculis nihil spectare uidebatur et barbulam longis digitis mulcebat, quæ eum aliquantulum permotum certe significabant. Deinde in me acres oculos defixit atque mihi dixit:
– Miror me a Balbino ad cenam conuocari, quia sine mora fecit. Etenim uixdum Tusculum ueni et iam me uidere uult. Is autem non bene audit tamquam liberalis conuiuator, rursusque ferunt eum, cum prouinciæ præesset, talia uectigalia Thræcibus imposuisse ut in eum de pecuniis repetundis iudicium constituerent. Balbinus enim rapacissimus uectigal decemplicatum petebat. Decima pars ad fiscum nouemque partes sibi.
– Est pars leonis, inquam subridens.
– Cuius rei saltem accusatur, C. Dexter graui animo pergit, a legatis Perinthiis, qui iuueni sed timendo patrono Gaio Petronio negotium transmiserunt. Eis diebus, Romæ omnes de hoc casu commemorant quod Balbinus scit. Ergo, ut opinor, me ad cenam non inuitat ut filium suum ad me deducat. Hora data ad Balbinum uenimus.
Exoleto maiorum more, tres lecti circum mensam quadratam ponebantur atque summo in lecto Metilius Balbinus erus recubans, quinquagenarius uir, celsus et solidus, breui capillo cinereo, glaber genas, sericatus et liniger, salutem nobis dixit et conuiuas designauit.
A dextra, medio lecto, filius eius M. Metilius Cæcilianus, longus et gracilis iuuenis, pudica et excelsa facie, et duumuir T. Galerius Victor, crassus homo quadragenarius, qui largam ac longam tunicam manicatam pretioseque ornatam gerebat et denique Pompeia Nigella, duumuira, immanis matrona micantibus et tinnulis gemmis obducta, cuius crassum caput semper mouens, sicut testudinis caput, de uastiore stola exsurgere uidebatur, recumbebant.
A sinistra, contra Balbinum, Isidis sacerdos recumbebat, quem candida uestis ex lino et gossypii lanugine facta et rasum caput designabat. Vir pæne quinquaginta annos natus et Iro macior, longissimis naribus, Dinocrates uocabatur. Amuletum in rotundum et hieroglyphicis notis incisum collo adalligabatur.
In sinistro latere Balbini, tenera et pulchra uxor eius Iunia Secunda erat, quæ ad uiginti et quinque annos nata uidebatur. Magnifice uestita coloribus uestium arte optatis et cutis candorem et undantis comæ nigritiem maxime ostentabat.
Postremo in sinistro latere Secundæ iuuenis accumbebat, ad triginta annos natus, centurionis more uestitus, qui P. Sulpicius Taurus appellabatur et loci præsidio præerat.
In lecto, ubi sacerdos Isidis recumbebat, uacui loci duo erant quos nobis Balbinus lenta manu designabat. Inter me et sacerdotem dominus recubuit et ita cubui ut aduersus me centurio esset et animaduertere possem eum a Secunda breui spatio disiunctum.
– Est mihi magnum honestum, inquit Balbinus C. Dextro, te cenæ adesse. Filius meus, Marcus, in posteros dies sedecim annos natus erit, atque his Saturnalibus fruimur ut læti natalem eius concelebremus. Etenim mihi opus est oblectamento namque lites imminent. At, quæso, Thracum et causidici eorum Gai Petronii inuidiam malignitatemque prætermittamus. Liberique mei deliciis operam demus.
– Noli quidquam timere, ait Victor duumuir Balbino dum ad dominum meum se conuertit. In molesta lite quam times ciuium tutelæ confidere poteris. Petronius enim iste, quamuis uerendus patronus sit, hærebit in arte dicendi ratiocinandique Tiburtio Dextro idonea. Etenim qui perdifficiles casus soluit, eum inuidiam falsumque crimen eloquentia restincturum esse patet. Certo scias.
– Huc ueni ut anniuersariæ Marci cenæ adessem, inquit C. Dexter. Videte ut is adulescens negotia uestra moleste ferat atque admodum nego his Saturnalibus me graui ac seuero animo fore.
– Recte dicis, ait pulcherrima Iunia Secunda. Tristia nigraque nubila foras abeant, nam nunc oblectandum est. Nonne, corculum, uis filium beatum esse?
– Hoc die natali, Isis Marco propitia uolens erit, modo animis tranquillis fuerimus, inquit grauiter Dinocrates sacerdos.
Quibus uerbis uix dictis, gustatio ponebatur sed nequiui quin cogitarem ut Balbinus, quamuis legatis Perintiis indicantibus rapax esset, nihilo minus parcus auarusque homo esse uideretur. Pueri enim nobis ouum durum cum foliolo lactucæ in uappa natante atque pultem ex asparagis adtulerunt.
Ostenturus eram Dextro offensionem, cum in triclinium, læto tibicinum et tympanistarum cantu, chorus saltatricum irrupit. Concinnum uidelicet aduentum! Quindecim puellæ enim suum quæque uelum pellucidum numerose iactantes examen papilionum esse uidebantur atque pulchritudine concertantes uolumina magis magisque uolucria describere coeperunt ad symphoniam incitatam. At graui ac luctuoso supremo concentu, omnes subito immobiles defixæque steterunt, quarum una de medio loco exiuit et ad nos suspenso gradu uenit et suaui uoce elegiacum carmen cecinit, quod me magnopere commouit. Et adulescens Marcus animi motus occulere nequiuit, ex quo euenit ut Balbinus pater rem comiter et clementer cauillaretur.
– Non iam es puer, mi fili. Iam mulierum illecebris rubescis. Quam bona est ætas tua, in qua animi motus obscuri uideri possunt.
– Certo scio, ait sacerdos Isidis, quantum patri liceat lætari ubi in filio suo uirilitatis testimonia perspiceret, sed, adulescens Marce, te exhortor ad florem iuuentutis conseruandum neque præmature Venerem colendam. Quanto diutius exspectaueris, tanto melius amabis.
– Qua morum regula tecum dissideo, ait Victor duumuir interpellans dum oculis pinguem uxorem glocientem perlustrat. Breuis uita, uolucer uoluptas, saltem in terris tenuissimas delicias carpto opus est! Seueritas mores contristat. Adulescens Marce, noli sequi tristia sacerdotis uerba, immo cordi tuo aures commoda!
Adulescens ex controuersia de indiciis perturbationis suæ molestiam trahere uidebatur, nec sibi, intimo pudore an rerum inscitia incertum, uires erant de animi motu argumentari uel disceptare, sed nequiui quin censerem ut multi de moribus prodigi essent, alienis præcipue.
Tum Metilius Balbinus a C. Dextro petiuit ut diceret quid sentiret quo modo, ubi prima cupidinis conspicere coeperat, adulescenti agendum esset. Virum enim tanto lucido acutoque animo iudicia daturum, nisi studio erectaque exspectatione digna. Ego uero suspicabar Balbinum C. Dextrum ad controuersiam prouocare uel eum experiri. Isidis enim sacerdos pro puris et castis moribus dixerat, immo duumuir temperatis Veneris uoluptatibus fauerat. Quid amplius diceret?
– O Balbine, inquit dominus meus, in conuiuiis decet unumquemque quid de re, quæ controuersiam facit, sentiat inuicem dicere, inde de circulo non me subducam. At tamen nobis inter pocula disputantibus indulgendum est, quoniam philosophus non sum, non philosophabor. Nihilo minus existimo hanc controuersiam satis directam fuisse ne locos communes dicerem, namque partim Dinocrates, partim Victor Marco suum quisque consilium dedit, ex quibus sacerdos eum morari morigerarique eum duumuir boni consulit. Ad summam, uterque apud Marcum momentum habere imprimis uolt, quorum neuter, dum in contrarias partes disputant, adulescentis mentem curat. De suo quisque usu plus minusue merito agitant, cum alibi rei cardo sit. Etenim manifestum est Marcum saltatricum uenustate permotum fuisse. Quid de hoc coniectem? Porro, mehercule, noniam puer, sicut animaduertisti, Marcus est, quem hæ puellæ lepore suo turbauerunt. Quod rerum natura admodum patitur. Sed minus pati solita est, aliquos hoc animi motu uti modo ad patientiam, modo ad licentiam prædicandam. Ex quo fieri potest ut pudicam in animam semina flagitiorum spargantur. Certe Marcus commotus est, mente tamen id agitauerat quod ultra faceret? Videlicet Catones, aliena uitia statim uituperant et ad suos, uel fictos, mores sequendos impellunt. Hic continentia, illic licentia. Hic bonum, illic malum. Sed de Marci turbatione disputatur, cum saltatricum illecebris natura deleniretur.
– Agedum, inquit duumuir Victor, ut Marcus morem suum gerat dum præcipio, quid est quod in eum flagitia insinuem? Immo Marco suadeo ut diem carpat.
– Præterea, Dexter, bonos mores infitiaris, ait sine mora furiens Dinocrates Isidis sacerdos. Quod si suum quisque morem sequitur, non una uiuere possumus. Te, Dexter, credebam altiore mente sed uerba tua leuia et inepta sunt.
– Censeo enim ut, primis cupidinis conspectis, suam quisque uiam sequatur. At tu Dinocrates, homo certe acutus, quid facis nisi præcepta sectæ tuæ dictas? Vt dicit Lucretius: Tantum religio potuit suadere malorum. Nulla tui sententia est, non dicis quid sentias, sed quod te didicisse. Namque, ubi mentis acumen stat cum quod censes non sit quid tu ipse censeas? Patet enim consilium dedisti ut non tecum cogitares num Marco aptum esset atque, ut omnes cuiusuis sectæ sodales, haud firmos animos illicere conaris pudicitiamque dictitas, ostentas iactasque sicut merces mercator. Etenim, Dinocrates, si ingenii scrupulum habuisses, Marcum, tenero animo et habitu suo, adulescentem te longe pudentiorem esse intellexisses.
– Non patior ut de moribus meis dubites.
– Quidni? Quare igitur malum cernis, si natura rerum turbat animum? Indoles ad uirtutem prona mores suos non iactat et scit non tam facile quam tunicam traduci. Mores tuos uero non actorum exemplis sed ui uerborum obtines atque ciuitatem nuncupas mundum in quo boni mores potius uerendi quam amplexandi sunt. Atque, ut Marco optimam indolem supputo, ei suaserim ut sequeretur agendi naturam ex conscientia sua.
