L. Annio Arriano C. Ceruonio Papo consulibus, pridie Idus Iunias, lunæ die, abhinc duobus et quadraginta annis, tum in fatum ipsum dominus incedit. Cum clientes, post salutationem ab atrio, in manu sportula, exirent, Tiburtius Dexter aliquem, quem ut unum e solitis clientibus non noscebat, stare miratus est, dum rectus in pedibus exspectat donec ut uerba faciat monitus erit. Homo uero trepidus esse uidebatur qui alternis in alterutrum pedum se iactabat, quo habitu et timidum et humilem animum præbebat. Præterea gestando fessa atque iamdudum candidata toga uestitus est superque pullam tunicam crassæ lanæ male succinctus et inter digitos dextræ paruum uolumen quasi tractabat hæsitans utrum illud priusquam se in pedes coniceret humi deponendum an minus timido more Tiburtio dandum. Quam domini cum auctoritate et potestate tum seuero et præstanti habitu salutator quidam commouebatur!
– Quid me uis? rogauit Tiburtius cum impudenti uoce clarissimi uiri qui misellum hominem alloqui bene uult. Mihi timidus uideris quasi elephanto stipem porrigas. Quod sic infixus manseris ad extremum radicabitur.
Ille insolitus salutator manifesto impos sui saliuam deglutit:
– Veni, inquit, ueni domine Tiburti, omnibus rebus omissis magnificam in tuam domum ut ad opem tuam confugerem. Præstat enim, ut opinor, te per me de quibusdam rebus certiorem fieri priusquam rem in iudicium adducam.
Dum hæc uerba dicit, uultum pæne minacem præbuit. Iterum saliuam deglutit:
– Publius Gargilius Florinus sum, inquit, et agellum iuxta Tusculanum tuum teneo.
– Dicisne, inquit C. Dexter, prædium a liberto Hierocle excultum? Compertum habeo illic graues casus geri. Ex epistola enim Messalini tribuni nouissimis nundinis certior factus sum nos Lucani Ardeatis prædonum iniurias euitasse. Eadem declinasti?
– Verum est, domine, inquit Florinus, unumquemque nostrum timuisse ne Lucani caterua ad prædandas et diripiendas uillas ueniret sicut circum Bolam fecerat. Sed ut primum uexillationem legionis prædonum cateruam prosequi et depellere moniti sumus, nos quieti tradidimus. Et maxima clade facta, perhibent maiorem latronum partem interisse sed Lucanum et proximos suos ad Montem Albanum, ut ibi se abderent, sese recepisse. At curæ mihi non est... uel hæc saltem non est in domum tuam causa aduentus.
Florinus statim rubescit tum minus ac minus compos sui primum magna deinde maxima uoce locutus est:
– Siue enim tam tristes casus siue confusiones quas attulerunt in liberti tui mentem maleficia et nefaria facinora fortasse iniecerunt namque Hierocles tuus, sacer sit!, tam inhoneste mecum egit ut fur uideretur. Inde litis causa et in domum tuam aduentus. Istum autem accuso quod tres oues iugularit et terminum, quod prædia nostra limitat, intra agellum meum quindecim passus loco mouerit ut plura uineæ iugera furaretur. Præterea, pro di immortales!, mihi minatus est iniuriis ad litteras traditis. Age, clarissime domine, nefarias litteras cognosce! Certe diues non sum sed litteras scio atque hæ callosæ manus, quamuis uiro tam delicato quam tu indignæ sint, a uilico et seruis tuis patrum meorum agellum tuebuntur.
Tiburtius, dum Florinum auscultat, barbam nouissimo more cæsam longis digitis mulcebat ex quo gestu dubitationes eius coniciebam. Manum autem dextram, cuius digitus quisque suum anulum gerebat, uenuste protendit ut uolumen a colono Tusculano porrectum apprehenderet.
Postquam sub mirabundis oculis id habuerat, uerba scripta legit.
