C. Dexter, illo mane, ante diem octauum Idus septembres, Mercuri die nisi fallor, præcipue hilaris mihi uidebatur, qui matutinis salutatoribus suis nummum aureum tamquam sportulam liberalissime daret. Ubi clientes in atrio conglobati patronum suum C. Tiburtium Dextrum una uoce laudabant, Photis ancilla nimiam in inuidiam adducta, dum compluuii pilæ in umbra latet, silentio lacrimas effundebat. Eadem enim ex causa, Tiburtio lætitia ac mæstitia Photidi fuit quod hodie Eros et soror eius Myrrina ex Tusculano redeunt. Adeo Photis in Myrrinam amori inuidebat ut illam minus minusque ferrem.
Postquam clientes ex atrio profecti sunt, Tiburtius ad me appropinquauit:
– Mi stolo, inquit, compertum habeo inter aurigas, qui hodie concursuri sunt, quemdam Erotem e ueneta factione ad uincendum aptissimum esse. Superstitiosus, Hercle! non sum, sed nomen me iuuat, itaque in mentem habeo aliquot denarios in illo ponere. Eamus ad Bassum Vatinium, in Macellum Traiani!
Etsi bene mane erat, iam uarium strenuumque uulgus Macellum opplebat. Dexter enim acerbe ferebat non modo aream in promiscuo esse, uerum etiam eo pedibus uenire namque nimirum dulcem lecticæ gestationem maluisset. Dominum meum, dum multas tabernas oculis lustro, exsecrantem relinquebam. Iam mercatores eas parabant et Vatinius Bassus eis qui pignora ponerent mensas sternebat.
Bassus pignerator, quinquagenarius homo, opulentiam redolebat et, manibus trepidis, ita copiose loquebatur ut commenticiis maximisque laudibus uteretur ad hunc atque illum gladiatorem magnificandum, ad hunc atque illum aurigam illustrandum, et postquam hæc consilia in optimam partem acceperas et in fortiore gladiatore uel in uelociore auriga pignora tua posueras, subito Vatinius ei, qui inuicem post te pignora sua ponebat, alium gladiatorem illustrare, aliumque aurigam magnificare audiebatur! Ceterum, ubi me et C. Dextrum in tabernam introeuntes aspexit, quemdam uirum, cui meliora consilia temporum dabat, inter manus fauei sui dereliquit et, brachiis latissime extentis, ad nos progressus est.
– Domine, domine, inquit Bassus, te in taberna mea uidere mihi honori est. Quod si in aliquo auriga pignora ponere uis, Dioclem eligito! Ille enim, mihi crede, non quadrigam sed Eoli ipsius currum ducit! Tam celeres eius equi sunt ut arenam uixdum ungulis tangant. Sed si aliquem gladiatorem mauis, præstantiorem quam Beccum mirmillonem in præsentia non cognosco. Ferunt aduersarios eius ne aciem quidem sustinere. Præterea Becci nomen per totum terrarum orbem notum est, namque priore anno in magnifico amphitheatro, Antiochiæ, Imperatore Marco Gordiano præsente, Nurbelum Sanguinarium iugulauit et, maxima spatia quam celerrime per montes mareque eo percurrente, apud Brittones, Londinii, truculentum Baldum uicit et timendum Trogum in arena Lutetiana apud Gallos trucidauit et Leonidan, qui mollis non fuit, proximo mense Corinthi necauit.
– Semper, inquit Dexter eum interpellans, facetiis tuis, o Basse, me oblectabis. Aureos uero duos in Erote auriga ponam.
– In Erote? In Erote? Oh eum inueni!… in quinto quadrigarum missu aderit, inquit Bassus dum libellum inspicit. Eros est uenetæ factionis sed in eo perpauci pignora posuerunt, plurimi enim e prasina factione aurigam longe præoptauerunt.
– At tamen Eros, inquit C. Dexter mihi nictans, plus quam semel uicit. Palmas iam tres habuit. Nempe ludis Apollinaribus, lineam uixdum transiens, Crotonem antecessit?
– Aureos duos cedo, domine Dexter, tuo arbitratu! In quinto quadrigarum curriculo... Factum est.
Cum Bassi faueus prodigum in consiliis tradendis huic uiro, quem supra commemoraui, se præberet quocum late longeque colloqui non desineret, ille uir tamen animo pendens adhuc erat, itaque, aureis duobus captis, Vatinius a C. Dextro pæne incommode discessit ut seruo suo opitularetur. Eodem uerum tempore, cum a taberna Bassi exiuimus, dominum clamantem se fortunatissimum omnium esse audiui. Quo felicitatis clamore, primum existimaui illum eo contentum fuisse quod prospere in Erote poneret sed omnino errabam.
– Mirabile lepidumque uisu, Hercle! clamauit C. Dexter. Quis hic liber est ex libris Marii Maximi de Cæsaribus sumptuose editus?
Etenim in taberna libraria juxta Bassi tabernam quidam bibliopola in armariis suis nonnulla uolumina et chartas et codices propalam proponebat. Sed a C. Dextro purpureus liber præsertim inter papyrum euolutum et tabellarum pilam e pulcherrimis membranulis factus et pumice politus conspiciebatur. Cuius titulus litteris aureis De uita diui Marci Antoni Philosophi sic inscriptus est, quo in titulo etiam auctoris nomina L. Marius Maximus Perpetuus Aurelianus legebantur.
Dominus enim tantum litteris studebat ut constitueret tecto tenus in bibliothecæ parietibus armaria exstruere atque bibliothecæ librarios duos et curatorem præponere ut in scriniis et loculamentis tot milia librorum arte digererent.
Tum C. Dexter ad ignotum bibliopolam:
– Omnes, inquit, ferme bibliopolas Romæ me nosse glorior qui Fora et Sigillaria et Argiletum et uicos Tuscum Sandaliarumque quam sæpissime peragro sed antehac numquam te uidi. Quamdiu ex libris quæstum facis?
Ignotissimus Dextro bibliopola, barbatus et canescens, prolixum corpus pallenti pallio inuoluerat et ex collo paruulam et rotundam effigiem dependentem palam ostendebat quæ alicuius adulescentis faciem litteris circumscriptam exprimebat, quam per inscriptionem legere licebat T. Furiani Manibus.
– Eumolpus appellor, inquit bibliopola. Numquam enim antehac me primæ classis libros quæstui habentem uidisti quia nuperrime incepi. Cum tiro bibliopola sim, taberna tamen libris abundat atque hic opera classicorum et recentiorum scriptorum et poetarum a T. Maccio ad usque Lollium Vrbicum inuenire licet.
– Optime, Medius Fidius! inquit Dexter de hoc bibliopola aliquantulum se interrogans. Ego uero huic pulcherrimo exemplo, Mario Maximo scriptore, non repugnabo. Liber re uera lepidissimus!
– Lepidissimus certe, haud tamen uilissimus! respondit Eumolpus.
– Si iustum pretium est hunc emo, inquit Dexter cui tamen, quoad facere potuit, celare placuit quantum librum expeteret.
Namque si nimis sedulus et emendi auidior uideris callidus uenditor experitur ut pluris uendat, ex quo sequitur ut longis controuersiis de pretio disceptetur. Sed, aut indole aut cultu, C. Dexter de pretio contendere sordidum existimat.
– Non modo hic liber, inquit Eumolpus, ex membranulis confectus et corio inuolutus est, uerum etiam ab exemplo, quod auctor ipse emendauerat, accurate descriptus est. Fit ut sub oculis librum duplo pulchriorem habeas namque cum exemplaris uerbis congruit et in firmissima materie factus est quæ membranæ Pergamenæ sunt. Itaque tibi denarii octo numerandi sunt si hunc librum habere uis. Pretium iustum est neque te decepi.
– Pretium librorum scio, inquit Dexter. Re uera inter nos de pretio contendere prouidebam, quod moleste fero. Eutychi, qui in Foro Cæsaris bibliopola meus est, haud minus quam decem denarios pro simili exemplo dedissem. Sed, quoniam erga me probus fuisti, posthac primus librorum præbitor meus eris neque eius negotii, mihi crede, te pænitebit.
– Nonne tamen, inquit Eumolpus, Iuuenalis scripsit:
“Probitas laudatur et alget?”
– Mi Eumolpe, clamauit Dexter, hæc dira et infausta prouerbia impugnare soleo. Probitas enim, quæ alias res curat, raro prodest, plerique enim fraudulenti et mendaces esse uidentur, sed nemini hoc cogitare permittam quod ego, Tiburtius Dexter, dolo malo et improbitati concedam.
– Tecum consentio, inquit Eumolpus qui paruulam effigiem e collo suo dependentem tractare coepit. Utinam di immortales in sceleratos homines, nulla misericordia interposita, funditus sæuiant! Sed fatendum est deorum iram aduersum quosdam nequam habere pedes lanatos.
Quibus aliquantum tristibus uerbis dictis et libro empto, a bibliopola discedimus. Ego uero coniectura perspiciebam quantum Eumolpi nouissimis uerbis Tiburtius perturbaretur quia dominus meus, qui animo non adesse uidebatur, librum Marii Maximi tenebat neque assuetudine sua apertum eum oculis percurrebat. Etenim quotienscumque Dexter, manu librum tenens, ambulat, totiens eum euoluit, cui consuetudini ne ipse quidem resistere potest.
Dum quasi secum loquitur:
– Me percontor, inquit, an T. Furiani effigies, quæ Eumolpi collum cingit, Aureliæ fratris desiderium memoret?
– Aureliæ? inquam dum plus scire ualde studeo.
– Aurelia Quintiliana, inquit C. Dexter, P. Aurelii Furiani clarissimi uiri filia est qui cum patre meo prætor fuit. Ego et illa eosdem magistros habuimus et eisdem ludis interfuimus. Ex quo euenit ut primo parentes nostri hanc mihi desponderent sed, sponsalibus spe celerius ruptis, nam P. Furianus præstantiorem gentem quam meam erga filiam concupiscebat, gentem Antoniam optauit. Aureliam igitur Antonino Graccho ante hos quinque annos collocauit. Paulo post, P. Furianus obiit, cum hæ res gerebantur in quibus, C. Iulio Maximino imperatore, Senatus seditionem fecit. Ferunt P. Furianum in præfecto Anullino capiendo interfuisse, ubi hæc uel eiusmodi uerba: Quis te ulciscetur, mi fili? dicens decederet.