Eo tempore adulescens silentio suo desiit namque ex uerbis C. Dextri solacium et uires ad dicendum collegerat.
– Ita est, domine Gai Tiburti, perlibenter uerba tua audiui quibus potius quam contrariis et Dinocratis et Victoris consiliis assentior. Contraria inter se certe, at tamen ad me decipiendum concordia. Amo, pater, amo et amor. Verum est me non iam esse puerum. Mitis et formosa Procne suaues res Venereas mihi docuit. Non existimo nos male fecisse, etiam si occulte facimus. Nam cur pretextatus amare non possum? Qua re uirilem togam exspectabo, si rerum natura leges hominum leui momento æstimabit, uel, potius dicam, rerum naturam leges hominum leui momento æstimabunt. Et ante hos quinque menses illius libertæ lepori cessi ut non ullum malum cernerem. Scilicet illa uolebat amor sileretur sed iam taceam nolo. Te enim, pater, rogo ut togam uirilem proximis Liberaliis sumam.
– Te, mi fili, ualde admiror! Qua re oportet Liberalia exspectentur? Nunc uir es, id recusare nequeo atque mecum omnes ciues consentiunt. Amici, inquit Balbinus dum in conuiuas manus protendit, hodie filius meus togam uirilem sumat.
– Inopportunum tempus esse credo, ait Victor duumuir. Nunc Saturnalia celebramus. Dies admodum festiuos hilaresque, inter quos nihil graue fieri solet. Res tamquam iocus uideri potest.
– Quamquam per dies tres Saturnalia celebrantur, ultimus tantum sacer est, inquit Balbinus. Immo uero ita nobis placitum est.
Oblique dominum meum adspiciebam quem hæ uerba moleste ferentem et frontem contrahentem uidebam. Tempus in cogitatione ponere uidebatur.
Digitorum percussione, saltatrices et musici euanuerunt atque puer togam candidam, quæ uirilis erat, afferebat qua adulescens decore indutus est. Pater et Victor duumuir et Nigella prope a larario eum circumstabant ut laudibus ferrent.
Sed, cum omnes lætabantur, speculum, eorum quæ in aduersa pariete fixa sunt, mihi facinus furtim actum reddidit.
Iuuenis enim Taurus centurio, dum ei bono est omnes in sollemnia animos intendere, ad Iuniæ Secundæ collum faciem demisit, quæ eum breuiter sauiata est. Quamquam autem cito et modice fecerunt, ego ipse et Isidis sacerdos et C. Dexter manifestum amoris insigne in speculo adspeximus.
Vespera inter epulas et pocula extenta est, atque ferculum multo copiosius insecutum est, quod hospitem mecum in gratiam reduxit, quasi is, qui parcus parce primas mensas adtulerat, sollemnibus sanatus erat. Deinde Victor duumuir et Nigella, eius uxor, ambo cantores discrepantes, Atellanicos uersus ululare coeperunt, remque nos omnes libenter risimus. Solus uero Isidis sacerdos a lætitia communi aberat atque animi anxius Balbino interdum nictabat, qui manu ad pectus apposita hunc uicissim contuebatur. Alter cum altero gestibus colloqui uidebantur. Dominus meus quoque eorum artificia insolita animaduertit. Sed postea circumfusa gaudia eminuerunt atque quadam exsultatione gestiuimus prout escæ apponebantur et uina.
Cena exacta, C. Dexter, quem antea tam gaudentem raro uideram, se uenaturum esse promisit, ad quam uenationem crastino die Balbinus omnes conuiuas inuitabat.
Dinocrates inuitationem detrectauit et, dum exsurgit ut nos relinquat, amuletum tubulatum et hieroglyphicis notis incisum Balbino tradidit.
– Isis tibi in Perinthios litiganti faueat et strictius coniugium tuum faciat.
Quibus uerbis dictis, subito Secunda palluit.
Sub noctem saturati et ebrioli uillam Balbini reliquimus atque, cum una tolutim equitabamus, C. Dexter mihi dixit:
– Quid, mi Stolo, de uespera apud Balbinum censes?
– Optime, inquam singultum ciens, nos oblectauimus.
– Quin etiam? Nonne aliquid mirabile animaduertisti?
– Equidem, domine, animaduerti, sicut fecisti, Secundam Taurum furtim suauiari. Sed, si de hoc loqui uult, noli fidere me de moribus eorum disputare.
– Non te cogam ut talem laborem facias sed hoc animaduertistine quod tantum nos, nos et Dinocrates, clandestinum sauium inspicere poteramus? Eodem tempore Iunia Tauro sauium dedit atque Victor Nigellaque exsurrecti Marcum adolescentem, qui inter patrem et lararium stabat, circumuenerunt ut laudibus ferrent. Ita amantibus duobus terga obuertebant.
– Ita est ut dicis, inquam, et id animaduerti, quo quid coniicis nisi tutos ab arbitris se crediderunt? Fortasse præsentiam nostram admodum neglexerunt.
– Neglexerunt certe, inquit C. Dexter dum equi ceruices mulcet, nam Iuniam et Taurum non deprehendimus…
– Quid inconsulte dicis, domine? inquam fretus oculis meis.
– Non Iuniam et Taurum deprehendimus, C. Dexter suscipit, sed eorum species speculo redditas!
Postero die mane, cum dies frigidus et lucidus ordiretur, prima hora insolitis et uariis sonitibus experrectus sum. Etenim ante orientem frontem uillæ equites et pedites, qui copulis ualentes alacresque canes retinebant, spisse se congregabant. Balbinus uero et Marcus et Taurus et Victor uenerant ut C. Dextrum ad uenationem uocarent. Nam a desistente æstate agricolæ Tusculani querebantur de agris per apros corruptis, quas querelas opportunas domini opponebant ut libentissime uenarentur.
Cum pridie ad regionem prædarum circumscribendam in silua retia tenta erant, manus nostra in eam cautissime adiuit, quia omnium consensu in uenando apro periculose exercebamur. Atque, ut in primam siluam peruenimus, plus quam centum uenatores circum magnos ignes tres nos expectabant. Pedites autem erant, peronati et loreis tunicis induti, partim iaculis partim uenabulis partim lanceis partim retibus muniti, atque nonnulli, ut feris metum afferrent, ænea crotala et tympana et cymbala in manibus habebant. Sed canes uenatici Laconici et Tusci multo mirabiliores erant, ingentia animalia fuluis uillis et acutis dentibus quæ latrabant et uincula trahebant.
– Sed, inquit dominus meus dum iugum stans in semita ad primam siluam ineunte monstrat, nonne ræda est?
– Est etiam, Balbinus respondet. Iunia Secunda enim uxor atque Procne, filii pælex, uenationi inesse uoluerunt et, ut incolumes manerent, eas ualde monuimus ut ræda ueherentur.
– Prouidum consilium, ait consentiens C. Dexter. Etenim apros uenari periculosum est.
– Recte dicis, inquit Taurus centurio. Ego uero recuso ne mulieres uenationis participes sint ac ne spectent. Non tantum enim periculosum est, sed id etiam exercitium mihi uisum est, a quo mulieres abesse oportet.
Puellæ duæ tamen quod uenationi adessent lætari uidebantur, præsertim Procne quæ aduentu nostro iubilabat. Tum rædæ appropinquauimus ad illas salutandas. Procne autem Secunda pulchrior erat quamquam corporis forma simili. Procne enim iuuentute et nitore exquisitiorem munditiam et uxoris Balbini artificia superabat, iuuentus et nitor tamen qui non a gemmis abhorrebat. Marcus adulescens enim aurea stalagmia Procnæ donauit, quæ haud parua superbia ostentabat. Inde facile intellegebam cur adulescens uoluptatem caperet tam admirabili femina oblectari. Nihil uero fragile, nihil lasciui ex hac pulchritudine, Procne puella uidebatur expedita ac parata.
Canes latrabant et orbiculabantur. Signo uenatui dato, Molossi statim fremere et ductores canum rarum ordinem porrigebant præ musicis qui sonitu feras ad retia pellebant. Vbi omnes primam in siluam introibant, tum eos in equis sequebamur et ræda agmen claudebat. Nos autem in siluam uastam densamque atque nudis arboribus distortis et ramosis frequentem ingurgitabamus. Rumores obstrepentes et influentes resonabant. Ante nos feræ, quas uidere nequiuimus, ligna dirumpebant, cum multa ex pauore insana auium agmina magis audiremus quam uideremus. Foetidus odor muscorum nares incendit adeo ut sternutamenta tenere non potuissem. Tempora mea ad numeros cymbalorum emicabant et inde quodam æstu gestiui.
Alii paulatim in aliam partem ferebamur et, cum alta saxa ante me se erigebant, tum equum in itineris angustias ducebam. Quo facto, a C. Dextro aliquantum discedebam atque, ubi primum ex angustiis in rariorem siluam perueni, me a comitibus aberrauisse patuit. Quamquam autem rumores et latratus et æneos tinnitus certo audiebam, at tamen unde ederentur scire nequibam. Igitur retrocedere concepi.
Cum ad saxa redirem, equum ad arborem adligatum prope rupem cauam aspexi quem Tauri centurionis recognoui. Mihi ad eum appropinquanti demissæ uoces peruenerunt. E spelunca uero murmur edebatur. Tum ex equo descendi et silentio ad oram speluncæ gradum feci. Secundæ et Tauri uoces facile agnoui.
– In potestate sua me habet, inquit hæc, quem in præsenti omittere non possum.
– Quo tempore igitur nos libere amabimus? rogauit ille. Morsne eius exspectanda est?
– Te, mi Publi, sentio properare ut sim tua. Nulla mora est quin id eueniat, quia Balbinus malo iudicio implicatur et ei periculum est ne decora et bona sua amittat. Vt C. Dexter ipse eum defendat, tamen Balbinus causam non obtinere mihi uidetur. Omnes legati Perinthii aduersum eum sunt qui præterea se ipsum lædit. Mitissima erit pœna, sine dubio, ei aqua et igni interdicere, sed censeo Gaium Petronium, patronum timendum, singulariorem pœnam rogaturum. Fortasse capite. Vtique etiam si uir meus morte pœnam non soluerit, exsule illo diuortium et libertatem meam obtinebo. Igitur, o mi assidue centurio, paulum opperire!
– Mens certe, inquit Taurus, sapientia uerba tua intellegit, sed animus moræ impatientior est quam ut eam non ægre ferat. Qua re, pulcherrima Secunda, non iam iudicium fuit?