– Ira uero, inquit C. Dexter, tua iusta est, Florine. Is enim qui hæc scripsit dignus est qui flagellis cædatur. Vide modo, mi Stolo, adiecit Dexter dum mihi paruum uolumen tradit, ut homo homini lupus sit.
Duas autem lineas inspexi quæ in charta a læua ad dextram currebant et clara uoce legi, quæ oculis non facile intelligere potueram, namque minuscula et ueloci scriptura delineatæ erant:
“Agrum concede, Florine, fortiori uiro; nam, te inuito, patrimonium augebo. Hinc abi, si uiuere uis!”
Tiburtius Dexter, dum e cathedra surgit, Florinum in triclinium Dianæ sessum uenire iussit et cum formosissima Photis frigidam aquam ministrauit dominum sic loquentem audiui:
– Vidistine oculis tuis Hieroclen, libertum meum, tres oues tuas iugulantem et intra uineas tuas terminum locantem? Vera autem causa tua dicenda sunt. Vtor enim commercio cum magnis Vrbis et, uno uerbo, te remo affigere possum, nam nomen meum tale et tantum est quam in te quamlibet litem semper obtinebo. maleficiorum tuorum fautor sim!
– Væ mihi! Inquit Florinus, optime id scio. Diues enim semper aduersum pauperem causam et pessimam semper obtinet. Sed ut uerum dicam, Mehercule, uilicum tuum oculis meis non uidi et oues iugulantem et terminum loco mouentem… at tamen quis nisi iste hoc facere potuit? Cui enim prodest nisi tibi? Nam terminus prædium tuum et agrum meum diuisit, cuius motu intra agellum meum tanto prædia tua augebas quanto agellum meum deminuebas. Oues uero necatæ sunt in itinere, quod inter uillulam meam et communem publicumque agrum procedit, id est medio prædio tuo!
– Eratne pastor qui pecus tuum duceret?
– Erat, domine.
– Is igitur sine dubio uidit Hieroclen oues iugulantem.
– Sine dubio, ut dixisti. Postquam facinus fecit uilicus tuus pastori hoc uolumen dedit quod modo legisti. Ius meum persequor. Non impune facere poterat, quamuis cuiusdam tam diuitis et bene auditi et bona fama, quam tu sis, uilicus esset!
– Recte dicis, Florine. Mihi crede, hoc crimen sine poena non permittam. Est mihi magni momenti. Sed, mihi cedo, pastoremne tuum bene nouisti atque dignus fide tua est?
– Mihi se dixit Capenatem. Etenim operarius est qui uariis dominis Latinis diurna se conducit. Est iam octauus dies cum eum conduco, cui denarium unum in die numero atque non piger est.
– Ex re tua, inquit Tiburtius Dexter, et mirationem et studium capio. Nunc Tusculum adeundum est ut unam duasue res recognoscam. Medius Fidius, nocentem castigabo sed interim te ad prandium nostrum uoco et tantum postea ibimus. Agedum, hoc marsupium cape et in tabernam adi nouam togam et minus rusticam tunicam emptum.
– Agis sicut patronus erga clientem! Sed sportulam tuam, pace tua, non curabo satis enim Antoninianorum mecum habeo ut noua indumenta emam, nihilominus ad prandium tibi promitto. Meridie redibo!
Hic certior et firmior factus exiit quam fuit cum uenit. Dexter aliquantulum suspirans Florinum ab atrio exeuntem spectauit:
– Mi Stolo, inquit, rem curandam iudici tradere non possum. Scis enim quid hoc ei misello esset. Iudicum machina, ut ita dicam, eum frangeret. Videlicet e familiaribus iudicem haberem qui præsertim ordini nostro deditus esset et minus iure dicendo quam dignitate nostra et nomine obseruando curaret. Litemque facillime obtinerem namque prius Florini patronum largitione corrupissem. Dein is damnaretur cuius agro et uillæ manum inicerem. Etenim, ut opinaris, quindecim uineæ passibus satisfieri non possem. Sed re uera male audirem si sic agerem. Namque diuitem et nobilem esse meliores mores requirit et solum noui diuites et libertini, male genus! qui fortuna uel dolo a luto, ubi nati sunt, ascenderunt, potentia sua abusi essent. At tu, mi Stolo, qui a principio in cera rem scripsisti, mihi dic quod sentis.