– Hic autem inultus filius T. Furianus sit? inquam exsultans quod cogitationes domini mei sequi, quid dicam? anteire potui, inde bibliopola noster de uana ira deorum questus est.
– Intellegi etiam, inquit Dexter, mi Stolo, potest Manes T. Furiani ultionem adhuc expectare.
– Quid, domine, uis dicere? inquam.
– Memento uerborum ab Eumolpo dictorum! Non enim ille dixit deos in sceleratos homines non sæuire… sed potius: dei sæuiant… nulla misericordia interposita!
– Quid? inquam. Visne hoc dicere quod dei immortales T. Furianum non plene ulti erant?
– Ego saltem, inquit C. Dexter, ita in sceleratos uiros maledicta Eumolpi intellego. Nimis enim grauiter et distincte dixit. Sed uoluerim scire qui ei uiri mali essent, in quos dei immortales sæuiendi essent, et præsertim quæ nefaria in T. Furianum fecissent. Ego et Titus enim pæne æquales eramus et, ut modo memoraui, eodem orbi interfuimus sed minus Tito quam Aurelia sorore eius usus eram namque tam pudens puer erat ut sæpius iusto se domi contineret.
Dum hæc geruntur atque in Vicum Patricium et ad magnificam Tiburtii domum uersus ascendimus, longe aberat ut quid tam breui tempore futurum sit prouiderem.
In Dianæ exedrio enim lautissimus homo Tiburtii reditum exspectabat quem Heraclio atriensis, qui ei sellam præbuerat et potiones administrauerat, quam tranquillissime opperiri monuit: dominum enim propediem adfore. Hic autem, ubi primum Dextrum intrantem uidit, de sella exsurrexit, quid dicam? ad pedes repente desiluit! et hæc uerba clamans ad nos irruit:
– Ex Acheronte, pro Iuppiter! ex Orci triclinio rediuit! Nos umbra, spectrum, larua, simulacrum… nos persequitur! Dii melius duint!
Is homo, qui singulari formidine perculsus coram nobis stabat, expallescebat et territos oculos torquebat et mantelio tum madidas manus tum sudorem a fronte deflentem tergebat.
– Animo bono, sis! inquit Dexter. Quid est istud laruæ negotium? Quis es? Quid me uis?
– Mihi nomen est Q. Fabius Iustinus, inquit uir ille dum manum pectori adfert. Hæ res perturbant cor meum et me exanimant! Pro certo habeo T. Furiani spectrum necem meam uelle!
– T. Furiani? inquam. Ut bene tibi, o domine, contingit! de hoc T. Furiano modo locutus es, sicut lupus in fabula…
– Primum omnium sedes capiendæ sunt, inquit Dexter qui moleste ferebat Fabium Iustinum impotem sui esse uisum, deinde, obsecro, te mitigabis, postremo mitior factus rem tuam enarrabis. In exedrium eamus, præ i!
Cum Dianam uenatricem in pariete pictam oculis lustrabat, Iustinus insolitum casum nobis enarrauit:
– Nunc aquarum procurator sum, præcisius Aquæ Alexandrinæ præpositus sum quæ, ut scis, recentissima Vrbis Aqua est, sed res quam edisserere uolui hos sex annos acta est.
– Qua re, inquit Dexter, tam diu rem distulisti? Quid me uis?
– Manedum! A Messalino tribuno, qui communis familiaris nobis est, de fama tua nuperrime certior factus sum. Non solum te Lucani Ardeatis latrociniis finem pulchre imposuisse sed etiam consilia magni momenti dare mihi dixit. Namque te et consiliis tuis mihi opus est ut mortem deuitem.
– Ut, Hercle, inquit C. Dexter, mortem deuites! Papæ! Nulla mora interposita loquere! Tum tibi dicam num aliquid facere possim. Quidni autem uigilum opem tutelamque poposcisti?
– Quomodo uigiles simulacris obstent? inquit Iustinus. Ceterum Postumus primus fuit quem Floriani simulacrum occidit at tamen uigilum subpræfectus erat! Plane insanire uideor sed, per Iouem, necesse est confitear me a Floriani spectro agitari.
– Nonne eiusmodi simulacro nomen est Conscientia? inquit dominus meus mordens.
– Nihil est quod me pæniteat neque animi conscientia excruciari soleo! inquit procurator aquarum. Rem in eum legitime fecimus sed longe aberat ut coniicerem laruam eius nos persecuturam. Primo Postumus, cum abhinc decem dies cenabat, repentina, quasi fulminis ictu, morte periit. Nimirum mihi suspecta tum mors eius non uidebatur. At deinde ubi Scribonianus inuicem obiit aliquid mali præsentire coepi. Namque tum mors eius naturalis non erat, Scriboniani enim corpus laniatum, discissum, contritum, repertum est quod etiam in uia Appia prope sepulcra iacebat. Postremo hoc mane Felix quoque interiit. Cadauer eius iam tepet quod serui de pila atrii suspensum inuenerunt.
– At quid est quod putes Furiani laruam in eos necem intulisse? C. Dexter interrogauit.
– Quia ego et hi tres, quando tribuni eramus, in Furianum, quem capite damnauimus, iudices sedimus. Sed a principio dicturus sum! L. Mario Perpetuo L. Mummio Corneliano consulibus, Carpi sibi persuaserunt ut Danubium transirent. Quæ res per nonnullos mercatores et speculatores legato Moesiæ Inferioris nuntiata est qui sciebat quantopere prouinciæ diuitias Sarmatæ et Carpi concupiscerent, et præsertim, fere totis copiis cum Imperatore Maximino contra Germanos profectis, prouinciam legionibus uacuam esse comperissent. Re uera non plane uacua prouincia erat, quoniam nostra legio XI Claudia, legato Iulio Africano, non procul a Durostoro hiemabat. Cuius legionis ego et Gratus et Postumus et Scribonianus et Felix angusticlaui tribuni eramus et Æbutius Lentulus castrorum præfectus et Flauianus semenstris tribunus, qui equitibus præerat, et postremo tribunus laticlauus erat Titus Furianus.
Legatus Augusti pro prætore Moesiæ Inferioris speculatoribus mercatoribusque credidit et iussit Africanum cum legione secundum flumen progredi et cum Carpis pugnare si prouinciæ fines transirent. Africanus tamen legionem alariis confirmauit et nonnullas turmas misit quæ hostium motus prospicerent. Paulo post certior factus est rem in discrimine esse namque Barbaros Danubium transiuisse. In multis enim nauiculis bellatores coartatos esse qui uelis remisque in unum locum ripæ nostræ concucurrissent prope castellum tormentis munitum, et ibi, ballistis catapultisque lapides telaque immittentibus, omnes Carpos tormentis neglectis turres euertisse, uallum arietibus decussisse, præsidiarios milites ad unum occidisse.
Tum Iulius Africanus cum his Carpis proelio decertauit et locum idoneum ad triplicem aciem instruendam delegit tresque turmas Maurorum præmisit ut barbaros excitarent, dum castra hostium impugnant. Etenim post breuem impetum equites fugam fingere necesse erat ut a barbaris pressi in legionem instructam uenirent. Tum legionnarii hostem cursu exanimatum et inconditum uincere facillime possent. Deis fauentibus Africani consilium prospere se gerebat, ex siluis enim irruentes et in apertissimam planitiem introeuntes equites nostros, barbaris post tergum insequentibus, uidimus iamque acies nostra fremebat. Numquam ego antehac cum Carporum turba proelio dimicaueram ut plus iusto commouerer. Barbari enim, pedites equitesque mixti, ex siluis inuicem exibant et clamores gutturis ediderunt. Multi pellibus uestiebantur atque latis et longis spathis utebantur et scuta lignea habebant ducesque uel diuites cassides gerebant denique nonnulli nudi corpore signato aspectu terribiles uidebantur. Subito Carpi in propatulo constiterunt, et phalangem fecerunt et obiectis ad os scutis barditum cecinerunt.
Sic Africanus aciem in longitudinem instruxit ut sinistro cornu alarios Pannonicos et Bosphoranos pone tormenta posuerit, dextro cornu duo milia equitum Maurorum et Dalmatorum conglomerauerit, interque duo cornua cohortes triplici acie locauerit et pone uexillatio Dacorum castris et impedimentis præsidio esset. Post lineas et ante castra in paruulo monte cum legato eramus ut melius et apertius hostem uidere possimus. Quoniam nihil difficilius quam leuium et paruorum proeliorum bellum armis nostris erat, Africanus decretoriam pugnam petebat. Sed barbari, qui prædari malebant, se continere uidebantur. Nostri tum pilis scuta numerose ferire coeperunt ut hostes terrerent et ad proelium se excitarent.
Iterum Carpi clamores fecerunt, pro certo habuimus proelium futurum itaque Africanus nobis fortunam secundam dixit et in equis ad cohortes nostras irruimus ut, longiore acie facta, in una, quæ triplex fuerat, instrueremus. Non procul ab alariis Bosphoranis Felix cohortibus duabus suis præerat, a dextro eius primo Postumus deinde Scribonianus ponebantur. Simul uero ad cohortes meas, quæ inter Scriboniani et Grati eas locabantur, aliquantulum sollicitus conueni atque, non procul ab equitibus dextri cornus, Titum Furianum ad manipulos Grati peruenientem uidi. Ego autem, sollicitudine sedata, in equo, dum circum milites concurso uirtutesque ueteranorum proeliaque superiora commemoro, animos eorum excitabam et tirones etiam, qui numquam in acie dimicassent, hortabar ut ueteranorum uirtutem æmularentur.
Dum hæc geruntur, Barbarorum turba, etsi fundis, sagittis, tormentis lacessebatur, in ordines nostros adcurrere coepit et Iulius Africanus, postquam Carpi eo loco aderant quo telum adigi posset, pugnæ commitendæ signum dedit. Primo ita nostri uno motu pila miserunt ut propior barbarorum acies in se ipsam corrueret sed, impetu et procursu capti, ei ordini dilabenti posteriores incolumes successerunt, ut pila frustra coniici crederes. Iam nostris comminus gladiis pugnandum est. Tam uehemens concursus fuit ut non abesset quin acies nostra moli et pressui cederet et inclinaretur. Cum inter cohortes meas essem et alios ut hostium impetum sustinerent, alios ut signa sua subsequerentur milites cohortarer, sagittæ ictu galea mea e capite delapsa est et uidi Scribonianum, equo suffosso, humi iacentem! Deis fauentibus, incolumis erat et sine mora ad eum equum nouum mittebam ut, honore recuperato, suis imperare pergeret.