– Ne diutius moremur in hac spelunca!, inquit illa dum se lacertis militis eripit. Aliis enim suspicionem excitare possumus et ad eos eamus.
Nec moratus sum quin castra mouerem. Vix ad equum meum in fruticibus abditum perueneram, cum amantes duo de spelunca exirent. Vltimo amplexu facto, Taurus in equum insiluit et Secunda post rupes e conspectu ablata est, iens ad celatam rædam, ut opinabar, nam paulo post flagella et peculiares rotarum sonitus audiui. Vbi soliti siluæ rumores me circumuenerunt, in equum ascendere institui et, calcibus usus, eum ad locum, in quo a domino aberraueram, concitaui. Iam rumores et æneos tinnitus ad aures meas peruenerunt, tum in eos equum duxi et tandem uenatorum manum adspexi. Balbinus prope C. Dextrum erat atque, cum ad illos uenirem, dominus errationem meam comiter cauillatus est.
– Vbinam, mi Stolo, eras?
– Aberraueram illuc prope speluncam.
– Ah ah, seruus tuus, inquit Balbinus ridens, infelix est qui inanis redeat. Hæc enim spelunca locus est in quo iuuentus sæpe conuenit cui nomen plurimum indicat. Appellatur enim amorum Testudo.
– Hoc sensi ut siluam, Stolone absente, uacuefaceremus, inquit dominus cauillans. Id autem ægre tulissem, namque ipse scit quam commodum mihi sit studium, quod religiose sequitur, mandandorum minute atque concise litteris factorum gestorumque meorum. Etenim non sæpissime occasio adest me feram ferire.
Sed Balbinus, dum caute circumspicit et occasione solitudinis utitur, cauillantem C. Dextrum interpellauit.
– Possumne aliquam rem tecum colloqui? inquit submissa uoce in aurem C. Dextri. Domus non tuta est et capiti meo timeo. Etenim aliquid uxor in me et filium machinatur. Certa uero indicia deficiunt et dubius sum quid faciam, at tamen satis in metu sum ut de hoc pauca uerba tibi dicam.
– Etenim, inquit C. Dexter, nonnullas res animaduerti. Exempli gratia, hesternæ sollemnitatis res. Nempe filio celerius togam uirilem dedisti?
– In ingenii acie tua fama non mentitur! Adeo sane de diebus meis timeo ut filiolus, si quid mali mihi eueniat, sub manu eius mulieris esse nolim, itaque heri eum, dum togam uirilem ei tribuo, de illa liberaui.
– Ecce ad cenandum hesternæ uocationis causa! Suscipiebam me ad natalem Marci cenam inuitatum esse ut magnarum rerum actarum testis essem neue tantummodo filium nossem.
– Rogo, si quid mali mihi euenit, ut puerulo meo auxilium feras et isti mulieri occurras. Possumne fidem tuam obtestari?
– At, priusquam meam fidem tibi do, quæso ut mihi dicas quare, si quam uxoriam machinationem timeas, Secundam ipsam non repudies? Etenim, repudiata illa, nonne tutus eris?
– Sed, Hercle, fateor ne causam quidem rationemque esse ut eam repudiem. Omnium enim intuitu, illa uxor esse uidetur proba et prona etiam in Marcum, quem priore coniugio habui. Nullam rixam, nullum uitium. Mitis et sapiens et fidelis est illa.
– At tamen tu, inquit C. Dexter, de uita times et tua et fili! Valde miror! Quo modo enim uxor, quam tam probam dicis, in animum tuum aliquantulum suspicionis incitare potuit? Aut uere insanus aut false inquietus sis aut ualidiores his imbecillis indiciis res in promptu habeas oportet, ut me persuadeas.
– Quæ res autem satis magni momenti esse uidetur ut, liquido animo, tibi omnia non tacitus dicam. “Τοιγάρ εγώ τοι ταύτα μάλ’ ατρεκέος καταλέξω.” Enim Iuniam Secundam inuitam duxi. Vbi his annis tribus priorem uxorem amisi, ægerrime tuli me uiduum manere. Dinocrates autem, qui odium uiduitatis perspectum habuit, ad me Iuniam Secundam fidelium suarum deduxit. Quam iuuenem et pulcherrimam mulierem tamquam pænitentiam mihi prædixit esse acturam. Horrendis insidiis factis, deuota Isidi Isiaca in sacra se abdiderat. Rea enim fraterni parricidii facta erat. Sed, quia argumenta defuerunt, e custodia emissa est. At Dinocrates, postquam sententia data est, an uis utrum momentum apud Iuniam? ex illa sinceram confessionem impetrauit, quæ nullam dubitationem habebat. Nec satis habuit uerba auribus accipere, qui abs illa confessum chirographum peteret. Tum hic purus homo, hic integer fama sacerdos, mecum hoc incredibile pactum fecit quod Iuniam Secundam ducerem, quæ conubio quamdam honestatem reconciliaret atque ego, propter fraterni parricidi chirographum, obsequiosa et dedita decenti muliere ex uoluntate mea fruerer.
– Non capio qui hoc pactum uobis prosit, inquit C. Dexter in Balbino oculos defigens.
– Verum hæ nuptiæ nihil erant nisi uersutia. Sacerdos enim exoptabat ut eam probrosam mulierem ducerem, quia Thraciæ præfuturus eram, ditissimæ prouinciæ et præterea mihi suasit ut mei commodi causa Secundæ chirographo uterer.
– Quo pacto? rogauit C. Dexter.
– A Thraciis maxima uectigalia exigerem atque recepta cum eo partirer. Si autem de repetundis iudicium constituerent, se polliceri me e uadis emersurum esse, cum dæmoniem, quæ me fascinauisset, Iuniam Secundam fuisse prædicaret. Sic enim uno animo iudices fuisse qui eam fraterni parricidii insontem nuntiarent, cum ea noxia esset. Tum nobis placere Iuniæ Secundæ chirographum scænice exhiberi; quod documentum priorem actionem conuellisset, quia dæmonie ducente egissem. In aliud forum rem transferri atque nos tanta dilatione uti ut pecunia nostra fructuosa esset et plerosque legatos Thracios labefaceremus qui querelam litemque deponerent.
– Quæ obscura et scelerata machinatio! inquit C. Dexter. Cum res prospere cedere possit, cur mihi totum artificium confiteris? Conscientia morderisne an subito audacia cares? Inuenistine uitium tam bene institutæ fabricæ?
– Minime, sed nunc legatos Perinthios cognoui, quos certum habeo incorruptos fore. Præterea callidissimo Gaio Petronio rem tradiderunt quem Dinocratis artes non conturbabunt. Peiora etiam timeo. Stulte enim egi, sed me pænitet. Profecto erraui, indignum est Romano magistratu qui sum. Confiteor me ad opem tuam confugere aliquando uoluisse. Vnius rei certum esse uelim, quod si forte a Iunia Secunda interfectus uel dumtaxat aqua et igni interdictus sim, mihi placeat te Marcum meum curare.
– Qua autem re putas Iuniam Secundam tibi noxæ esse uel tuam necem cogitare?
– Nimirum ad uitandam capitis poenam. Iudices enim in parricidis non irrident atque ei non aliud consilium est ut multam uitet quam iudicium de repetundis prohibere, id est me interficere.
– Recte dicis, inquit Dexter, at quomodo Secunda institutum uestrum cognouisset ? Quomodo ea scire potest te iudicium de repetundis infirmare cum maleficorum cantaminum momentum causati essetis?
– Heri Sacerdos, cum a nobis discederet, Secundæ chirographum mihi tradidit. Et cum coram illa et palam faceret, illa uidit. Ex eo tempore inquietus sum ac mihi filioque timeo.
– Nonne is membranulum in amuleto tubulato incluserat?
– Profecto. Acerrime, ut opinor, omnia obseruas! At longe abest ut Secunda imperito animo sit. Cum sacerdos mihi amuletum porrigeret, illi ostendit eius confessionem iudicio meo profuturam esse. Memento uerborum quæ Dinocrates dixit.
– Satis, Mehercule!, de infamia uestra audiui, neue in ope mea spem posueris! Quod si consilium dandum est, nolite Secundæ chirographo uti ad uos omni molestia expediendos, sin autem uobis obuiam ibo. Atque mihi crede, satagam ut eam falso fascini facinore absoluam. Remque facile et prospere geram atque, pro Iuppiter! te et infamem Isidis sacerdotem remo adficiam.
Repente longe ante nos rumoribus auditis, calcaria equis subdidimus ut quam celerrime in locum adiremus unde uoces editæ sunt. Aper, magnus mas, cum grege canum et uenatorum turba pugnam conserebat, inque canes, qui recessim cedentes ringebantur, ferociter incurrebat. Vnus e uenatoribus sanguinolentus euisceratusque iacebat. Sætiger ille subito in pauidum equum Marci adulescentis irruit, isque incertum equum regere potiusquam in ferocem aprum, qui in eos irrumpebat, iaculari conabatur. Equus autem pauore captus, ut apri impetum uitaret, de uia exsiluit et equitem dorso depulit. Marcus uero effusus humi supinus procubuit. Eodem tempore, aliquis canis, dentibus protentis, in crassam et sætosam belluam insiluit, apri fauces momordit, sed ille, dum canem deponderat, huic os obtriuit, huius latera dentibus contudit, hunc horrido tergo suo superiecit.
Marcus canina adgressione uenabuli prehendi tempus habuit, quod ingeniculus præ se protendebat. Aper autem, dum circumagitur, grunniebat. Ceruicis sætæ sanguine redundabant qui nigris crustis concrescebat. Dolore odoreque sanguinis sui furebat et rostro mollem terram feriebat, molibus humi circumuolantibus. Cernebat se uenatorum corona cingi atque uidebat rem in extremum discrimen adductam ut sibi oporteret in Marcum impetum faceret.
Omnes intelligere et Balbinus. Tum hic de equo certa manu iaculum proiecit sed, cum eodem tempore bellua impetum facere decerneret, iaculum humi defigebatur. Aper enim iam Marcum clamantem et quiritantem urgebat atque impetu prælatus se uulnerauit, uenabulum rupit, Marcum perculit. Iam Taurus pone adulescentem laqueos iniecit et incolumis Marcus trepida manu machæram cepit, qua magni maris laqueati iugulum perfodit.