A Tiburtio Dextro interrogari solebam etiam si, quicquid responderem, raro exspectabat ut casus obscuritati lumina adferrem. Sic ex inopia consilii mea uel dubitationibus nescio quam uoluptatem trahebat. Nam nimirum quid de hoc casu cogitandum esset nesciebam. Hierocles autem, si nocens fuerit, male se habebit namque Dexter facile castigat. Attamen quæ causa Tiburtii libertum impelleret ut palam Florinum minaretur intelligere non poteram.
In nebula omnium cogitationum intricatus:
– Si eiusmodi rem, inquam, Hierocles fecit, insanus factus est. Nefas! Quomodo sibi permiserit ut in hanc nefariam rem te induceret? Aegre tamen fero hunc tam audacem fuisse.
– Alterum de duobus, inquit C. Dexter, aut Hierocles nocens est aut pastor mentitur. Hieroclen autem a pueritia mea cognoui. Famosus enim gladiator fuit in ludo quem pater conduxit ut ædilis creatus munus daret. His uiginti annis munus datum est. Ferunt Hieroclen tam fortiter dimicasse ut Seuerus Alexander Augustus in amphitheatro gladiatura liberaret. Inde, rude accepta, patrem meum seruire tamen ei libitum est, postea libertus patris ex testamento fuit eique Tusculani mei uilicationem tradidi. Florini autem pastor omnino ignotus nobis est. Sed nunc mihi in Forum Vlpium eundum est quia ibi iamdudum Vatinius Bassus tabernam habet. In taberna eius, qui circensibus fauent, sponsiones faciunt. Fac lecticam mihi appares et mone Phidippum archimagirum ut quemdam ad prandium uocauerim.
Hæc est uiri clarissimi negligentia! Dominus enim, cum decus et honor eius agatur, ille ut sponsiones faciat in tabernam Bassi adire uult.
Post quattuor horas, diei septima hora, Florinus, cum candidissimam et nouam togam atque splendidos calceos ex corio emerat, in atrium nostrum rediit. Ad eum ueni atque, dum in Dianæ exedra domini reditum exspectamus, Tiburtiana interrogandi ratione uti uolui et, illum imitans, colonum quam acutissime interrogare coepi.
– Metuo, inquam, Hieroclis cuti. Dominus enim non patietur quin uilicus nomen et famam suam inquinet. Namque, Mehercule, Tiburtius Dexter, præter Tusculanum, latifundia in Proconsulari, in Achaia et in Asia possidet. Quid est quod aliquota uineæ iugera, animo tam iniquo, concupiscat?
– Qui habet, inquit Florinus, numquam satis habet. Nullum diuitem Romanum, rapax genus! cui bona sua satis sint, accepi. Re uera nihil bonum ab aduentu meo exspecto, sed dominum tuum rectum et probum esse audiui. Si Numa erit, uidebo. Minus autem agello quam mihi ipsi timeo. Memento Hieroclis minas capitales!
Venerunt repente in mentem meam Tiburtii uerba. Quod si Hierocles gladiator fuerit, pro miselli Florini capite ne nummulum quidem spondebo. Sic cogitans, non potui quin horrescerem et minimo temporis puncto in consiliis domini quoddam uitium uidi namque præter aut Hieroclis nocentiam aut pastoris mendacium nullam aliam uiam affirmabat, sed tertiam ego uidebam. Pastor, quia et Capenas, id est alienus nec uir Tusculanus, et modo a Florino conductus, in Hieroclen incidere, cum in quemuis, qui se Hieroclen esse dicat, incideret, bona fide crediderit. Sic pastor deceptus et inuitus falsum dixerit.
Tum a Florino postulabam:
– Aliquantula re permotus sum namque quomodo pastor, qui fortasse Hieroclis noscendi tempus non habuit, ut uerbis tuis uixdum eum conduxeras atque a Capena oriundus erat, quomodo, inquam, pro certo habebat uirum, quem oues iugulantem et uolumen committentem uideret, Hieroclen esse merum?