Impetu a fronte facto, pugna gladiis strictis fit, in qua legionarii plurimum ualebant. Quoniam autem dextero non iam comminus pugnabatur, equites nostri nuda machæra in hostes irrumpere iussi sunt. Sed turma Dalmatorum, quæ armatura Barbaris similis uideri poterat, alteram cohortem Grati, cui Titus Furianus præerat, proxime adpropinquauit et, dum ea cohors inuadi existimat, subito pila equitibus iniecit. Inde terribilis confusio fit. Dum autem hæc geruntur, hostis, Mauris nostris fusis et Flauiano semenstri tribuno interfecto, in tumultum a cohorte et Dalmatis factum irruit.
Cum Gratus rem in discrimine esse animaduertisset, ad dexteram regionem milites suos duxit ad Carpos repellendos qui iam Dalmatorum cateruas perfregerant. Furianus interim cohortem in manu rursum tenere potuit et eam in loca editiora et posteriora ascendere iussit. Sed latera sua motu ad dexterum uersum Gratus nudauerat et amplius equitum Carporum mille in incautam Grati cohortem irruperunt quæ in orbem consistit et Gratus inter milites suos eos ad pugnam exhortatus est.
In eodem tempore, Africanus legatus etiam in tumulo pone aciem positus, dum cornu dexterum fusurum esse uidet, ut Pannoniorum manus eo adiret imperauit et Dacorum manipulos, qui castra custodiebant, auxilio Grato misit. Sed Grati cohortem, quamuis orbe facto, undique inuasam Carpi equites dissoluerunt et Gratum ipsum securi detruncatum interfecerunt. Primo aspectu Africanus legatus eam cohortem a Barbaris concisam esse, cui Titus Furianus præesset, existimauerat, quia aciei dextero cornu ultima erat, sed se errauisse intellexit statim ut cohortem tribuni laticlaui incolumem et integram paulo post aciem aspexit. Satis erat Furiani impetus in hostes ut uictoria plena esset. Nam, dum dolores laboresque dextero cornu geruntur, sinistro Carpi plane uicti sunt atque uictrices cohortes Felicis et Postumi ad mediam aciem ascendebant ut auxilium Scriboniano ferrent qui iam aduersarios suos superabat. Barbari in plagam incidebant et Africanus deis immortalibus gratissimus et decretoriam pugnam tenere uidebatur. Sed Grati milites, qui equitum Carporum impetibus superfuerunt, fessi ad T. Furianum sese recipiebant.
Tum Carpi, Furiano integra cum cohorte in paruulo colle fixo, hac uia inter cohortes, quam Barbari noniam sperabant, transire potuerunt itaque uictoria non perfecta fuit et acerba uisa est. Inde potes intellegere nos T. Furiano suscensuisse. Quid? Iste nebulo nihil fecit nisi cum alariis Dalmatis nostris pugnauit et reliquam pugnam tutus in colle suo consumpsit atque propter eius ignauiam non tantum Flauianus et Gratus interfecti sunt sed etiam Carpi aufugere potuerunt.
– Etenim, mehercle, inquit C. Dexter, hac uictoria imperfecta et signis nostris detrimentosa, accidit ut æstate posterioris anni idem Carpi oppidum Histropolem spoliauerunt et diripuerunt. Memini etiam Africanum legatum hac Histropolensi clade periisse.
– Recte dicis! inquit Iustinus. Iam periculosa sunt tempora nam nobis Barbari timendi sunt. Sed ad rem redeo. Proelio cum Carpis confecto, Africanus legatus T. Furianum in uincula coniici iussit et exempli causa in castris de eo iudicare instituit. Solus autem Lentulus castrorum præfectus recusauit ne participem, sicut dicebat, adulteri iuris esset. At tamen est omnis legati in castris ius dicere. Hoc admodum legitimum est.
– Qui iudices fuerunt et quam sententiam tulerunt? a Iustino Dexter exquisiuit.
– Africanus legatus et Postumus et Scribonianus, tribuni angusticlaui, iudices fuerunt, ego uero accusationem suscepi et Felix Furiani defensor fuit. Tum Furianus se ad Cæsarem citari poposcit namque in senatorium iudicium uenire uolebat. Quod omnino repugnauimus. Scilicet uos, senatores, quam clementes inter uos esse scis et poena Furiani leuior fuisset.
– Sed Africanus legatus, inquit C. Dexter, nempe senator erat?
– Africanus enim Furiano hæc uerba dixit: “A Senatu, cuius personam gero, iudicaberis et defensorem Felicem habebis, inde omnia licita erunt.” Ego uero post aliquot dies omnia argumenta de Furiani metu et segnitia quæ inuenire potueram collegi et res in iudicium uenit. Tam seueram in Furianum orationem habui ut ille uerecundia ac pudore fleret atque etiam si Felix eius defensor poposcit ut Furianus adulescens timidus et artis imperandi imperitus aqua et igni interdictus sit, ego uero impetraui ut iudices eum capitis condemnarent. Tota legione in castris instructa et omnibus militibus conclamantibus, Furianus supplicio affectus est et urna ad parentes eius missa. Postea Maximinus Augustus Africanum, quia optime militarem disciplinam obseruauerat, laudauit et unusquisque nostrum curriculum honorum persecutus est. Quod si Africanus legatus, sicut dixisti, anno posteriore, in clade Histropolensi decessit, nos, quattuor tribuni, secundam fortunam habuimus.
– Quid uis dicere? rogauit Dexter.
– Postumus post tribunatum alæ præfectus in Britannia factus est et abhinc tres annos Romam rediit ubi subpræfectus uigilum creatus est et ante hos dies decem obiit.
– Nonne est is qui in comissatione interiit? inquit C. Dexter. Primus huius funestæ seriei…
– Is enim est, inquit Iustinus. Non iam memini quo die ante kalendas septembres Postumus obiuisset. Præterea, quamquam me uocauerat, ad cenam uenire non potui itaque ore uulgi de morte eius certior fui neque tum mortem eius cum sexenni iudicio nostro contuli.
– At nunc facis, inquit Dexter. Putas igitur Furianum ab inferis rediuisse ut ex uobis quattuor ultionem peteret. Sed quid ueri de hoc simulacro?
– Te, Tiburti, sentio haud credulum, inquit tremulus Iustinus. Quæ res non ludificandæ sunt namque ferunt magos magasque manes a Tartaro excitare ut mortales adficerent et infortunio mactarent.
– Si tantam, Iustine, sententiam haberes ad me non uenires namque ubi res habetur nescio cui laruæ, dei et sacerdotes euocandi sunt. Num me hariolum uel Chaldæum sentias?
– Minime gentium, mehercule! inquit Iustinus. At tamen scire uolo quid faciam. Consilia tua enim, ut Messalinus ait, sæpissime proba sunt. Men existimas, dic mihi, laruatum?
– Non te laruatum existimo nam si hoc, crede mihi, facerem, tum rationi et naturæ meæ repugnarem. At tamen confirmas quæ ex uerbis Eumolpi bibliopolæ intuleram nam Furianus uel potius manes Furiani ultorem, qui noniam sæuiendi finem fecit, inuenerunt. Sed, mihi dic, modo Postumus et Scribonianus et Felix decesserunt at tamen septimo anno postquam iudicium actum est. Quam serum simulacrum!
– Non licet, Dexter, dicas eos morte sua mori neque eorum mortes fortuito fieri.
– Si ego, inquit Dexter, in tuo loco sim, minus spectra uel lemures quam hominem, qui singulari et sero ulciscendi studio cieatur, timeam. Quamdiu uos quattuor in Italia estis? Namque de uerbis tuis in Vrbe socios tuos tres decessos esse intellexi. Etenim mihi dixisti Postumum mori cum subpræfectus uigilum esset quod munus admodum urbanum est atque Scriboniani corpus non procul a sepulcris in uia Appia inuentum, Felicisque uero necem sic modo nuntiauisti: “cadauer eius adhuc tepet”, ex quis uerbis conieci illum hic Romæ necem sibi consciuisse. A seruis enim ille hoc mane inuentus est, nunc autem quarta hora est et apud me abhinc horam unam et dimidiam uenisti. Morte Felicis uix cognita, formidine captus domum meam irruisti. Ex hoc indiciorum fasciculo dicere possum Felicem Romæ mortuum esse et uicinum tuum fuisse.
Tanta miratione dominum meum conspiciebam quanto stupore Iustinus eum inspiciebat namque acutum et subtile huius ingenium ualde diligebam. Etenim ex aliquot uerbis et oris motu et minimis uestigiis ceterisque indiciis uera coniicere poterat.
– Re uera, inquit curator aquarum, es maxime perspicax. Felix enim, sicut ego, in Quirinali monte habitat… habitabat potius dicam. Ex me, o Dexter, quæris quamdiu nos quattuor in Italia simus? Postumus, nisi fallor, e Britannia in Italiam abhinc annos tres rediuit et Romæ domicilium in uia Ardeatina non procul a Porta Næuia conduxit. Scribonianus deinde semper Romæ mansit, præter annum quo nobiscum tribunus angusticlauus fuit, atque, illo militiæ anno perfecto, Romam rediens sexagenariam procurationem in fisco tuitus est inque insula Regionis Septimæ prope hortos Sallustianos inquilinus erat. Postremo Felix in Quirinali monte, in magnifica domo recentis uxoris, ante hos duos uel tres annos, Lares familiares collocauit. Is etiam, sicut Postumus, alæ præfectus fuit sed in Africa Proconsulari atque in Vrbem reuersus et in Quirinali cum noua uxore habitans equestre curriculum dereliquit ad Musas colendas. Scio hunc multos uersus scripsisse sed, ut opinor, mediocres. At nonne studia uiro clarissimo digna sunt? Namque Felix, fausto coniugio et negotiis prosperis, senatorium censum habere potuit, præterea, ut fama fert, postulabat in senatores cooptari.
– Ergo, postquam Felix, abhinc duos tresue annos, Romam rediuit, omnes uos quattuor Vrbem incolabatis. At tamen, is qui Postumum et Scribonianum Felicemque interfecit, eos nouissimos dies exspectauit.
– Nec curo, inquit Iustinus, horum serissimorum homicidiorum causas nosse nam opem tuam ualde cupio. Mihine Italia relinquenda est uel custodia habenda est uel sacerdotes uisendi sunt?