Balbinus, qui de filio suo timuerat, degressus est et ad eum cucurrit.
– Hic, inquit C. Dexter, admodum nebulo est, tamen filium suum obseruat et colit. Sed ei ualedicamus et domum reuertamur, nam isto homine flagitioso fessus sum.
– Domine, inquam, domine uelim tibi dicam me modo, cum errarem, deprehendisse Taurum cum Secunda permagni momenti sermonem habentem, hinc metuo ut Balbinus, dum infidelitatem uxoris suspicatur, longe a uero desciscat, nam illa iuuenem centurionem plus quam socium adhibet.
Venatoribus appropinquauimus. Victor duumuir, Taurus centurio et Procne, e ræda descensa, adulescentem Marcum circumstabant qui etiamnunc memor egregii facti horrescebat. Puella ex argento pateram tenebat in quam uinum perfudit, quamque adtollens dis gratias dedit qui Marcum seruauissent. Libato, illa prius pateram tersit quam denuo in eam uinum fudit Marcoque porrexit. Is autem labia umectauit, Procne uicissim gustauit et pateram circumtulit, iuuenem centurionem impudenter inspiciens. Ego uero animaduertebam alteram alteri subridere, qua ex uice exspectatio mea mouebatur.
Dominus eis salutem plurimam dicit, postea cum quæreret ubi Secunda esset ut eam ualere iuberet, a ræda clausa, quam in puluerulenta uia tolutiles equi trahebant, Balbinum redeuntem uidimus.
– Fessa est Secunda, inquit ille calicem capiens. Consopita est in rædæ puluinis. Nihil adtinet ei molestiam adferri, salutem uero uerbis tuis ei nuntiabo.
Cum in itinere siluam adiacente et ad uillas circumdatas serpente gradu equitaremus, C. Dextro tradebam colloquium inter Taurum et Secundam factum. Videlicet, dominus C. Tiburtius Dexter non fuisset nisi ex me peteret ut eum in speluncam ducerem. Tum aduersus saxa iuimus et speluncam, quam pubes Tusculana Testudinem Amorum iure nuncupabat, adtinximus.
Etenim, cum iam eo animo essem ut præcisius loci situm spectarem, multa indicia ante oculos ponebantur, e quibus patebat multos ab eo loco iuuenum amores, inuolucro socio, tectos esse. Nam non erat unus stipes sine inscriptionibus, quæ aliæ cum aliis ardenti amore concertabant et admodum lepidissimæ.
Equis deligatis, in antrum introiuimus quod uastissimum et maxime atrum erat, cuiusque solum tenero et spisso musco est opertum. Ad parietem acutos oculos dominus intulit. Versus autem duos recenter inscriptos uideri poterant, quibus C. Dexter adpropinquauit, ad quos se demisit, quos mihi audienti legit:
Tutrici Veneris, grates agimus tibi magnas,
Vmbrarum impatiens iamque nitebit amor.
P.M.M.C.
Quibus recentibus inscriptionibus præstrictis, Dexter in saxeo puluere quem delibauerat minutulas et coruscas particulas mihi ostendit.
– Ex auro sunt, inquit. Hoc distichon aureola cuspide inscriptum est.
– Domine, præfiscini dixerim, studium tuum paruorum curandorum non intellego, cum plus mea intersit te quid hæ litteræ quattuor PMMC ualeant explanare.
– Bone Stolo, contemptim inquit ille mihi stomachum mouens, circumspice! Primis nominum litteris arbores rupesque incisæ sunt, amantes enim primas suorum nominum notas coniunctas inscribere solent. Patet, ut opinor, ab his litteris quattuor auctores distichi se notare. Ex quo fit ut demonstrare possimus hanc speluncam Procnes et M. Metilii Cæciliani amori receptaculum fuisse. Modo enim eo uenerunt et mihi latebris suis uale dicere uidentur, cum nunc eis propalam amare liceat.
– Omnia, domine, ueri similia sunt, sed confirmare non potes.
– Illinc id studium, sicut iure dixisti, paruorum curandorum. Pro certo habeo hos uersus aureo mucrone incisos esse. Commemora igitur quæ Procne in auribus habuerit.
– Aurea stalagmia!
Sicine Tusculi fiebat? Mene e quieto somno numquam expergefieri? Alterius enim diei mane, sicut pridie eum diem, equitum conuicium de somno me excitauit. Tum autem uillæ cohors ab equitibus fere decem Secundæ Parthicæ inuasa est sub solis occasum splendentibus, quorum ducem, Messalinum tribunum, recognoui, qui idem Tiburtii Dextri celeritatem, qua abhinc aliquot menses Lucani Ardeatis cursui finem fecerat, miratus est.
Ab equo desiluit, gradus ascendit, ianuam palmis tutudit. Vixdum serui male experrecti fores aperuerunt, uestibulum transiuit et, dum dominum meum appellat, in atrium irrumpit.
– Dexter, Dexter! Nefarium perpetratum est. In conclaui Metilius Balbinus gladio percussus inuentus est uxorque eius fugiens periit. Sed, mehercle, sontem deprehendi et cepi!
– Tranquillo consiste animo! inquit C. Dexter subridens. Reside et mihi dic sedato animo quæ scias. Ne diligentiam cum agitatione commiscueris!
– Hoc mane, paulo ante albentem cælum, Marcus e conclaui patris magnum clamorem audiuit, accurrit. Ancilla Balbinum iuxta parietem in semet conuulsum inuenerat: hunc mortuum esse, gladio pectus percussum. Me uenire iussit Marcus et, cum in sceleratum locum peruenirem, strepitum currus quam celerrime fugacis audiui. Cum adulescens nouercæ rædam recognouisset, equitibus duobus imperaui ut eam adipiscerentur. Bigæ uero in siluam progrediebantur atque eo penetrauerunt. Via repente deflexerunt, axem ruperunt, in præceps iuerunt. Equites e ræda dirupta muliebre corpus extraxerunt, cuius manus in pugnum compressa membranulam comprehendebat. Cadauer in Balbini uillam deductum Iuniamque Secundam necessarii dinouerunt. Non sine molestia perfecimus ut e manu chartula exciperetur… agedum, Dexter lege.
Dominus chartulam sumpsit et:
– “Dii nobis, legit, propitii fuerunt. Ad me, in speluncam nostram accurre! Te exspecto. Quam postremum concordes et felices derelinquemus.”
– Procne, suscepit Messalinus, puella de familia nobis se obtulit nos in hunc specum ducturam. Quo autem adtacto, equos duos deligatos uidimus, e quibus unus, strato perpenso, sine dubio militis erat. Bene conieceram! Nam in antro consopitum centurionem, qui P. Sulpicius Taurus erat, deprehendimus et adprehendimus. In uagina gladium nacti sumus sanguinolentum. Et homicidam et scelerata arma celeriter inueni! Ob eamque rem laudem mereor plurimam.
– Quid eum mouit? rogauit Dexter. Quod sceleris incitamentum fuit?
– Videlicet scelestus amor, quo hic centurio erga Secundam ardebat.
– Quis tibi de hoc amore dixit? Quomodo eum patefecisti?
– Tibi, Gai, me æquipero quia ut omnia liqueant mea magni interest. Se innocentem dicere non desinebat Taurus, sed primum animi infractione, deinde, ubi ad Iuniæ Secundæ corpus perductus est, eius fletu turbationem protulit. Ad confessionem premendam carnifici hunc nefarium centurionem præbui et, cum ardentes laminæ trepaliumque proponerentur, insons ille animum demisit, adulterium et scelus confessus est. Numero omnia iam procedent. Minus uno mense interiecto res Tauri in iudicio erit eumque iudices capite damnabunt. Dedecori enim legioni est iste, nam scelus perpetrare potiusquam Curiales Tusculanos ad delubrum Saturni deducere præoptauit, cum Victor duouir auctoritate sua usus esset ut Taurus ipse comitatui præesset. Ille uero in speluncam se abdebat ut sociam exspectaret. Ecca res celeriter acta! Qua sic gloriabar ut, ubi primum Marcus te in Tusculano tuo esse mihi dixit, cor in pectus emicaret et apud te sine mora uenirem. Confirmaui me strenuum et diligentem fuisse… ne multa, Gai, æmulus tuus sum.
– At, mi Messaline, timeo ne spe frustraris, nam in Taurum crimini non credo atque me offero contra id crimen defensionem curaturum. Huic statim opem sum laturus meam.
Romæ Tauri iudicium actum est, Vrbi præfecto Proculo præsidente, in basilica Iulia. Accusator erat inueteratus causidicus maxime illecebrosus et ab æqualibus cognitus tamquam homo summo ingenio præditus, P. Aurelius Decimus ille. Vsus et abusus est loquendi arte, qui ut in iudicibus uarios animorum motus excitaret studebat, persuasus ille, ut didicerat, rem patrono bene succedere si placeret, doceret, moueret.
Lautissimam togam patronus sibi induerat et lento gradu, dum loquitur, gradiebatur. In artificium uocem insumebat et sonum ad uerba conuenientem instituebat. Sermo eius enim modo mitis, modo mordens fiebat, tremensque locis grauitatis. Ille autem eundem sonum amplificabat, cum proposita ad mores pertinentia pronuntiaret. Sententiæ eius enim apte coniunctæ numerose dictæ erant, quas nitida concinnitate claudebat. Ne multa, diserte, recte, ad persuadendum accomodate dicebat. Ego uero existimabam C. Dextrum magnopere laborare ut cum P. Decimo ex æquo concertaret.
In prooemio causidicus ex audientibus percontabatur num cui liceret sinere bestiam tamquam Taurum in hominibus uiuere? Neque eodem temporis momento dubitauit quin nominis originem commonefaceret ex quo centurio in bestiarum genere inesse uidebatur. “Ab omnibus militis muneribus defecisse et ab omni humanitate. Scelus uero non furorem haberi neque insaniam… immo præparatum scelus, terribile nefastum, meditatum facinus, facinoris conscientiam! Taurum tandem scelus confiteri quod si non fecisset, prudentem iustitiam effugere non potuisset. Omnia illum reum indicare, et agendi motum, qui impatiens et sceleratus amor esset, et scelerata arma, cruentum ensem inque uaginam conditum.” Erat enim Tauri gladius. “Hasque litterulas, e quibus eius sociam in antrum conuenire iussam, quo in antro sceleratum amorem se abdere. Iudices uero certiores factos coram sese esse, inter custodes tristem, sceleratissimum hominum qui nullam ueniam mereretur.”