– Quas argutias, inquit Florinus, tibi, sagaci Stoloni, sic inuicem remittam. Quomodo enim totius familiæ ignarus et uix conductus pastor potuit scire uilicum uillæ Hieroclen appellari ? Nimirum pastorem interrogaui et, mihi crede, ad Tiburtium Dextrum non uenissem nisi id habuissem pro certo. Namque præter uolumen gladium, quo iste ouium interfector usus est, adtulit. Hic gladius, Medius Fidius, pulcherrimus erat inque capulo eius litteris Græcis ΙΕΡΟΚΛΕΟΥΣ legebatur. Nonne linguam tuam retudi ?
Re uera omnia Hierocli aduersabantur.
Dum alter cum altero hæc uerba commutat, a Foro Vlpio rediens, dum in frequentiorem turbam uiarumque angustias exsecratur, Tiburtius Dexter apparuit, sed statim ancillæ famulique, credideris apium examen, ad eum concurrerunt et sicut poeta canit :
“Erumpunt portis: concurritur, æthere in alto
Fit sonitus, magnum mixtæ glomerantur in orbem...”
Alia eum pænula exuit, alia pedes excalceauit, ille alueolum ad pedes lauandos, hic hydriam ad manus abluendas protendit. Omnes domini breui lauationi operam dederunt. Dexter autem tanto studio circumfusus, hospitis tamen non oblitus est et, uix manibus et pedibus lautis, detersis unctisque ad prandium nos uocauit.
Seruitium, cum nos exspectauissent et discumberemus, mensas simplices sed copiosas ministrauere. Sigma accubantes, contra mensam rotundam, lætis animis prandimus. Archimagirus enim Phidippus et coqui et coquæ optime uictus curauerant. Oliuas albas et nigras et artocreata et suillas uuluas et Helueticum caseum et Crustumia pira singula comedimus et uidelicet optima uina bibimus. Amplius enim iter trium horarum faciendum erat usque ad Tusculanum.
Paulo post, a mansione Portæ Cælimontanæ ræda conducta profecti sumus. Rædarius ille, habenis remissis, equos agitabat et, alacri incessu, in lapidibus uiæ Tusculanæ Volturno citius uecti sumus. Ego uero Florini criminationibus semper commotus, eis credere non poteram. Etenim quid uilicum agitasset? Quamquam mihi libitum est casum omni ex parte considerare, creditu difficile erat Hieroclen tantam audaciam adhibuisse. At, certe, hunc uilicum minime noueram. Papæ! cogitare desino remque ad Tiburtium Dextrum relinquo cuius, ratione inita, erat.
Vespere rubescente, in prædium C. Dextri peruenimus et, dum cohortem penetremus, Hieroclen ipsum, qui aliquot famulos famulasque sibi circumdederat, in area ante uillam uidi. Quibus ex famulis, a suauissima puella Myrrina me auertere non potui. Erat, quod sciam, natu maior Erotis soror qui, domini familiarissimus, a læua uilici stabat.
Hierocles uero, amplo corpore et mediocri erat statura, adusto colore, medio naso tuberoso, quia quondam gladiatoriam cassidem crebrius gesserat, auribus grauia et magna stalagmia ferentibus, fronte et calua nudis et fulgentibus, cultu haud agresti sed nouissimi moris. Sed imprimis hic senex fere, qui in quintum et quinquagesimum ætatis annum inibat, totus uenter uidebatur. Sibi lineam togam, uiolarum colore, super breuem tunicam, smaragdino colore, fabularibus operibus pictam ex argenteo filo induerat. Croceos perones intus coactis extraque aureatis clauis ornatos calcearat. Adeo superbi et opulenti liberti speciem redolebat ut incredibile esset talem uirum gladiatorem fuisse.