– Domum tuam redi! inquit C. Dexter. Mihi aliquot diebus opus est ut hunc inuolutum casum explicem et manum huic simulacro iniiciam.
Cum Fabius Iustinus curator Aquæ Alexandrinæ a nobis discederet, C. Dexter suspirium continere non potuit.
– Dic mihi, Stolo, inquit Dexter, quæ hæc coniuratio sit! Nam quamquam me in Circo Maximo, ut aurigam Erotem uictorem uiderem, postmeridianum tempus consumere cupiebam, laruæ negotium, Mehercule, in manibus meis est. Quem ad casum autem nullam moram inferre possum sicut miseri Iustini commotio et curiositas mea tibi monstrant.
Inuestigandi sine mora atque animi satiandi cupidus C. Dexter nos in uiam Appiam prope sepulcra adire uoluit non quo loco quietis plenissimo frui cuperet sed quia cogitationis, quæ in mentem uenerat, experimentum appetebat. Postquam eo peruenimus, Dexter, quasi aliqua funesta strix per languentes flores uolitans, inter sepulcra deambulabat et subito clamauit:
– Agedum, mi Stolo, huc ueni! Tandem T. Furiani monumentum inueni.
Hoc monumentum subter altam cupressum positum satis paruum et figura sacelli erat, in quo ædicula dimidium Furianum ex marmore comprehendebat teneris et formosioribus lineamentis. In titulo monumenti legebatur:
. GENIO .
T . AVRELII . FVRIANI . C. I.
TRIB . MILITVM . LEG . XI . CLAVD .
ANN . XXI . NAT .
AVRELIA . QVINTILIANA . SOR .
EVMOLPIVS . PÆDAG . POS .
– Furiano decesso, Eumolpius, quem bibliopolam in Foro Traiani modo uidimus, iuuenis pædagogus erat, qui enim ex tempore Iuuenalis uersum recitare potest. Atque nunc melius intellego eum tanto in desiderio Furiani fuisse et ira aduersus deos immortales sæuiendo mitiores arsisse.
– Agedum! Rursum in Forum Traiani eamus, inquam, ut eum de aliis rebus quam de pulchretudine et raritate librorum interrogemus.
– Sed tu de qua re eum interroges, mi Stolo? Papæ! Te bono animo esse sentio, mecumne commercio sagax fias? Ceterum quid de hoc laruæ negotio cogitas?
A Tiburtio Dextro, cuius in uocibus quamdam molestiam percepi, interrogari solebam, etiam si quicquid responderem, raro exspectabat ut casus obscuritati lumina adferrem. Sic ex inopia consilii mea uel dubitationibus nescio quam uoluptatem trahebat. Nam nimirum quid de hoc laruæ negotio cogitandum esset nesciebam. Dominum meum enim an simulacra et spectra et laruæ sint dubitare animaduertebam, quæ commenticia sint, ego uero tam firmus quam ille uidetur esse uelim sed mihi hoc fatendum est quod si anima immortalis esse creditur, laruas esse credo, autem, seu superbia seu fide, animæ immortalitatem satis sector. Sed hoc in casu quæstio est quomodo res corporis expers homines interficere et illidere et suspendere possit; si alioqui Postumi et Scriboniani et Felicis interfector non larua est, quis est?
– Præmature, domine, dicam, si dicam quid nunc mihi in mentem ueniat. Nihilominus plane hæreo. Quid denique dicam? Furiani larua facilis sons mihi est, cum alterum non uideam. Manifeste doce me simulacra non esse ut Postumi et Scriboniani et Felicis interfectorem credam hominem fuisse. Quis tamen hoc faciat? Qua re?
– Non mihi est facultas docendi laruas non esse, inquit C. Dexter subridens. Namque tenebricosa quæstio est de natura laruarum, de qua homines magis discrepant quam consentiunt atque, ut opinor, minus rationis quam superstitionis est. Noli me ducere in uestibulum primasque fauces Orci! Nulli enim sapienti, nulli sacerdoti aliquam rem de diis et ætheriis infernisque sedibus confirmare licet. Quod si perpauci homines sunt qui libero animo uel sine religione deos esse non credant, suntne tamen, mortis articulo, hominum quietissimi? Etiam si uera dicant, hæ inania sint namque homines earum perobscurarum rerum cupientissimi esse uidentur, præcipue ad uitam suam temperandam. Eumolpius, nisi fallor, ultores deos esse atque eos, cum dei nihil nisi iuste faciant, in tribunos, qui Furianum capitis condemnauerunt, sæuire uelit. Etenim si Eumolpius ipse, ut homo est, tribunos manu sua interficiat, mortes eorum legibus uindicentur. Sed, ut ad propositum redeam, nisi hominem cædes fecisse demonstrare possim, a simulacro nostros tribunos tres interfectos esse sinam. At, mi Stolo, iam opinio mea fit.
Cum, fere hora undecima, a Via Appia in Viminalem collem rediremus, Eros et Myrrina, qui a primo mane a Tusculano iter fecerant, domi nos exspectabant. Postea in cena accubuimus et ciborum uinique saturi dormitum iuimus atque inquietam noctem, quoniam meæ Myrrinæ reditu lætabar, iucunde consumpsi.
Postero mane, salutatione ultimi clientis acta, ego et Tiburtius Dexter ad domum Felicis in Quirinali colle positam iuimus, ubi ille se adesse nuntiauit ut uiduam poetæ, qui pridie in atrio suo suspensus inuentus est, consolaretur.
Corpore Felicis ad rogum parato et adhuc in atrio stante, C. Dexter, quamquam strangulationis et circum collum rudis uestigia conspexit, ad uultus se adpropinquauit ut digitos in labrorum commissuras perduceret et, postquam id fecit, eos, dum os suum distorquet, ad nares intulit.
Tum magnam in exedram admissi sumus in qua Felix familiares accipere et uersus decantare solebat. Etenim hæc cella a sole collustrata est et studiosissime exornata. In solio era domus, Felicis uidua, sedebat, cui nomen Virginiæ erat, et quæ mihi ætate formaque florens, quamquam funebrem sed lautissimam uestem gerebat, uidebatur, fatendum est enim lugubria optime illi decere.
– Quam misera uitæ finis! Virginia suspirauit cum Dextro osculum ferebat. Sellam habeto! Reside! Mihi opus est te præsente namque tantum solam me sentio et tam repentina asperaque mors Felicis fuit.
– At quo modo tanta res accidit? inquit Dexter. Præterea ferunt maritum tuum in senatores cooptari postulauisse. Ubi autem aliquid eiusmodi speratur, ad uoluntarium interitum deuenire haud facile est creditu.
– Meus Felix enim his diebus nonnullas uoluntates mente agitauit et suscepit. Ceterum carmen epicum componebat, namque libellos duos iam scripserat. Quam amoenos et iucundos suauesque uersus! Melli est! Ego uero per uersiculos immortalem fore Felicem cogito, quæ cogitata luctum iam leniunt. Attamen qua re sic tacitus silensque nos reliquit? plane nescio. Heri mane ex improuiso suspensus inuentus est atque, ut uides, ex his subitis noniam me refeci. Horresco referens. Quare, pol, quare?
– Eratne, inquit leniter Dexter, sollicito animo? Nonne de aliqua re sollicitatus est?
– Recte dicis, Gai. Nunc memini. Paucis enim illis diebus de repentino sollicitatus est… de reditu Aureliæ.
– De reditu Aureliæ? Visne dicere Aureliam, Furiani sororem?
– Illam ipsam dicere uolui, respondit Virginia. Non tantum Furiani soror, sed etiam Antonini Gracchi uxor est. Gracchus per aliquos annos Bæticæ præerat, sed, Augusto mense ineunte, Senatus in loco Gracchi fratrem meum eius prouinciæ procuratorem creauit. Ceterum is hoc uespere Ostiam derelinquet. Sed, ut ad Aureliam redeam, illa et Gracchus, ex Bætica profecti, quintum et decimum iam diem Ariciæ in uilla sua adsunt. Eodem tempore, Felix meus ægrescere coepit. Namque, ut in senatores cooptaretur, Gracchi tutelam et subsidium appetiuerat; Gracchus enim auctoritate ualet. Sed interea metuit ne non Aurelia ueniam daret cui frustra Furiani causam dixisset neque a iudicibus capitis absolutionem impetrare potuisset. Præterea Felix nemini, mihi etiam, animum suum nudabat neque quæ cogitaret. Hoc antiquum et infelix facinus semper illum cruciabat atque Felix me pro se cum Aurelia diem et locum colloquii constituere modo uolebat, modo nolebat. At tamen longe aberat ut Felix tam de se desperans uideretur ut ad uoluntariam mortem deueniret.
– Etenim si lati claui honorem uolebat, se Gracchi fauores habere præstabat. At tamen tam superbus est Gracchus ut raro ad inferiorum commercium descendat atque ferunt etiam equestrem ordinem odio ipsi esse. Sed, Virginia, eratne, præter Aureliæ reditum, alia causa molestiæ?
– Certior factus est, subito Virginia inquit, de Postumi morte quam æquo animo accepit, sed cum ei relata est Scriboniani cædes, perterritus fuit. Tum statim apud Iustinum, aquæ Alexandrinæ procuratorem, adiuit. Is enim non abhinc habitat. Nescio quid alter alteri dicat sed meus Felix rediens tristi et taciturno animo factus est. Eccere. Quibus ex causis, ut opinor, Felicis mors non explanatur.
Postid de Felicis arte collocuti sumus sed cum Virginia, lectore uocato, cupiuit ut lepida epigrammata a marito eius composita audiremus, C. Dexter nos urbane excusauit causam interserendo sibi aliquem familiarem uisendum esse. Tamquam umbra eum secutus sum atque, cum e domo Felicis essemus, C. Dexter censuit ut ad domicilia Scriboniani uel Postumi iremus ad noua indicia carpenda.
Scribonianus, præfecti annonæ adiutor, cuius corpus in uia Appia inuentum est regionem VII incoluerat non procul ab Hortis Sallustianis. Cum eo perueniremus, quidam puer, qui sub diuo uiuebat, insulæ ianuam, ubi Lares Scribonianus locauerat, nobis designauit. Hæc insula sex tabulatorum e rubro latere ædificata est porticumque, quæ frontem ædificii protegebat, habebat et per scalas conclauia adtingebatur. Homo noster in tabulato secundo incoluit.