Postea ad parentes defuncti ille actor conuersus est ut Marcum deflentem, Balbini clientes tacentes et uigilantes, curiales Tusculanos pretiosissime uestitos, Victorem duumuirum et eius pinguem uxorem, infractis animis sed grauibus frontibus, cum ambo indolescerent, præberet. Tum miserum Ser. Metilium Balbinum laudare coepit: “Virum illum, patremfamilias amatum amandumque, nefasto scelere oppressum esse. Magisquam patremfamilias ciuium enim Tusculanorum fuisse patrem. Oppidanis primum omnibus honorum gradibus functum esse, deinde Romæ. Quis inmemor esset illum singulos magistratus recte gessisse? Nonne ob honestatem et sapientiam suam electus esset, a cæsare Gordiano, amatissimo imperatore, ut locupletæ prouinciæ Syriæ præesset? Proceres Perinthios in hominem tam probum, tam integrum iudicium de pecuniis repetendis committere uoluisse, sed eos nunc hoc actum turpiter fuisse confiteri. Eos enim sine fide et temere egisse. Ceterum legatos pulcherrimis uestibus indutos iudicio adesse ut uiro, qui duos annos perite prouinciam administrauisset, opem obtestarentur. Ciues etiam Tusculanos, eius familiares et conciues, ei auxiliari atque eum a mala causa tueri properauisse. Fatum uero obstitisse ne iudicium fieret, Balbini enim necem finem fecisse litigiis. Quod si Balbinum fatis uetitum esse ne dignitatem contra legatos Perinthios defenderet, iudicum tamen esse eius interfectorem firmissime condemnare.”
“Qualem uero interfectorem!” Tum causidicus ad Taurum se uertit. Hic autem qui in principio se innocentem esse proclamabat, oculis demissis, manibus coniunctis inter genua inmobilis residebat. “Qualem uero interfectorem! P. Decimus clamabat cum eum furenti digito designaret. Militem. Virum tamen ad ciues defendendos non interficiendos delectum.” Postid causidicus Tauri militiam patefecit. “Caudicem esse istum! militem pigrum et amatione erosum. Taurum in exercitu Germanico militauisse et multos Barbaros ultra modum necauisse. Quidni id satis habuisset? Iam Barbaros ei non satis esse, ei etiam ciuium sanguinem bibendum esse neque istum dubitare quin honestissimum eorum feriret. Videlicet istum militiæ de armis doceri neque istum dubitare quin uenationem cum bello æquipararet. Hebetique militi isti nullam moram esse quin omnia puellæ suæ auderet: Iuniæ Secundæ. Taurum enim fecisse, Secundam consuluisse.”
“Quæ igitur esset Iunia Secunda? Ignobilis mulier ex humillimo loco educta. A quo uiro? A Metilio Balbino ipso quem non dubitatura esset quin perimeret. Iudices enim huius dignitatem humilitatem illorum animaduersuros esse. Quam mulierem ingratam et beneficii inmemorem interfecisse, uirum ab amante interfici iussisse. Sordidos animos, turpia consilia! Mulierem impiam ignobilemque. Per occasionem huius sceleris, ad nouum et inuidendum locum uiri iunioris amorem addere uoluisse. Opportuisse impedimentum auferrent, opus fuisse uiro perempto… quod eos fecisse!”
Cum P. Decimus se iudicum animos permouisse intellegeret, uocem sedauit. Iam se nobis funestissimum scelerum expositurum est. “Maleficos uero homines ambos, inuidia erosos, et benignum uirum et comem hospitem inuerecunde de medio sublaturos esse. Pridie enim diei scelerati, nescium atrocitatis futuræ, Balbinum ad uenationem conuocauisse interfectorem. Horribilius tamen dictu, hunc homicidam, uenatione exacta, cenæ participem esse in qua filii egregia facta celebrarentur. Sub tecto prædæ cenare, cum eo uiro etiam, cuius cædem excogitaret, aquam panemque communicare! Nam sine ullo dubio hoc scelus præmeditatum esse, Taurum istum cenantem scire se conuiuatorem interfecturum esse. Quod scelus non insaniam esse neque casum. Minime! Esse facinus præparatum et meditatum et, consilio capto, confectum. Quo autem consilio! Quo horrido consilio!”
“Apris captiuis, festiuam cenam fuisse et uirtutem Marci adulescentis celebratum esse. Secundam autem, quæ male se haberet, ab hac cena afuisse, sed eius uirum non dubitauisse quin, cena fere exacta, ad illam adiret. Balbinum ueniam dedisse, egressum esse.”
– Postremum, inquit Decimus, Marce adulescens, genitorem tuum tibi licuit uidere uiuum!
Eodem tempore corona lugubre suspirium edidit, miser Marcus uidebatur omnino flens. “Patrem, suscipit Decimus, beneficio deorum, fortis filii memoriam secum intulisse in Orcum.” Omnes applauserunt. Cui actori, sine ulla dubitatione, certissima persuadendi potentia erat et auditores modo flebiles modo admirantes faciebat, eorum enim, qui adstabant, animos sibi conciliauerat.
C. Dexter, fronte contracta, oculis defixis, auribus intentis, omnia uerba actoris adnumerabat, sibi persuadebatur qui commouere et superare possit, ei pæne omnia audenda esse. Inde erus eum multo studiosius audiebat. Arcessitor ille orationem inflauit et ad priorem actionem rediuit.
“Nocte iam imminente, Taurum simulauisse se in latrinas adire, faucesque, quæ in conclauia ducerent, capessiuisse et, paulo post, reducem se rursum ostendisse atque, cena modo exacta, ipsum foras iuisse. Interim autem homicidam istud facinus perpetrauisse, neci hospitem dedisse. Postero die, ancillam dominum imo parieti in semet conuulsum inuenisse, illum non per quietem interfectum, adhuc synthese uestitum in fronte et stantem periuisse. Sanguinis enim uestigia in parietem fusa demonstrare Balbinum cæsum secundum parietem humum delapsum esse. Non dubium esse quin, cum familiarem, conuiuam, centurionem ad se reciperet, improuiso et exceptus atque esset occisus. Nihil Balbinum suspectum habuisse, incautum facili scelere occisum. Quam fortem centurionem! Animosum centurionem mortem dedisse, immo uero necem inscio intulisse. Cum Balbini cubiculum prope Iuniæ Secundæ esset, Taurum, qui consciam dormientem se reficiendi causa audiret ut illa postero die mane fugæ sese mandaret, in lectulo scidam cito scriptam posuisse. Hoc scriptum! Quo Secunda certior facta esset illum scelus suum perpetrauisse eamque sine mora in spelunca exspectaturum. Speluncam ab eis notissimam, speluncam quæ eorum infames concubitus tegeret.”
Actor ad reum uersus est. “Infitiasne is, inquit, te hoc uerbum scripsisse? Nonne manum tuam agnoscis?” Taurus pauore tremens se scidam scripsisse inuitus quidem confessus est. “Ei non licet infiteatur! actor tumidissime suscepit. Est manus suæ, hoc uerbum scripsit iste. Quam stultissimum fuit tanta sceleris documenta derelinquere! Nimirum hoc uerbum, iudices, ad nos non erat scriptum, quo enim Secunda cognoscebat de eius facinore et de loco horaque conuentus certior fiebat.”
“Taurum de prædiis Balbini discessisse eo ut se in speluncam abderet atque ibi Secundam exspectaret. Etenim scitum esse istum ibi noctem consumpsisse, indicibus castrensibus commentariis. Horam exitus commemoratam, sed reditus ignotam. At tamen isti esse imperatum ut militibus præesset qui Curiam Tusculanam ad delubrum Saturni comitarentur. Non tantum istum in castra non rediuisse sed etiam, ut cum conscia, quam in spelæo exspectaret, quam celerrime effugeret, alterum equum secum deduxisse. Ræda Secundam ipsam cælo albente fugitaturam, deinde, amante conuento, nouum equum sibi in promptu fore. Postremo ambos uelocibus equis fugæ se daturos esse. Sed id factum esset, si cuiusdam iuuenis tribuni militum strenuitas prætermissa esset, a quo tribuno L. Hirtio Messalino aquilæ Romanæ resplenderent. Hunc enim ratione maximis laudibus digna inuestigauisse atque strenuum ad causam agendam, alacrem ad rem intelligendam, Messalinum ipsum ne interuallum quidem sceleratis permisisse. Tales uero iuuenes nos incitare ad credendum Romæ æternæ. Cum Secundam fugisset, militibus eam insequerentur statim imperauisse. Eamque prope adprehensam, ræda in præceps data mortem obiuisse. Quamuis mortua esset, non tacuisse, namque in manu chirographum amantis tenuisse. Sine mora in speluncam Messalinum esse profectum, ubi a tribuno illo Taurum lentum recubantem humi inuentum. Secundam centurionem exspectauisse, blanditias sperauisse, ut istum errauisse! Deprehensum istum a militibus nostris cruentumque gladium. Satis constare quod scelus, qui nocens esset.”
P. Decimus tum se spiritu reciperauit. Frequentia audientium anhelabat: diceres sceleratorum facinora in oculis nostris esse. Decimus enim ingeniosissimus erat. Ad conclusionem denique uenit. “Nemo iam, inquit, exquirit quis scelus fecerit. Omnibus constat. Taurus et Secunda, improbo, sordido, scelerato amore capti, necem Balbino intulerunt. Sicut dii inmortales Secundam peremerunt, homines deorum exemplum sequentur, odioso Tauro addicent mortem!”
Festis ululatibus audientium unda fremuit. Omnes plaudere, alii inter se amplecti, alii lætitiam agitare. Iudices autem reum considerabant, quem infortunatum uirum haberent, præsertim cum audientes consentirent ut is morti addiceretur. Causidicus uero ille iudices sibi conciliauerat. Tum Iudices a C. Dextro, qui perditæ causæ defensione fungebatur, quamdam odiosam molestamque orationem exspectabant quæ omnes ad fletum deduceret et misericordiam captare temptaret ubi summo iure sæuiretur.