Ego uero Myrrinam iterum oculis lustrabam. Illa et Eros frater, Roma proximo mense abierant quia Tiburtius Dexter, qui puero morem gerere solebat, passus erat ut æstiuos menses in Tusculano consumerent. Myrrinam nimirum abs me abesse ægre ferebam, etsi Photis Venerea certamina libentissime et arte sustinebat. Cordi tamen Myrrina mihi erat. Quæ puella lucidam munditie et candore pallam summis genibus succinxerat et ab anulo fratris stabat. Sed tam lento et longo iactantique itinere corpora nostra rupta erant ut in solio aquæ calidæ membrorum mobilitatem peteremus.
Cum lauti et in uentrem proni inter manus aliptæ essemus, Hierocles, domini iussu, ad nos uenit atque Dexter statim, seuerissimo uultu et maxima uoce, exclamauit:
– Hierocles, Florinus præsens te accusat quod ei capitales minas, posteaquam oues tres iugulaueras, iactaueris. Præterea satis audax fuisti qui intra uineæ iugera terminum quindecim passus moueres. Probabiles rationes cedo!
Libertus tali accusatione subinde palluit et balbutiuit. Nihil admodum hanc rem mente capiebat et affirmabat se, per deos immortales, omnium innocentissimum esse et numquam talia facinora ausum esse.
– Falsa dicis! Florinus clamauit, Hieroclis fallacia permotus. Libri et industrii ciuis fides contra ignobilis liberti nequitiam agitur! Verum dic, Hierocle! Iuppiter fulmine te percutiat, si in falsis perseueres.
Pinguis libertus, omni superbia amissa, præcipitem humi se deiecit et, ridiculum uisu, quasi uelamentorum aceruus tremoribus concussus Dextri tutelam, patrocinium, præsidium implorabat aduersum istum Florinum qui ei male uolebat. Non tantum innocentem se dicebat sed etiam præter exspectationem perseuerabat.
– Patrone, patrone, inquit Hierocles, τού Διός fulmen testor et τού Ποσειδώνος tridentem, Florini oues non iugulaui nec terminum loco moui neque ei male locutus sum. Numquam, di immortales, ei minatus sum!
– Bene, Tiburtius inquit, tibi credo. I et cenam præpara!
Sed Florinus in subsellio paulum resurgens uociferatus est:
– Qua re, Dexter, credere nefario liberto audes? Et ego te nomine honestum esse suspicabar. Si summum scabis, naturam restituis! Nimis patiens fui sed, di uestram fidem! nunc te in ius uocatum eo. Fortasse litem obtinebo. Audaces, quod aiunt, Fortuna iuuat.
– Iram tuam depone! inquit sedato animo Tiburtius. Fidem tibi do! Nocentis nomen cras mane patefaciam.
Sciebam dominum enim sollertissimum esse ut ante omnes, quæ iudicio et consilio suo permissa essent, intelligeret. Fortasse uerum iam dispexerat ut grandi subrisu, qui barbam arte cæsam diffindebat, atque oculorum flagrantia, quæ in pupillis coruscabat, ego conieci. Haud parum enim fretus eram me Tiburtio participem conclusionum esse. Namque cum Hierocles innocens esset, ut mihi confirmauerat dominum Hierocli iubere ut cenam præpararet, pastor erat nocens ille. Itaque non potui me tenere quin in controuersias me immiscerem.
– Florine, inquam ad colonum Tusculanum subiratum, memento rationum mearum de pastore tuo. Fuit solus qui uideret uirum oues tuas iugulantem. Hic autem ouium interfector illi dixerit se Hieroclen esse, cum et uolumen et gladium daret.
– Quem gladium? Tiburtius me interpellans rogauit. Quemne gladium dicis?
– Papæ! Meridie, cum ad prandium te exspectaremus, Florinus indicium antiquissimum professus est. Mihi enim dixit pastorem Capenatem credidisse Hieroclen interfectorem esse, aspectu gladii signati Hieroclis nomine.
– Festinemus! inquit dominus præter exspectationem, priusquam admodum noctescat.
Ego et Florinus insecuti sumus Tiburtium, qui usque ad terminum paulum inferius in uineto aliquantulum confuso ac perturbato positum progressus est, atque, cum eo peruenimus, uidi Dextrum metum suum soluentem sedantemque nam, ut spem tenuerat, terminus mediis uineis stabat.