Fores eius inuenimus et pulsauimus, quas quædam anus ita non plane aperuit ut solum eius os, quod rugosum strigosumque erat, uidere possemus. Præterea, molestum uisu, cum linguam in gingiuis dentibus orbis perducebat, oculum rubentem et pituitosum cano et sordido cirro, quasi sæta, pæne occultatum in nos protendebat atque tam crassum et pullum uestitum sibi induebat ut eam non stola sed sacco accinctam crederes.
– Quid uis, Mehercules? inquit anicula uoce uinolenta.
– Hicne Scribonianus incoluit? interrogauit C. Dexter.
– Ille, inquit illa, plane mortuus est. Eius cinis nunc habitat in sepulcro in uia Flaminia posito. Non abhinc. Est nouissimum et æternum coenaculum Scriboniani, dum gingiuas manducat.
– Video, inquit Dexter. Sed aliquas res reliquit? Propinquos habuit? Ubi ego inueniam aliquem qui illum cognouisset?
Eodem tempore, post senicam, uirilis uox audita est.
– Quibuscum, matercula, garris? Fores claude! Molesto aeris fluxu afflatus sum!
– In Scribonianum inquirunt, inquit anus respiciens. Tun’ scis num Scribonianus cognatos habuerit?
Tum uir mediocri statura et uentriosus et tunicatus et soccatus ad nos uenit, qui stomachosus uel turbatus mihi uisus est.
– Nolo, mi domini, inquit, me in molestiis fore. Scriboniani illius nullæ res hic insunt. Si plus scire uultis, apud præfectum annonæ ite! Ei qui cum Scriboniano annonam curant, ubi primum miserum eius fatum cognouerunt, in hæc conclauia uenerunt omniaque eius priuata ceperunt et eum paruo funere extulerunt. Papæ! Corpus eius tætre diruptum erat. Nos parum cum Scriboniano commercium habuimus nam secreto uiuebat neque cuiquam molestus erat. Viam suam sequebatur sicut omnis homo qui ordinariam uitam uiuit. Sed postquam hoc coenaculum uacuum fuit occasioni non defuimus et a nostro paruo conclaui, qui in quarto tabulato erat, demigrauimus. Sed, Mercule, nonne nummulos habetis, quia multum loqui linguam exsiccat.
– Cedo! inquit Dexter dum aliquos sestertios dat.
Cum sol rectus esset, C. Dexter ut domum rediremus tempus esse putauit et nos apud Postumum post meridiem adituros esse. At tamen ex rebus quas hoc mane compereramus exspectationem meam mouebam et sine mora domino meo:
– Aureliæ reditus, inquam, ut certe notauisti, eodem tempore accidit cum hic casus est orsus. Existimasne id fortuito factum?
– Iamne, mi Stolo, laruæ negotio desinis, noniam id te delectat? At tamen uetus consilium non deserendum est ubi primum nouum obuiam tibi uenit. Puta canes oculis apri uestigia prosequi, cum subinde, quia ei nouissimum leporis odorem naribus captauissent, hac de priore uia deterrerentur. Si autem canibus eos leporem pro apro sequi permittas, nonne malus uenator uidearis? Utere acuto ingenio tuo, quæ cognita excute ut explicatio sua sponte fulgeat.
Ego uero mecum clam muttire coepi nam Dexter magistri more aliquantulum me imminuebat. Quid? Viri tres de improuiso perierunt, Iustinus se a simulacro opprimi putabat, sed mihi, postquam acuto ingenio meo usus eram, cognita excutenda erant, quasi uita griphorum explanatio erat! Utique dominus meus, clarissimus uir, id existimare mihi uidebatur.
Cum e regione abiremus et prope Portam Quirinalem perueniremus, paruulus erro, qui insulam, in qua Scribonianus incoluerat, nobis indicauerat, stridulum sibilum emisit ut oculos nostros in se conuerteret. Comitem puer habebat mendicum senem cæcum.
– Aue domine, inquit mendicus se Dextro submittens. Mihi paruus Romulus ille dixit uos in Scribonianum inquirere. Scitisne eum mortuum esse? Multum amisimus, nam bonus et liberalis erat homo. Totiens præter pasceolum meum ibat quotiens in eo sestertiolum deponebat. Atque, quamquam lumina amisi, forte auritus testis fui cum malum Scriboniano accidit.
– Gestio te audire, inquit Dexter. At, primum omnium, sine ut tibi dicam quis sim et ubi habitem. Mihi est nomen Gaio Tiburtio Dextro, domumque meam in Viminali colle, prope aream Candidam inuenies.
– Hostius sum et Roma est domus mea, inquit satis urbane mendicus. Consueui sic in totis quattuordecim regionibus mendicare ut omni die in duabus regionibus adessem. Ita peculium meum e uariis fontibus redintegro et minus ex arbitrio eorumdem paganorum pendeo et præsertim omnes Vrbis rumores carpo. Romani etenim quid in aliis regionibus fiat edoceri ualde diligunt, quod mihi quæstui est. Mercuri die in regione duodecima et in prima adesse soleo, quibus magis australes non sunt. Igitur mane prope templum Bonæ Deæ et postmeridiem haud procul a Thermis Diui Commodi adsum, quæ balnea secundum Appiam emergunt ubi malum Scriboniani accidit. E mortis situ intelligere potes Scribonianum aliquo Mercuri die periisse. Præcisius, ni fallor, ante diem tertium kalendas septembres.
– Hic ambitus regionum est singulare consilium, inquit Dexter. Inde fasti errabundi, ut ita dicam, uideris.
– Vesperascebat, iam uiæ uacuefiebant et meus pasceolus nummulorum plenus erat. Nummulis sinu latis, baculo incumbens ad uiam Appiam gradum ferebam. Tum Scribonianus me certe uidit nam ad me uenit. ”Aue Hosti!” inquit læta uoce. “Quid et in hac regione mendicas? Visne ad nostrum uicum iter tuum ducam? Manum tuam in humero meo repone!” Nonne Scriboniano singularis lætitia erat ut humerum mihi proponeret? cæcus mendicus addidit. Scilicet ego tutelam eius recusabam ut famam eius seruarem. Etenim nobis Roma transeunda erat et mali rumores citissime orti sunt. Præterea mihi dei fauerunt nam si in humero eius manum meam reposuissem, certe ego cum illo deiectus et obtritus essem. Etenim, cum uix mihi uerba fecit, tum citatis equis iugum ad nos irruens audiui. Scribonianus pauidos clamores edidit et equi hinnientes eum afflixerunt. Tam grauis et repentinus concursus fuit ut sanguine spargerer. Tum resupinus caput lapidi impegi.
Cum mentis meæ compos rursus essem, silentium plane me circumdabat aerque refrigescebat. Iam noctis silentium et frigorem sentiebam. Circa me extremis digitis terram pertrectabam ad baculum recipiendum. Subinde manibus mollem sanguinolentam tetigi. Miseri Scriboniani corpus erat, præcisius corporis laceri reliqua et uestitus sanguine densato plenus. Baculo tandem recepto, quam citissime fugam cepi.
– Animaduertisne aliquid singulare uel insolitum ex quo hoc iugum distinguere possim, rogauit C. Dexter. Nescio… num auriga clamores emisit?
– Est ita ut dicis, mi domine, inquit Hostius. Memini nunc me formidolosos risus audiuisse. Risus breues et acutos et phreneticos et tremebundos. Risus odii plenos sed leues. Ego subito mente imaginem Furiæ currum agitantis sensi.
– Hunc denarium, inquit dominus meus, meres pro tanto indicio. Cape!
– Gratias, tibi domino. Nolo liberalitate tua abuti sed hic paruulus, qui lumina mea est, puer Romulus, triduo uentre laborat, scio nos, o domine, pauperes esse et morbis mori quibus uos sæpissime mederi. Te oro, o Dexter, per Iouem et Asclepium, ut aliquid Romulo bene facias.
Raro benignitas domini mei frustra euocatur. Dexter pueri capillos nigros leniter turbauit et genas molliter permulsit.
– Si morbus, inquit Dexter puero, quem quereris, ingenio Polydori medici mei non obsistit, tibi polliceor te denuo Romæ uias percursurum esse. Agedum, præ i!
Mendicum cæcum dereliquimus cuius os lato subrisu illustrabatur. Beneuolentiam circum se afferebat.
Vbi domum peruenimus, Romulus Polydori arti mandatus est atque puer oculos tam grandes et rotundos quam patellas aperiebat namque certe numquam tantas lautitias uiderat is qui teneram uitam ad tenuem uictum inueniendum cotidie adhibebat. Subinde Heraclio atriensis certiorem Dextrum fecit ut aliquis homo eum exspectaret. Statim ad eum iuimus qui sub peristylo sedebat namque haud dubio erat quin hic delicatus homo aream bene collucentem et nitidam floresque olentem parietibus exedrii Dianæ anteposuisset.
– Sum Fuluianus, inquit homo dum se de sella surgit et C. Dextrum salutat. Libertus et sum Fabii Iustini, curatoris aquæ Alexandrinæ, qui heri uenerat ut consiliis tuis uteretur.
– Dii tibi faueant! inquit Dexter. Quo modo Iustinus ualet?
– Vixit.
– Quid? Visne dicere eum mortuum esse?
– Periit. Hoc mane, ad tertiam horam interiit. Meleager dispensator eum in tablino post mensam in cathedra resupinum inuenit et commentariolum quod unus ex tabernariis miserat adhuc tenebat. Paulo ante decessum eius, cum eum salutauissem et sportulam sumpsissem, animaduerti Iustinum inquieto animo esse inde mihi eum te uisisse narrauit itaque, ubi primum de morte eius certior factus sum, mea sponte apud te ueni.
– Et optime fecisti, inquit Dexter. Mea sententia, si Iustinus domi manebat, cautior erat, inquit C. Dexter moleste ferens quod periculum nimis neglexerat. Re uera firmissimo interfictori obuiam procedimus quem tamen aliquantulum despexi. At non mihi libet ieiunum cogitare itaque ad breue prandium te inuito priusquam ad domum Iustini iuimus.
Simplex prandium fuit et tacite pransimus. Etenim C. Dexter secum colloquens mihi uisus est et quasi absens edebat neque ullum uerbum dicebat. Ego autem ex silentio eius non solum coniiciebam eum sese uituperare quia Iustino consilium afferret neque periculum magno in discrimine poneret sed etiam sentiebam eum quæ didicisset in ordinem adducere.