Apertum erat Iudices ad commiserationem non inclinaturos esse. Non tantum certum habebant Taurum Secundamque nocentes esse sed etiam eum exempli causa condemnare uolebant: centurionem haud impune rectorem prouinciæ occidisse. Taurus etiam inter custodes duos sedens demissus et fractus uidebatur, cum se innocentem dicere non posset. Documenta enim in eum ad probandum firmissima esse; equum sociæ ante antrum deligatum, chirographum manu eius scriptum, gladium cruentum. Quo modo C. Dexter, quem errare non posse dicunt, eum crimine liberaret, quod fieri non poterat, saltem ei saluti esset?
Præfectus Vrbis tum petiuit ut defensor causam oraret. Repente silentium factum est. C. Dexter de sella surrexit, ad subsellia adpropinquauit, humerum miseri Tauri firmiter tetigit, cui subrisit. Cum tam familiariter egisset, communem reprobationem, quæ sua sponte fiebat, in se commouit. Ad iudices respexit. Erectus et in pedibus firmus et lautissime magnificeque togatus paulum diductas manus in cælum porrexit.
– Re uera uobis dico hunc uirum crimine insontem esse quod in eum inferatis.
Iudices stupere, turba silere. Omnes lacrimosam orationem exspectabant quæ misericordiam captaret, sed ante eos stabat qui omnes errare dicebat. Hoc exordio enim aures non permulcebat, ne plura dicam. Necessarii cognatique Balbini clamabant indignum facinus! Vaniloquentiam! Dextrum siue insanire siue petulantissime agere. Nonnulli etiam postulabant ut iudices Taurum indicta causa condemnarent.
– Taurus enim, inquit C. Dexter rumorum neglegens, non reus est a causidico Decimo prædictus, sed sordida machinatione opprimitur. Et, cum pulchre dicere non soleam et arte dicendi admodum caream, omnia tamen quæ dicam et uera et firma erunt, inde, iudices, cogemini ut et mihi fidatis et centurionem crimine liberetis Taurum. Præter si iustitia adeo degener esset ut animos uestros demulcere ad iudicium faciendum satis esset, quod a ueritate dissentiret et summam eloquentiæ laudem tribueret. In hac autem basilica artes liberales præmiis non sanciuntur, ueritatem insectamur atque, hic, in hoc Iustitiæ templo, sola illa luceat! Sed in hoc casu eam obumbrauerunt ut ubique fere se abderet, inde opus est recto certoque iudicio ut inueniatur. Eam nudare, iudices, moles erit quam coram uobis conabor.
Decimus prædicat impatientem et impeditum amorem, quo Secunda Taurusque mutuo uterentur, causam esse sceleris. Secunda, ut ait, copias Balbini et conditionem retinere pariter atque amasii amore uti uolebat. Sed si tales tantasque res cupiret, Balbini filius etiam necandus esset. Marcus enim patrimonii heres. At tamen, cum in uenatione aprorum essemus et bellua in adulescentem irrueret quem uulnerare occidereque posset, quis ei opem dedit? Taurus. Nonne aprum irretiuit? Ex quo fiebat ut Marcus seruaretur. Insolita uero uia scelerate acquirendi, dum qui heres erit incolumem seruat. Quam imperitus fur! Quantum parum sollers machinandi! Dii ei nihil agenti occasionem offerebant heredis occidendi. Sufficiebat ut ille sineret aprum mortem inferre. Sed Taurus Marcum seruauit, igitur Balbini res minime concupiscebat.
Immo quæ bona sunt? Omnia fere in solo collocantur, uilla, prædium. Decimus autem iram uestram excitauit dum proponit amantes duos, scelere confecto, in speluncam conuenire conari ut equis Messalinum tribunum et iudices fugiant.Quomodo, cum perfugi et exsules uias percurrerent, patrimonio frui potuissent immobili, quod eos insequi non poterat? Quin etiam ne nummolus quidem e Secunda mortua inuentus est. In fuga salutem ponentes, iterum probo eos Balbini res minime concupiscere.
Nec Taurus nec Secunda res Balbini uindicare poterant, cur autem eum occidissent? Amoris causa? Vt libere Taurum amaret, oportebatne illam manu sua uel aliena maritum occidere? Minime. Hic enim pecuniarum repetundarum reus facturus erat, malumque ei iudicium quod minimum prospere gerendæ rei casum dabat. Secundæ satis erat iudices eum exsilio bonisque multare. Decimus prædicat Secundam consuluisse, Taurum fecisse. Sed ne Tauro quidem opus erat tali scelere inquinari, nam Secundam rapere cumque illa fugere poterat, quod mollius et tutius erat. At tamen, tibi, Decime, consentio, non fugerunt.
Vir enim odiosis minis uxorem tenebat. Secunda uero obses erat inter Balbinum et sacerdotem Isidis Dinocratem, cui coniugium extorserunt Chirographo consignatum. Marcus autem, qui chartas a patre relictas habet, hoc instrumentum in scrinio possidet quod oratu meo attulit. Da, sis, iudicibus. Optime. Dinocrates, ut legere potestis, miseræ Secundæ confessionem expresserat de parricidio fraterno quod fecerat. Sed iudices, qui nihil compertum habebant, illam crimine liberauerunt. Quo scripto in eam uti omni tempore poterant. Secundane Balbinum occidit uel occidere iussit ut a minis se eriperet? Hoc adseuerari posse uideatur.
Sed iterum ratio obstat. Tum iam non solum Marcus de medio tollendus esset, qui chartarum paternarum possessor fiebat, sed etiam Dinocratem, qui cum Balbino minarum emolumentum partiebatur. Quam ad rem præterea Secundæ prodesset Balbinum interficere nisi hoc instrumentum recepisset? Id autem non recuperauit, quoniam Marcus in scrinio paterno reperit et in oculis uestris est. Secundæ referebat magis id chirographum surripere quam Balbinum interficere, quod si surripere non posset, ei satis esset exspectare Balbinum in ius uocatum, quippe cum auari præsidis scrinium arcamque in fiscum Cæsar Antonius Gordianus redegisset. Secundæ ergo etiam non oportebat Balbinum occidere. Etenim, iudices, uobis necesse est compertum habere Secundæ Tauroque nullam interficiendi Balbini necessitatem fuisse.
Sed argumenta duo, quia causa deest quam profligaui, uobis præbentur quæ hos amantes condemnent: et gladium cruentum prope centurionem inuentum et scidulam a Secunda mortua retentam. Mihi permittite ut uobis probem uos etiam errare et pro documentis illecebras habere. Præterea, his illecebris constitutis, confirmabo Taurum a culpa esse de qua accusatis. Ergo agnoscetis illum machina oppressum.
Quæ a nobis creditum iri, Decimus miserationem commouens feruida dicendi arte nobis prætendit. At eæ res etiam actorum rationi cedunt. Balbinum a Tauro adprehensum et occisum esse, deinde Taurum in Secundæ cubiculum transiuisse ut scidulam deponeret; postremo in Amorum testudinem aduolauisse in qua, cum secum alterum equum adtulisset, illam exspectaret. Sed tam tranquillo animo ut se somno daret et quasi tiro carperetur. Qui miles!
Decimus autem prædicat milites Taurum artem interficiendi docuisse, quod si recte dixit, milites etiam quo pacto superesset eum docuisse. Centurio autem qui necem sibi imperat non, quoad carpitur, se somno dat. Non ueri simile est. Præterea tam est defatigatus ut gladium tergere neglegat. Attamen miles non cubitum it, armis imparatis. Sed uidelicet Taurus malus miles sit qui in uaginam gladium sanguine inquinatum recondat. Contra disciplinam egit. Cui rei fidere non possumus. Gladius autem id indicat quod huius machinæ auctor in animo habebat gladium cruentum inuentum esse. Neque quolibet neque quemuis gladium. Quo alio instrumento in locum eius maximæ inuentionis, in speluncam certe ducimur, nisi scidula quæ in corpore Secundæ inuenta est, postquam cadens mortem obiuit?
Videamus chartulam. “Dii nobis, legit C. Dexter, propitii fuerunt. Ad me, in speluncam nostram accurre! Te exspecto. Quam postremum concordes et felices derelinquemus.” Ne uerbum quidem legi in Secundam neque in Taurum crimen afferens. Certe centurio sese id scripsisse confessus est, sed mementote Taurum omnia confessum esse, ardentibus laminis trepalioque propositis. Maximum autem argumentum est in speluncam ducere, ergo in Taurum prope gladium recubantem. Ex quo fit ut omnis res fraus, machina sit. His instrumentis, iudices, longe infirmissimis accusaturi estis Taurum sceleris quod non fecerit.
– Si, inquit Proculus Iulianus præfectus Vrbi, nec Secunda nec Taurus Balbinum interfecerunt, potesne, Gai Tiburti, dicere et adseuerare qui id fecerit?
– Profecto possum, inquit C. Dexter sibi barbulam tractans. Taurum plane innocentem esse minime confirmabo, nisi germanos machinationis auctores confutauero. Cui enim scelus prodest? Id Decimo patrono inquirendum fuisset. Auido enim Thraciæ præsidi Balbino omnium bonorum ruina imminebat, quia Gaii Petronii ac legatorum Perinthiorum actio ei ne minimam quidem spem litis obtinendæ dabat. Inde egestas, inopia, pernicies adulescentis Marci futura. Balbinus pro certo habebat se in commissum casurum atque exilio multaturum esse. In colloquio olim mihi confessus est indecoram uiam ad iudicium effugiendum: fingere se carminibus adstrictum prouinciam maximis tributis pressisse cumque Dinocrate socio Secundæ chirographo uti uelle ut monstraret mulierem, de tætro fraterno parricidio absolutam, quæ tamen perpetrauisset, sine dubio incantatricem fuisse. At tamen tali audaciæ parum confidere uidebatur. Præterea, si minutius consideramus, machina sacerdoti Isidis proderat. Si res non successerat, Balbinus solus in durum iudicium incurrebat, si res prospere processerat, Balbinus fructum diuidebat cum Dinocrate et plurimis legatis Perinthiis emptis qui iudicio absisterent. Ne plura, si utrum acciderat, Marcus non heres ex asse esse poterat. Is immo uero patris morte iudicii laqueos declinat. Filius enim patris criminum reus non fit. Non solum hæc mors de uiuo nihil detrahit, sed etiam filius illicitarum exactionum fructum carpit, cui non opus est cum Dinocrate partiri neque legatos Perinthios emere. Cui igitur mors Balbini prodest? Vni Marco Metilio Cæciliano, filio et heredi Balbini.
Turba qui adhuc C. Dextrum adtenderat, cum causæ arguendi Tauri paulatim euanescerent, horroris ac stupefactionis rumores edidit. Dominus demonstratione adulescenti fletum mouit.
– Profecto, inquit C. Dexter, mors patris Marco prodest, sed eumne interfecit? Sicut patronus Decimus non agam. Sine graui argumento incusare non possum neque e prima specie diiudico. Præterea omnia sunt quæ crimine eum liberent. Quod si patrem occidisse uoluisset, non ei hac tenebrosa machina opus fuisset. Nec Taurus nec Secunda ei nocebant. Cum togam uirilem petiuit, Liberalia exspectare uolebat, id est mensem Martium. Heredem fieri non properabat. Tum, uerisimilibus expulsis, uerum fiat! Cum hæ Saturnalia cruenta fucum facerent, tantum rebus ueris confidere oportet. Hæ sunt omnia nefandi casus argumenta. Etenim res erat quo pacto integra bona Marco legitimo heredi traderentur? Est enim rei causa. Quo pacto? Voluntaria morte.
Qui mortem sibi consciscit, heredi bona tradit. Balbinus optauit se in totum ultimumque consilium mittere. Morte enim uoluntaria uitabat ne in antecessum causa caderet uel molestum esset legatos pecunia corrumpere. Sed Balbini mors uoluntaria non satis erat ad permittendum ut Marcus ex asse heres esset, Cæsaris fisco ei manum iniiciente, sed Balbinus, si insidiis interfectus esset, Marcum ex asse heredem haberet. Ergo ostenturus sum quomodo insidiosus ac pessimus Balbinus omnia finxerit, libertina Procne adiuuante.
Primum amore Secundæ et Tauri Dinocratem, cui formidinem iniiceret, decepit. In triclinio enim specula iudicio posita aliquid blandi inter Taurum Secundamque prodiderunt neque hi animaduerterunt ex lecto nostro species suas conspectas esse, in quo lecto mihi proximi Stolo seruus et Dinocrates Isidis sacerdos recumbebant. Non multum autem interfuit me ac Stolonem basii testes esse, nam Balbinus in animo tantum habebat Dinocratem aliquantulum terrere, quia chirographum Secundæ agebatur quod Isidis sacerdoti curæ erat. Quod si iuuenis mulier fuga libertatem suam recuperaret, Dinocrates noniam in Balbini iudicio de repetundis hoc telum, ut ita dicam,quatere posset. Namque si maritum præsidem derelinqueret, minus pecuniæ, qua tota prouincia commenticiis carminibus fraudata esset, quam amori centurionis etiam studere probaret, humilioris uiri.
Itaque, cum hic Dinocrati præbueret Tauri Secundæque mutuum amorem, in eum satis metus iniecit ut chirographum sibi daret. Oportebat quidem sacerdotem Secunda præsente id tradere et fecit, præterea Secundæ animum hac minatione in se conuertit: “Isis, inquit, tibi in Perinthios litiganti faueat et strictius coniugium tuum faciat”. Quibus rebus actis, Dinocrates maximam spem perdebat cui tantum relinquebatur ut in socio fidem poneret. Balbinus uero uxoris laqueos coartabat quam omni tempore parricidii fraterni arguere poterat. Hæc autem, dum incertum casum suum intellegit, tantum sperabat maritum fore ut per iudicium in legatos Perinthios condemnaretur.
Interea Balbinus filium ciuem creauerat, toga uirili sumpta. Nouerat tum se Marco hereditatem transmissurum, si mors uoluntaria Cæsari sufficeret ut Perinthiorum litem aboleret. Rei publicæ enim testamenti rumpendi potestas erat ut petitoribus pecunia redderetur. Quod satis fuisset cuiuis probo uiro, sed Balbinus singulari ærugine rodebatur. Nonne pecuniarum repetundarum reus erat? Hac mente igitur fuit ut mortem uoluntariam in cædis speciem uerteret, inde pro certo habebat filium ex asse heredem futurum.
Me autem compulit ut in hac re personam tenerem. Balbinus de amore inter sociam Procnem et Marcum filium certior factus est, sed sibi oportebat ab arcano et casto puero togam puram sponte rogatam esse, ut a se suspicionem depelleret. Perfidiose enim Balbinus me de filii motu disserere iussit, sciens me ratiocinantem adulescenti persuasurum esse ut confiteretur. Quod enim euenit. Marcus togam uirilem petere. Balbinus, nil aliud sperans, se sollemnibus dare. Omnia audens, nam sibi non curæ erat hæc solemnia non seuerissimis Saturnalibus gesta esse, filium fecit ciuem.
Eodem uespere quo et uir et ciuis factus esset, Marcus hunc euentum priuatim cum Procne celebrare uoluit. Postremum in testudine Amorum clanculum se amare. Marcus igitur puellæ nuntium misit. Misistine, Marce?
– Misi, inquit adulescens oculis demissis.
– Hæc est causa eius scidulæ quam Secunda in manu morte rigida teneret. “Dii nobis, scripsit ille quibus uerbis dicens se deum beneficiis uirum fieri, propitii fuerunt. Ad me, in speluncam nostram accurre! Te exspecto. Quam postremum concordes et felices derelinquemus.” Profecto in speluncam conuenerunt atque distichon primis nominum litteris coniunctis notatum scripserunt.
Quo modo igitur Secunda huius nuntii potiebatur, si Marcus scripserat et Procnei miserat? Vbi Messalinus, postquam Secundæ corpus in uillam Balbini reportatum erat, e manu mortuæ chartulam extrahere potuit, Marcus, qui ad Procnem nuntium recognouerat, siluit. Ex quo duas res coniecto, primum, quod amantis est, Marcum pælicem texisse, deinde ipsum nesciuisse quæ ex nuntio euentura essent.
Quod si tempore illo Marcus scriptum, quod pridie eius diei datum erat, sciuisset ad Tauri detrimentum usui fore, spondeo adulescentem confessurum fuisse se id scripsisse. Ex quo factum est Procnem, cum in speluncam milites ducturam se offerret, res properauisse. Ita Marcus, postquam Taurus reus fiebat, noniam poterat candide confiteri nuntium se scripsisse.
Ex quo ego intellexi machinam institutam esse, nam hoc uerbo præter artificium ad Taurum duci non poterat. Verbum enim scriptum esse non ut Secunda ad Taurum aduolaret, sed ut Procne in Amorum testudinem conuocaretur.
Res iam est inuenire quomodo Secunda, potius dicam corpus eius, hoc scriptum tenuerit. Qui nuntius, diligenter attendite, proderat ad amantes Balbini interfectores designandos. Quoniam hæc scidula Procnes erat, illa Secundæ tradidit. Quo tempore, quo in loco, quo modo? Cum Secunda chartulam manu tenens inuenta esset, ex re coniiciendum est illam dum scriptum tenet periisse. Animaduertistis quantum molestiæ Messalino esset ad id abstrahendum. Ex quo fiebat ut Secunda maturius exspectatione occisa esset. Quod si mortuæ pugnum, ut ex eo scidula abstraheretur, aperiri non poterat, uobis licet existimare longe difficilius, quod etiam non fieri posse opinor, esse mortuæ manum aperire et chartulam in ea includere. Iam funditus re agitata opus est atque rerum ordinem a Decimo datum deleamus!
Ex illo discimus Taurum, Balbino occiso, scriptum in cubiculo Secundæ deponere. Illam enim, primo mane, cum Messalinus tribunus a Marco, qui uixdum patrem interfectum inuenisset, uocatus cum suis in uillam perueniret, id cognouisse. Statim Secundam e cubiculo abiuisse, in rædam cucurrisse equis iam iunctam et ad iter paratam. Insiluisse in sellam equosque agitauisse qui in siluam aduolarent. Igitur etiam si, ut uidetis, Secunda tota nocte dormiuerat, ræda equis iuncta erat, cum satis esset ut illa in equile adiret ad equum quærendum et fugeret. Quare igitur talis scæna?
Ea causa ut Marcus in errorem induceretur et Secundæ corpus ueheretur, quod in ræda confracta profecto inuentum est. Simul ac uehiculum effugiens audiuerunt, Messalinus tribunus et Balbini filius e uilla exierunt. Marcus adfirmat rem Secundæ nouercæ actam. Re uera rædam recognouit et coniecit Secundam habenas tenuisse. Sed iterum errauit.
Cogimur reperire rædam equis iunctam esse priusquam Messalinus adueniret et in ea Secundæ corpus iaceret, scidulam comprehendens. Quamdiu? Quantum ex uelocitate cursus perspicitur, equi uigebant. Igitur tota nocte acquieuerant. Re uera, satis constat equos a pridie uesperi non solutos fuisse. Ræda in stabulo præstolabatur, parata ad iter.
Secunda uero, cum in spelunca cum Tauro erat, postremum uiua uisa est. Qua in spelunca seruus Stolo eos deprehendit. Postea Balbinus eam lassam dixit ut, dum alios uenatores relinquo, eam ualedicere non possem. Ad uillam ræda tolutim profecta est. Conuiuium post eas res secutum est, cuius Decimus actor nobis descriptionem fecit. Secundam afuisse quæ in cubiculo requiesceret, in quod, cena exacta, Balbinus uir, ut quidem prædicauit, eam inuiseret.
Si Secundam iam mortuam esse probauero, Balbinum conuiuiis mentitum esse dabitis ac si Secundam super cenam mortuam in ræda iacere accipitis, tum Taurus centurio in cubiculum inire et ei nuntium illum tradere non poterat. Etenim cubiculum uacuum esse animaduerteret. Sed uacuumne erat cubiculum?
Patet Taurum, cum in latrinas adiret, Secundam conuenire uoluisse. Ille enim quoque sollicito animo erat, namque non eam uiderat, posteaquam eam, cum in Testudine Amorum una colloquerentur, amplectus est. Balbinus autem apud conuiuas se excusauerat et dixerat se defessam uxorem assidere. Vbi Taurus in latrinas adibat, Balbinus in Secundæ cubiculo neque in suo aderat. Taurus igitur eam conuenire et eam adhuc uiuam fuisse pro certo habere non potuit. Quod si Balbinus magnopere præcauebat ne hoc cubiculum pateret, coniici potest Secundam abesse. More pudico uel ciuili Taurus impeditus est ne in Secundæ cubiculum intraret cum eius coniux adesset. Ergo Taurus in triclinium rediuit. Sed ad omne dubium adimendum, Taure, te testem faciam.