Viribus cibo refectis, in collem Quirinalem irruimus atque, cum aquarum curatoris domum intraremus, mæstum silentium factum est quod lugubres et lamentabiles singultus concidebant. In Iustini conclaue ducti sumus.
Sedens in cathedra prope cubile, Tullia Iustini uidua, uultu lacrimoso, commotionibus quatiebatur ancillæque lacrimabundæ eam circumdabant et, tristius uisu, Fabia Iustina, filia quinque annos nata, in matris gremium prona immoderate plorabat, cuius flauos capillos Tullia mater mulcebat. Haud procul ab eis, Virginia, Felicis uidua, quam hoc mane uisimus, demissa et in mærore confecta sedebat. Alio angulo cubiculi nonnulli clientes stabant et flebant.
Ego uero ore cadaueris plane percussus sum namque lineamenta oris tam formidine deformia ut cognitu difficilia essent et capilli subito canescerent. Hic hominis uultus erat qui aliquid tam terribile uideret quam simulacrum. Namque haud dubium erat quin Iustinus magna formidine moreretur. Nesciebam quid uidisset sed hoc horribile fuisse uidebatur. Rigor enim corporis non tantum cadauerosus erat sed etiam Iustino magnus pauor fuit. Ceterum ego, dum corpus Iustini inspicio, etiam exhorrui et Fuluianus, quocum uenimus, prohibere quin mugiret non potuit. Dexter solus æquo animo hanc cadaueris uisionem passi potuit et ad Tulliam progressus est et eam genis osculatus est et eam, dum manus eius capit, de mariti morte consolatus est. Deinde dum resurgit Tulliæ iurauit scelera non impunita fore. De rebus quas is uidisset Meleagrum, qui dispensator dominum suum mortuum inuenerat, interrogare uoluit. Tullia ei interrogandi cujuscumque potestatem dedit et C. Dextrum secutus sum qui in tablinum cum Meleagro intrauit.
Cella, quæ Iustini tablinum erat, paruum suppelectilem habebat: cathedram et mensam et pluteum parieti post cathedram fixum qui capsas duas sustinebat. Super mensam autem commentariolum, quod Iustinus legebat cum formidine interiit, et pugillares et stilus uidebatur. Tabellæ ceram notis expleuerat nam, dum commentariolum legit, rationem putabat. Tum C. Dexter Meleagrum interrogauit:
– Quando hoc commentariolum domino tuo tradidisti?
– Dominus ille tabernas suas tam diligenter gerebat ut tabernariis juberet ut quotidie ad eum relationes darent. Hoc commentariolum autem Iulii Nebulæ aurificis est. Post salutationem enim nuntius hanc relationem tulit et, cum Iustinus cum Fuluiano colloqueretur, ei in manum tradidit. Heri Nebula post tabernam clausam relationem suam scripsit quæ hoc mane ad Iustinum peruenit.
C. Tiburtius commentarioli membranas cepit et scripturas legit. Tum relationem super mensam reposuit et oculos in pugillares iniecit. Cera sinistræ tabellæ notis implebatur atque dextera tabella inanis erat sed acribus oculis C. Dexter nescio quid forsitan uideret nam eas propius oculos admouit et stilum cepit.
– Non te, mi Stolo, stilum uti docebo, etenim stili acumen ad scribendum prodest et alter finis, instar paruæ spathulæ, ad mendam delendam et ceram rursus æquandam. Sed, si dexteram tabellam consideraueris, ceram coæquatam uidebis. Quæ enim Iustinus scripserat deleta sunt.
– Scriba sum, domine, satis gloriose inquam, et in arte mea te adiuuare possum! Tenuis, ut fit, cera est et sæpe euenit ut stilus in ligno tabellæ incidat quæ in cera inscribis. Sine me ceram ex hac tabella auferre!
Dexter pugillares mihi porrexit atque dexteram tabellam purgare coepi ut, cera admodum ablata, raptim et leuiter in ligno incisa uidere possemus uerba “e mortuis redux”. Exclamaui.
– Vide, domine! De spectro, de Tito Aurelio Furiano scripsit… res in dubium uenire non potest! Iustinus formidine interiit coram Furiani larua. Nefas!
– Pax, mi Stolo, pax! Si quoddam simulacrum huc uenit, Meleager, ut opinor, eum uidit. Quidamne hoc mane dominum tuum uisitauit? e Meleagro Dexter inquisiuit.
– Est ut dicis, domine, inquit Meleager. Cum Fuluianus a domino uale dicens discederet, hic in tablinum adiuit ut commentariolum legeret. Paulo post aliquis, qui mihi præceps et incitatus uisus est, petiuit ut ad dominum admitteretur et pusillam rem mihi præbuit: nomisma. Cum id domino traderem, is repente sollicitus factus est, ex cathedra surrexit, ad tablini uelum appropinquauit, ad hominemque uersus, uelo leuiter dimoto, adspexit. Postid ad cathedram reuertit in qua firme sedit et, acumine stili foris ducto, me eum, quocum solus esse uolebat, ad tablinum deducere jussit.
– Potesne, inquit Dexter, hoc nomisma mihi describere? Effigiesne cuiusdam iuuenis in eo cælabatur?
– Minime. Erat paruus discus aeneus et argenteus cum imagine dei Martis, respondit Meleager.
– Hicne, inquit Dexter, ignotus erat procerus et barbatus et canescens?
– Etenim magnus erat et statura fere sex pedum. Sed tam facies eius quam reliquum corpus in pallio inuoluebantur.
– In pallenti pallio?
– Minime. Non pallenti pallio uestiebatur sed pullatus hic erat, inquit Meleager qui extremis digitis frontem malaxabat. Postquam a domino acceptus est e tablino exiit dum lætus sibilat. Paulo post, Camilla ancilla, quæ magistro potionem afferebat, clamorem profudit et collapsa est. Pro horror! Dominus in cathedra rigidus, capite resupinato, manibus cathedræ bracchia comprimentibus, uidebatur.
– Optime! inquit Dexter. Satis iam te interrogaui. Ad Postumi domum nunc! Vbi spero me alia indicia utilia inuenturum esse.
In itinere C. Dexter me rogauit:
– Quid Stolo? Tibine semper de laruali fabula persuasissimum est?
– Plus, inquam, in hoc casu progredimur, minus rem intelligo. Vtcumque magis cogitare non curo nam, sententia mea, nocens est Furiani simulacrum.
– Audio. Quare ergo simulacrum indicium deleuisset? Finge te ab omni corpore seiunctum et tuto ab hominum iustitia esse et habere licentiam interficiendi quis uelles, quando uelles, ubi uelles. Ne plura, pone te sicut incorporales Furias esse et obstinatum ad sæuiendum in percussores qui te in Orcum misissent. Tam cautus in agendo fuisses? Sex annos exspectauisses? Necauisses secundarios homicidas tres? Felicem etiam in eis defensorem tuum priusquam principem auctorem mortis, Iustinum ipsum? Nonne satis tibi esset nex eius qui capitis te arcessiuisset? Re uera, ultionis lineas transiliendo iustum spectrum non fuisses sed interfector.
– Quid, pol, de spectris concipis? inquam fere confutatus.
– En argumentum! inquit Tiburtius Dexter cacchinans. Statim ut ratio fidem commouet, superstitio irrumpit.
Cum in uiam Ardeatinam perueniremus, quidam obuius nobis Postumi domicilium commonstrauit. Erat domuscula duorum tabulatorum cuius foribus corona funebris infigebatur. Dominus meus ad ianitorem se protulit et apud Postumi fratrem, maiorem natu, Aureolum nomine, introducti sumus. Vultum clausum et tristes oculos nobis ostendebat.
– Non diu molestus tibi ero, inquit Dexter. Iustinus curator aquarum mane mortuus inuentus est. Sed heri ad me animo inquieto uenerat nam se credebat a Furiani simulacro agitatum qui tribunus laticlauus in Moesia inferiore de capite iudicatus sit. Frater tuus et Scribonianus præfecti annonæ adiutor et Felix poeta et Iustinus curator aquarum iudices eius fuerunt. Sciebasne?
– Nesciebam, inquit frontem contrahens. Frater numquam hoc mihi narrauit.
– Optime! inquit Dexter manifeste hoc responso contentus. Miser Iustinus dixit fratrem tuum inter cenam periisse. Potesne narrare quid hoc die ageretur? Mihi ignosce si in animo tuo acerbam memoriam reuoco sed mihi sciendum est.
– Væ nobis! Hæc cena, quam gaudio plenissimam speraueramus, funestis fuit. Septimo die ante calendas septembres, saturni die, frater, qui tricesimum et octauum annum suum celebrabat, plures familiares ad cenam uocauit. Valerius Valens etiam, præfectus prætorii, se præsente, eum honorauit. Sub cenæ finem clades facta est. Frater autem non multum uinum ferebat, sed mori potatorum parere debuit, ad quem morem nescio quem conuiuam eum exhortatus est: bibere tanta pocula quantas litteras nomen haberet. Omnes læti et ebrii et inscientes et imprudentes eramus et, cum frater ad litteram M nominis peruenit, id est ad poculum sextum, rubuit et animam singultu edidit. Cum morientem uiderem, tum ebriosi risu pæne corruebam. Mouere et illi succurere et subuenire non potui. Quam terribilis comissatio! In nobis erat medicus Anaxander qui Postumum se suffocaturum animaduertit. Sed nimis sero egit et, priusquam Anaxander se interponere potuit, frater animam efflauit.
– Non potes, ut opinor, inquit Dexter, omnis conuiuæ nomen scire qui hoc uespere præsens erat?
– Omnes conuiuæ, inquit Aureolus, familiares fratris erant, ex quibus quartam partem nesciebam, sed, si tibi placet, indicem conuiuarum tibi tradere possum. Namque frater, uerus subpræfectus uigilum, omnia ordinauit et hunc nominum indicem Memori nomenclatori instituit.
– Non necesse, inquit Dexter, est indicem mihi dare, sed fac ut Memor ueniat quoniam plerumque nomenclatores miram nominum recordationem habent.
Aureolo uocante, seruus apparuit statimque dominus meus eum interrogauit.
– Meministi, ut opinor, non tantum nominis uniuscumque conuiuæ, qui ad conuiuium Postumi anniuersarium arcessitus est, sed etiam ubi accubaret.
– Memini, inquit breui nomenclator.