Is autem, C. Dextri argumentatione confirmatus, tormentorum minas non iam timebat atque:
– Etenim, inquit, cum de latrinis exirem, primum in animo habueram me ad Secundam adire sed, ut dixisti, aliquis in cubiculo eius erat. Luminis enim radius imis foribus uidebatur atque ob cubicularium, qui fauces custodiebat, adpropinquare non potui. Draco ille uero uigilabat.
– Hoc testimonio, inquit C. Dexter, rationum ordo, quem secutus sum, confirmatus est atque commenticia actoris Decimi causa suppressa est. Præterea pro certo habemus Balbinum hoc momento temporis uiuum fuisse atque hunc, qui a cubiculario fauces custodiri iusserat, ne interfici quidem potuisse. Quibus omnibus cautionibus actis, nobis permittitur censere, id denuo dico, Secundam tum mortuam esse. Hanc etiam manifestam rem animo agitate: quam ob rem tota nocte ræda equis iuncta erat? Quia Secunda in ea iacebat. Ergo hæc a Procne, quæ sola Marci scriptum ei tradere poterat, in ræda occisa est, scriptum quod aliquot horis post in mortuæ manu inueniemus.
Quo modo Secundam Procne interfecit? Veneficio. Ei, qui tum aderant, ut exquiro, Procnes Dis libantis memoriam repetant! Illa uero pateram tenebat. Mulieres duæ enim, ut opinor, in ræda biberunt neque ad Secundam ueneno occidendam occasioni defuit mortuæque in manum scidulam potuit Procne inserere. Quo temporis momento corpus satis molle tepidumque ut scidulam teneret. Animaduertamus Procnem timentem ne paulum ueneni in patera esset, primum deis libauisse. Ex quo factum est ut poculum ablueretur ac postea illa non dubitauit quin id prius linteo detergeret quam iterum uinum infunderet et circumferret atque ipsa etiam biberet.
Ita Procne Secundam occidit ueneficio. Post enim hoc tempus nemo rursus Secundam uiuam uidit. Ergo cum Balbinus impediuit ne ad uxorem adpropinquarem, illa iam mortua erat. Ex quo opinio confirmatur quæ antea rationarer: præsidis acta non dubia fuisse qui uxorem suam occideret.
Cui rei hæc scæna profuit? Sollicitudinene captus id fecit? Vxorisne adulterium ægerrime tulerat? Minime. Ope speculorum hoc adulterio usus est. Re uera Secundam non diligebat atque id coniugium, ut scimus, machina sua Dinocratisque erat. Immo uero uxoris nex usui erat ad uoluntariam mortem dissimulandam sceleris specie.
Quo modo Balbinus periit? Ostendi ego Balbinum primum mihi, deinde super nouissimam cenam conuiuiis suis ementitum esse, ostendi ego Balbinum ac Procnem consocios esse, conuerti ego argumentum, quo Taurus ac Secunda accusabantur, in Balbinum et Procnem, nunc uobis expositurus sum quemadmodum Balbinus perierit.
Eo modo occidi non potuit quo Decimus nobis dixit, nam, cum cena exacta Taurus e uilla Balbini profectus est, præses etiamnunc uiuus erat atque in cubiculo Secundæ stabat. Ceterum Procne, quæ equos curauerat et fenum præparauerat, in equili opperiebatur, rædæ uigilans in qua mortua Secunda iacebat. At tamen primo mane ancilla dominum gladio interfectum inuenit atque, paulo post, is gladius prope centurionem inuentus est, qui non tantum cruentus sed etiam centurionis erat. Quo artificio id fieri potuit? Primo id animaduertendum est quod in tabellis castrensibus Tusculanis scriptum est Taurum hac nocte in principiis non adfuisse. Non in lecto suo cubuit, ergo consequens est ut primo mane alibi dormiens inuentus sit.
Sed alibi non fortuito. Necesse erat in spelunca Taurum deprehensum esse ut scidula in manu Secundæ inuenta polleret. Qui autem uerba nuntii nouere? Nimirum Marcus et Procne qui soli fortunam uertere in uotum poterant.
Marcus uero, ut iam demonstraui, cum mirabundus uerba nuntii, quod in Secundae manu inuentum est, recognouerat et ad quam rem tamen usui esset futurum nesciebat. Etenim ille nudiustertius litteras Procnei scripserat. Tantum de earum causa siluit, ignarus rerum uenturarum. Sed ubi primum scidulæ usum intellexit, nulla uerba fecit timens ne incusaretur se de patre interficiendo coniurauisse. Igitur Marcus silere maluit quod damnandum est, sed res etiam ostendit illum putare patrem occisum esse.
Ceterum Procne etiam id nuntium cognoscebat et sola ipsa in uotum suum fortunam conuertere poterat et sola ipsa ut rebus quas nouimus uerba congruerent efficere poterat. Spelunca enim illa Testudo Amorum erat, quo Procne centurionem inueniri certum sciebat, quo etiam Messalino et militibus ducturam se offerebat, neque enim illa temere agebat, se offerebat. Cum id nuntium ad se et Marcum attinere sciret, tamen se militibus ad speluncam ducturam esse offerebat. Neque dixit hanc scidulam nudiustertius a Marco sibi missam esse, seque nescire qua re in manu Secundæ esset. Minime! In speluncam Messalino ducturam se offerebat. Non tamen in quamcumque speluncam. Animaduertere potestis in nuntio “nostram speluncam” scriptum esse, ex quo fieri poterat ut hæc spelunca tantum a Secunda et Tauro nota esset, quoniam nuntium Secundæ missum esse uidebatur.
Ibi Taurus dormiens inuentus est Messalinusque omnia, ut ille mihi dixit, celeriter patefecerat. Quam facile Messalinus homicidam adprehenderet! Quantum ille C. Dextri famam adæquaret! Sed, Hercle, alia res est, nam, ut in dubium uenire non potest, Taurus centurio insons est.
Quoniam gladius Tauri erat et morti uoluntariæ Balbini aderat et mane postridie cruentus in eo loco inuentus est quo inesset necesse erat, inde euenit ut e centurione caperetur. Quod si sanguines in Balbini conclauis parietem fusi indicant mortis locum conclaue ipsum fuisse, ex quo tamen perspicuum est gladium eo illatum, exinde profectum, quoniam cruentus in spelunca inueniebatur. Quo gladii itinere capi potest manu socia Balbinum sibi mortem dedisse. Ei enim adfuit liberta Procne, puella audaci et expedita indole.
Simul enim Procne e stabulo, in quo ræda stabat, profecta est atque Taurus cenatus e uilla exibat, qui in animo habebat se in castra neque in antrum adire. Sed Taurus plumbeus in mulieribus numquam fuit quod Procne sciebat, namque cum illa Dis libauit, sicut supra memoraui, animaduerti centurionem et libertam inter se certos ac mutuos nictus dare. Cum Secundam non iam Taurus uidisset, tristis erat, sed puella, quæ eum in Testudinem Amorum ducebat, eum corroboraret.
Cum ille postridie mane et armatus et somnio captus inueniretur, constari potest eum a Procne sopitum esse. Etenim, mementote, Taurus centurio in crastinum diem, ad aedes Saturni, quod magni momenti erat, Curiam Tusculanam comitari iussus est, sicut a Messalino tribuno et Victore duumuiro et tabellis castrensibus accepi, immo uero recubans in Testudine Amorum inuentus est! Quod si, res in dubium uenire non potest, Procnem in deliciis habere uolebat, tota nocte nolebat, ipso in crastinum diem Curiam comitari iussu. At tamen etiam uestitus et loricatus dormiens inuentus est! Ergo ei sopor datus est. Ex quo intellegi potest quam malum, ut supra commemoraui, militem fuisse qui non caueret, non arma tersisset… nimirum uero quia artificio somnolentus erat.
Quæ sequuntur ipsa nudantur. Cum centurio artissime sopiebatur, Procne eius gladium cepit et, equo incitato, in uillam Balbini cucurrit. Erus eam exspectare, grauis ac paulum anxius, nam animo laeto sibi mortem uoluntariam dare nequibat atque, ut synthesina, quam hac noctis hora gerebat, nobis adseuerabat, consilium dimittere nolebat, etiam tum excogitans uoluntariam mortem cædem comissatione commissam uideri uel paulo post. Gladium, Procne adiuuante, pectori protendit et, ambobus imprementibus, gladius penetrauit. Balbinus morte ictus secundum parietem lente lapsus est, animamque efflauit. Filium heredem fore, Secundam Taurumque cædis reos. Procne statim ad speluncam rediuit atque cruentum gladium in Tauri uaginam recondidit.
Tum Procne pedibus ad uillam rediuit, equo iuxta equum centurionis ligato. In equile gradum fecit, quo in loco ræda equis iuncta et ad iter parata consistebat. Post paucas horas, ancilla erum gladio occisum inuenit et clamitauit. Marcus in conclaue patris cucurrit, eumque mortuum imo pariete in se conuulsum et synthese uestitum uidit. In castra nuntium misit, Messalinus et equites cito uenerunt et simul in uillam introiuerunt atque Procne ualuas equilis pandit et, habenis captis, equos incitatos rædæ agitauit.
Quam Procnem equites duo citissime insecuti sunt. Cum primum in primam siluam peruenit, e uehiculo illa desiluit. Equi uero soluti cucurrere, axis rupta est, ræda in præceps iuit. Cum equites ad locum casus uenerunt, rædam ruptam et Secundæ corpus inuenerunt, quod re uera in ea circiter quindecim uel sedecim horas iacerat. Procne autem ad uillam rediuit. Dum equites e ræda corpus extrahunt idque religionem defunctorum sequentes ad uillam lente reducunt, iam Procne in cubiculum suum rediuit. Marcus uero ipse in agendo funebria patris et in respondendo ad Messalinum inquisitorem occupatior erat quam ut, an Procne afuisset, animaduerteret. Etenim in funebribus alias res excogitabat atque amorem. Solitudo aliquando ad ægritudines prodest.
Hæ enim, Procule Iuliane, hæ sunt res quæ uere euenerunt. Non solum Taurus inscitus centurio non est, sed etiam innocens huius sceleris. Innocentiam eius confirmaui, auctores machinæ certos ostendi et eorum causas. Taurus omni crimine purgatus a basilica exeat et, Procule, rectitudine et iuris studio tuo nitor ut ueritas obseruetur.
Johannes-Franciscus Arnoud scripsit