– Potesne mihi dicere qui a lateribus Postumi accumberent?
– A sinistro latere eius Valerius Valens præfectus uigilum erat, a dextro Mucius Florus centurio.
– Bene. Eratne, inquit Dexter, inter conuiuas poeta Felix uel Scribonianus præfecti annonæ adiutor uel Iustinus curator aquarum?
– Enimuero aderat Cornelius Scribonianus sed nec Felix neque Iustinus in numero conuiuarum fuerunt quamquam Postumus eos conuocauerat. Venire non potuerunt.
– Animaduertistine aliquid insolitum? Quomodo Scribonianus se gerebat? Se appropinquauitne aliquando ad Postumum?
– Nullo tempore, respondit Memor, et etiam ille mihi absens uidebatur. Quasi aliquid eum sollicitaret, nimis parum bibebat et cibos imis digitis tangebat. Neque particeps lætitiæ erat.
– Meministine conuiuæ qui ad Postumum exposuit ut is tanta pocula biberet quantas litteras nomen haberet?
– Memini, inquit Memor. Erat Nemesianus, M. Æbutii Lentuli mathematicus.
– Æbutiumne Lentulum dixisti? Iustinus, aquarum curator, mihi dixit illum, sub Furiani iudicio, præfectum castrum Vndecimæ Claudiæ fuisse qui in parte rei esse quam simulatam iustitiam uocabat recusauisset. Eratne inter conuiuas?
– Aberat sed quoniam fas est astrologum per anniuersarium conuiuium habere atque Lentulus, cuius nomen in indice inscriptum erat, se uenire non posse excusauit, pro se Nemesianum obtulit. Postumus consentit.
– Bene. Hospitio tuo, inquit C. Dexter de sella surgens, Aureole, abuti nolo. Noniam plura indicia, ut opinor, colligam. Cura ut ualeas.
Cum domicilium Postumi reliquimus, uoce clara et palam hoc obseruaui quod nos mortales paruulæ res sumus.
– Postumus, inquam, dum poculum sextum bibit, periit.
– Quid tum? rogauit Dexter.
– Finge, inquam litteras nominis mei numerans, si Stolo uocaretur, semper uiuus esset.
– Nimis ridiculum! inquit C. Dexter ridens. Vt cauillator es, mi Stolo! Bene, Mehercule, adiutus sum! Sed quid putaueris si nos ad Aureliam eamus? Etenim uoluerim scire quæ illa de his necibus cogitaret. Non procul a Roma uilla sua ponitur, paulo ante Ariciam. Tantum opus est itinere duarum horarum. Rædam conducamus et eamus!
– At, inquam, tempus inalienissimum est, nam cælum nubilosum est. Tempestas imminet.
– Immo hæc tempestas erit occasio qua Gracchus habitum meum in Aureliam patietur. Non audebit ab se me dimittere.
– Ab se te dimmittat? inquam stupidus.
– Credisne hunc magnum senatorem passurum esse ut Aureliam uxorem eius interrogarem? Re uera ardenter cupiet me a domo suo dimittere.
– Verum est, non id cogitaueram.
– Fidem mihi facit deorum metus, nam nefas est dimittere hominem qui mala tempestate hospitium poscat, inquit C. Dexter subridens et astutia contentus.
Aduentu nostro apud Gracchum, imbribus densis, in aliquem oecum, ubi senator et Aurelia cum comitibus suis fabulabantur, introducti sumus. Subinde siluerunt et in Tiburtio Dextro animos defixere.
– Saluus sis, inquit Gracchus dum ad salutandum dominum meum de sella surgit.
– Subitis et ingentibus procellis apud te appellimur, inquit Dexter, ignosce irruptioni.
– Spero te sinistram auem non fore, inquit Aurelia subridens.
Circum Aureliam erant Valerius Valens præfectus uigilum et Ceruonius Papus consul et uxor eius Albula et Memmius Maximus annonæ præfectus et Proculus præfectus Vrbi et alius senator, Acilius Glabrio. Ne plura, honestus conuentus.
– Sedem habe, inquit Gracchus Dextro, dum exspectas ut cæla iterum placida fiant. Ego autem ipse et uxor mea diutius a Roma afuimus, inde quæ in Vrbe, nobis absentibus, agerentur scire auidi sumus. Audiui te honorum cursum prospere iniisse. Sic quæstor urbis designatus es. Te, Dexter, maximis laudibus fero.
– Gratias tibi Graccho ago, inquit Dexter tanta laude grauatus. Certum est M. Gordianum, carissimum imperatorem, uirtutes meas in quodam casu molesto laudauisse. Scilicet magni facio quæstorem urbis designatum esse sed saltem minus deis gratus sum quam uxor tua Aurelia.
– Minus deis gratus?
– Ita est, inquit Dexter, nonne comperisti modo, qui abhinc annis sex fratrem eius capite damnauerant, tribunos quattuor interiisse?
– Quid nobis instillare uis? clamauit subirata Aurelia.
Familiares Aureliæ nonnullos indignationis clamores fecerunt. Dexter bellum orsus est et ei timebam et uerebar quorsum hoc casurum esset? Gracchus enim plane iratus cupidinem ab se dominum meum dimittendi manifeste ostendebat sed, ut Dexter præuiderat, Iouis Hospitalis metus eum comprimebat et impediebat ne hunc illiberalem interpellatorem domo expelleret.
– Scio enim incommoda quæ his sceleratis euenerint, inquit Aurelia mansuefacta. Vt uides, Gai, illos circa me habeo qui de hoc casu certiores facti sunt...
– Melculum meum, inquit Gracchus eam interpellans, non tibi necessarium est isti iuueni respondere cui etiam honorum cursum infringere possum…
– Nihil timeo, carissime, inquit Aurelia excelso animo. Nolo famam decusque minima suspicione maculata esse. Immo uolo tota ueritas sit. Priusquam C. Dexter huc aduenit, omnes me timores uestros edocuistis de rumoribus qui nomen meum inquinare incipiunt. Nonnulli equites aperte edicunt nimis incredibile esse reditum meum in Italiam cum necibus horum sceleratorum quattuor congruisse. Re uera cum fratris cineres et damnationis causam accepimus, deos immortales obsecraui ut hos maleficos homines affligerent. Re uera magnum gaudium cepi cum certior facta sum Africanum legatum Histropole periisse, etiam si deorum ministri Carpi fuerunt. Re uera magnum gaudium modo cepi de nece Postumi et Scriboniani et Felicis et postremo Iustini. Quid magis pium sorori fratrem amanti? Dei mihi obtemperauerunt. Sola autem, Gaius, culpa mea est a deis amari sed iudiciumne in deos constituendum est? Non lex est quæ deorum amicitiam uetet.
– Metuo, inquit C. Dexter subridens, ne spe labaris, Aurelia. Dei enim has cædes non curauerunt.
– Benignitate mea, inquit Gracchus iracundia efferuescens, et hospitio abuteris, iuuenis! Valde deceat te de domo mea decedere. Noniam suspiciones et figuras tuas pati possum.
– Antea, inquit Dexter, aliquid scire uoluerim. Qui inter uos M. Æbutium Lentulum nouit uel nouerat?
– Ego eum optime noui, inquit Acilius Glabrio senator. Dicebam modo Valerio Valenti, præfecto uigilum, nos ex pridie kalendas de eo nihil audisse et in eum inquiri cupio. Ceterum Nemesianus astrologus eius etiam euanuit.
– Superuacaneum est in Lentulum inquirere, inquit Dexter, nam tu Memmius Maximus, ut præfectus annonæ, ultimus eum uidisti.
– Quid dicere uis? inquit Maximus. Hunc Lentulum admodum nescio. Es mihi molestissimus, iuuenis.
– Verumne est, Gracchus, nouum Bæticæ præsidem, qui tibi succedit, hodie uespere ad Cordobam proficisci?
– Etenim Ostiæ est ubi proficisci parat et ad cenam nos conuocauit. Ceterum iam eo adire cupiebamus, inquit Aurelia.
– Igitur sinite me uobiscum adire…
– Es ualde inuerecundus et audax, inquit Gracchus miratus. Hic enim uenisti, apud me, ut suspiciones et figuras de uxore mea diceres atque postid nos te nobiscum in itinere ad Virginium consentire cupis.
– Noli irasci, carissime, inquit Graccho Aurelia dum in Dextrum conspicit. Gaium bene noui, a pueritia nostra, quem præsentio mirationem meam facere uelle ut quodam per ludos nostros solitus erat.
– Bene, Aurelia, sic fiat… inquit Gracchus mansuefactus.
– Pæne oblitus sum, pol! clamauit C. Dexter. Oportet, Valeri, centuriam uigilum Ostiensium in crepidines adire. Decus Aureliæ, domini mei, agitur.
Omnia optatis Dextri responderunt. Eques prius aduersum Ostiam conuolauit ut uigiles moneret et currus ad portum quam citissime iter fecerunt.
– Sed, domine, inquam, cur Ostiam imus?
– Piscatum.
– Sed quare, suscipio, Lentulus, qui solus inter iudices Furiani non fuit, tribunos quattuor interfecit? Quomodo scis is Ostiæ sit? Nihil, mehercule, intelligo.
– Ita est, Stolo, nihil intelligis. Vt primum Ostiam adueniemus, me expergefacito, inquit Dexter cum in puluinis se strauit.
In portu splendida triremis stabat in qua nouus proconsul Bæticæ in litora Hispanica uehetur. Tiburtius uix abs me expergefactus de ræda exsiluit atque Aureliam familiaresque eius apud Virginium Rufinum cenatum adire iussit et centurioni uigilum quid fieri uellet imperauit et mihi significauit ut eum sequerer. Tum de crepidine in scapham cum uigilibus duobus descendimus et Dexter nautæ imperauit ut usque ad nauem proconsulis remigaret. Præfectus nauis, cum nos cum uigilibus uidit, funes coniecit ut in tabulatum nauis ascendere possemus.
– Hæc triremis est proconsulis Rufini, inquit præfectus nauis de aduentu nostro sollicitus. Nihil contra legem feci qua re in nauem uenistis?
– Mox scies, inquit Dexter. Iam, ut soles, negotia tua fac nolique nos curare.
Nox sideribus illustris appetere incipiebat atque festiuum conuiuium a Virginio Rufino datum risibus cantibusque abundabat qui ad aures nostras perueniebant. Subinde Tiburtius Dexter agitabatur.
– Vide, Stolo, nauiculam ad triremem appropinquantem!
Parua enim scapha silentio ad nos labebatur, in qua umbras quattuor conspiciebam tres posteriores sedentes et ante tres umbram remigis qui a nobis se auertebat et scapham remis sine sonitu agebat. Post momentum scapha triremis carenæ incussa est.
– Neptunus et Trito, inquit uox muliebris.
– Est signum, inquit præfectus nauis ad aurem Dextri demissa uoce. Scalæ ad eos deiiciendæ sunt!
– Age quod tibi agendum est ne aliquid suspicentur.
Scalas descensas umbræ ascenderunt et uix in naue fuerunt, cum gladiis nudis dominus meus cum uigilibus duobus in eas insiluit.
– Fugere non potestis, clamauit Dexter. Actum est de uobis.
Procul classicula nauicularum uigilibus refertarum lunata natansque uersus triremem uidebatur quæ a reditu omni ad litus impediebat. Vmbræ tres, nulla resistente, apprehendi passæ sunt.
Tædæ lumine Virginiam agnoui, miseri Felicis poetæ uxorem cum uiris duobus tresque Dextro iocoso maledicere coeperunt.
– Oportet uos de sceleribus uestris apud Cæsarem polliceri. Asseruati diligenti custodia Romam ducantur, iussit C. Dexter barbulam se comprehendens, quo ex gestu expletionem sui inferi poterat.
– At, domine, inquam mira negotii inclinatione obstupefactus, qui comites Virginiæ duo sunt?
– Noli mihi dicere, mi Stolo, te Scribonianum, præfecti annonæ adiutorem, et Nemesianum mathematicum non agnouisse. Papæ! Nulli rei es nisi annotare.
Postridie mane in Dianæ exedrio Tiburtius Dexter cum Valerio Valente, præfecto uigilum, colloquebatur egoque etiam a negotii explanatione abesse nolebam. Tum dominus meus tenebrosa huius casus arcana explicare coepit.
– Nimis teneræ ætatis sum, inquit Dexter, quam ut ostentator mei ingenium uenditem sed diuinationis fama mihi tributa a plurimis Quiritibus, post res hesternas gestas, ueritatis superlatio est namque nihil diuinatione resoluo, immo negotia quæ mihi perspicienda sunt ratione et indiciis coniicio.
– Nescio, inquit Valens, quomodo fecisti sed tibi illud confirmare possum quod hic agendi modus et prodest et admiratione afficit. Atque, mi Dexter, mihi non tam alta ratione quam tua prædito satius est causarum contextum explanari quem indiciis conieceris.
– E uerbis Iustini miram Scriboniani mortem obseruaui qui enim in Appia adeo obtritus est ut corpus eius alienum esse posset. Præterea illum minus opulentum tribunorum quattuor fuisse animaduerti qui primo in pugna cum Carpis, equo suffosso, ex Iustino nouum equum ut, honore recuperato, suis imperare pergeret accepit, qui deinde paruum domicilium in insula incolebat atque postremo tantum sexagenariam procurationem in fisco suscipiebat, ne multa minore loco erat quam collegæ erant. Inde facile intellegi potest illum eos conuenire uel præterire uelle sed uita circenses ludi non est. Ad honores sequendos non satis ingenia sua sunt. Inde Scriboniani ira et inuidia coniici potest.
– At tamen, inquit Valens, uigiles ex anulo corpus in uia Appia inuentum recognoscere potuerunt. Quare igitur hoc corpus non Scriboniani fuisse supputauisti?
– Si tantum anulo, respondit Dexter, lacerum cadauer Scriboniani iudicari et agnosci poterat, fraude uel dolo in errorem rapi poteramus. Nam quis huius mortis testis fuit? Mendicus, Hostius nomine. Ille testis certe fuit sed, me hercule, testis cæcus, auritus testis. Namque puer, qui et comes et lumina sua erat, Romulus nomine, nihil uidere potuit quoniam hoc momento aberat, qua re autem puer aberat? Quia uentre laborabat. Hostius solus, sine Romulo suo, Scriboniani mortis testis fuit. Scribonianus enim ad uicum eorum Hostium ducere uolebat. Ex quo conieci puerum Romulum afuisse. Præterea Polydorus, medicus meus, cui ut eum curaret puerum mandaui, mihi Romulum uenenum sumpsisse confessus est. Quidam igitur puero uenenum præbuerat. Quam ob rem? Vt Hostius sine Romuli oculis esset cum Scriboniani mors eueniret. Cur igitur cæco teste opus esset?
– Cur Scribonianus id fecit? rogauit Valens. Quamobrem collegas suos necauit?
– Est, inquit Dexter, rei cardo. Quem ad finem? Quid in cædes eum impulit? Inuidia.
– Quid dicis? Inuidia? Immo, insanus est.
– Scribonianus, sententia mea, inquit Dexter, non insanit, potius summa et tota inuidia captus ægrotat. Verbi gratia Virginiam Felicis uxorem concupiuit non quia optima indole prædita esset sed quod ad maximos honores promouere poterat. Atque Virginia, quæ Scriboniani amori credidit, eum in Felicis necem adiuuauit namque illa, ut facile censere potui, maritum adeo non amabat ut ille illi tædio esset. Nonne Virginia Felicem ludibrio habuit cum nobis dixit eum per uersiculos immortalem fore quos uersus Iustinus etiam malos æstimabat? Non credo enim Felicem hendecasyllabos suos posteris relicturum esse. Sed quomodo Felix periit? Certe serui eum de pila atrii suspensum inuenerunt sed, ut opinor, uenenatus primum postea suspensus est. Etenim animaduerti commissuras labrorum ueneno infectas esse. Non mors igitur uoluntaria agebatur et Virginia uiduæ lacrimabundæ personam tenebat.
– Quam horrendum par amantium! clamauit Valens.
– In principio Scribonianus habuit in animo Aureliæ nocere. Postumus enim, qui primus tribunorum quattuor interiit, inter cenam periit. Mors eius natura intercessit. Sed eodem sub tempore Aurelia cum Graccho ex Hispania rediuerat qui Gracchus senator, magna auctoritate, Felicis adlectioni fauere poterat, Scribonianus autem, inuidia exesus, fortuitam Postumi mortem in tali re adhibere instituit. Aureliæ enim reditus Felicis et Iustini occidendi occasio erat et cædium causa Aureliæ facile imputanda. Erant enim neces tribunorum qui fratrem eius capite damnauerunt.
– Quod enim euenit, inquit præfectus, atque Gracchum timores nostros edocuimus de rumoribus qui nomen Aureliæ maculabant.
– Consilium, inquit Dexter, cædium uixdum cogitatum et Scribonianus bonusne exitus in spe esset scire cupiuit, se certum euentus uolens. Inter Postumi conuiuas astrologus Nemesianus aderat qui hospitem ad bibenda tanta pocula quantas litteras nomen haberet incitauerat, inde auctor fortuito mortis eius. Postumus cum Nemesiano colloquium habuit et communia odia inuenerunt namque Lentulus, Nemesiani dominus et quondam præfectus castrorum, qui inter iudices Furiani esse noluerat, uiris duobus odio esse uidebatur, quoniam Nemesianus in pueritia Lentuli iussu euiratus est atque Scribonianus Lentulum hostilem putabat qui ad Aureliam Gracchumque appropinquare posset ut eis odiosi et celeris iudicii arcana detegeret. Machinabatur ergo homicidium ut odium Nemesiani et tranquillitatem Scriboniani expleret. Postumo mortuo, Scribonianus de uita decedere inuicem instituit ut secunda mors inter Furiani iudices censeretur. Sed pro suo Lentuli corpore usus est et in testem illudere gauisus est, in Hostium cæcum mendicum. Satis enim eum nouit quam ut sciret oculos eius Romulum esse et per totam Vrbem mendicare. Igitur ut Hostius testis machinationi idoneus factus sit, Romulo uenenum præbere satis erat. Sciebat quoque Hostium in Appia omni Mercuri dierum uespere adesse, quam uiam crepusculo uacantem esse atque inter monumenta loci sepulcrum Furiani se erigere, cum Aureliæ nomine in titulo.
– Quam, inquit Valens, noxius est Scribonianus!
– Et ualde constans, inquit Dexter. Sine Romulo ægrotante, Hostius Scriboniano et Nemesiano ludibrio fuit. Phreneticos enim eunuchi risus et odii plenos cæcus mendicus audiuit. Qui autem Nemesianus de curru lacerum Lentuli corpus deiecit et omnes Scribonianum mortuum esse opinabantur. Virginia uero falsa Scriboniani morte usa est ut Felicis animo metum insinuaret et ad mariti aures ultorem Furiani simulacrum esse sussurauit, qui poeta non tantum credidit sed etiam superstitioso Iustino tradidit.
– Pace tua, Dexter, te interpello. Quo ex indicio putas Felicem Iustino timorem intulisse?
– Iustinus mihi dixit Postumum repentino mori neque ei hanc mortem suspectam uideri. Sed ubi Scribonianus periit aliquid mali præsentire coepit, nihil autem erat ut tam cito Furiani simulacrum excogitaret namque Aureliæ ultioni uel alii causæ libentius credere poterat. Certe post Felicis mortem ei non iam licuit fortuito casu contentum esse, at tamen huic morti nihil mirum fuit. Itaque existimo animum eius a Musarum cultore motum esse. Sed, quoniam Iustinus superstitiosus erat, Scribonianus quodam simulacro usus est ut ei repentinam mortem inferret.
– Recte ergo dicebam, inquam, Iustinus, dum simulacrum uidet, interiit.
– Non, mi Stolo, Furiani simulacrum sed Scribonianum, quem e mortuis reducem mente concepit, uidit. Visio Iustini cordi exitiosa.
– Sed nulla est excusatio mihi quia Iustinum sic moriturum esse non præuidi, namque illum domi in tuto esse arbitrabar.
– Errare humanum est, inquit Valens.
– Post Iustini mortem omnia intellexi. Sed ubi nocentes inuenirem inquisiui cum repente Virginiæ profectio in Hispaniam in mente uenit. Quoniam illa fratrem proconsulem Bæticæ comitari constituerat coniici poterat cum illa Scribonianum et Nemesianum fore namque Scribonianus procul ab Vrbe et notis amicisque palam uiuere poterat. Itaque institui Ostiam adire atque:
“in uesperum parare piscatum mihi .”*
Johannes-Franciscus Arnoud scripsit