– Res est in discrimine, nobis inquit. Sed fidem meam obligaui. Inde nocentis nomen, ut promissum seruem, in crastinum patefaciam.
– Sed, inquit Florinus, si Hierocles innocens est, sicut credere uideris, quis fecit?
– Pastor scilicet est ! inquam ratione mea contentus.
Tum Tiburtius Dexter illos magnos risus fudit, quibus adeo mentes minus acutas quam suam reprehendere solebat ut uerecundia ruberem.
– Pastor, pastor, inquit cachinnos tollens, nimis ridicule dixisti. Agedum, mi Stolo, cura ut dumtaxat in pugillaribus tuis gesta mea insculpas. Sed, carissimi mei, ad cenam eamus! nam delectas escas, quas nobis ancillæ ministraturæ sunt, iam olfacio.
Florinus tam in lecto suo trepidabat ut quem ad deum confugeret nescire uideretur. Cum Tiburtius plenum optimi Falerni calicem ad os appelleret, ad eum dixit:
– Hac nocte, quam luna pæne increscens parum illustrat, timeo ne tibi periculosum sit in domum tuam redire itaque te rogo ut sub tecto meo dormias.
– Eccere, muttit Florinus, ut Hierocles tuus, dum somno me do, me necatum ueniat! Tu certe eum innocentem credis, quamquam nescio quo pacto, sed ego pereundo maturius quam fato meo nocentiam eius confirmare nolo! Fac, sis, me comitetur par calonum uel baiolorum uel satellitum, quoniam uillula mea tantum quinque stadia abest. Sic, cælo albente, in iudicem ibo ut uideamus uter nostrum litem obtineat. Vale!
Postea colonus Tusculanus, multa nocte et parum manifesta luna, uillam Dextri dereliquit et a duobus agasonibus comitatus est, qui ambo ualidi tamquam Orcus erant, Vitalis et Valens nomine, uterque tela et faces ferebant.
– Domine, inquam, fateor me nihil intelligere. Te uideo hilarum, iocosum, subridentemque cum Florinus ille immodice tecum agat et litem tibi intendat. Qua re, mehercle, ex Hierocle et ex pastore quæstionem non habuisti? Haud dubium est quin inter supplicia alteruter crimen agnoscat.
– Aut uterque idem crimen agnoscant! Minime gentium, Stolo! Supplicio admodum repugno. Omnia enim tortoris plagis confectus et cruentis uibicibus corpus coopertum confitearis. Qua re autem supplicium sumam de Hierocle cum innocens sit?
– At, domine, quomodo id tantum affirmare potes?
– Volumen, inquit, uolumen, mi Stolo, argumentum ad probandum firmum est.
Vt pugil, naribus contusis et lateribus diruptis, paruulum spiritum haurire experitur, ad uoces Tiburtii stupebam namque plane ignorabam quorsum me ducere uellet.
– Quid? Volumen? inquam eum interrogans.
– Postquam Florinus, inquit Dexter, uolumen mihi ostendit in quo minaces lineæ scriptæ sunt, pro certo habui Hieroclen extra culpam esse. Hic enim Latine scribere nescit et incommodius linguam nostram loquitur quam ut datiuo casu utatur cum maxime pro uirili parte præpositione utitur. Hierocles autem dicat “Agrum concede, Florinus, ad fortiorem uirum...” ceteroquin uerbum “patrimonium” male sonabat. Qui enim hoc scripsit, is Hieroclen fundi dominum existimabat. Sed tantum meum prædium, cum Florinum exspoliasset, auxisset.
Numquam, nisi me in tale facinus implicare uoluisset, talia scripsisset. Memento, mi Stolo, uerborum a Florino dictorum: “Cui enim prodest nisi tibi?” quæ etiam, dum me digito monstrat, dixerat. Non tantum apparuerat Hieroclen nihil obtinere ex minationibus contra colonum Tusculanum, sed etiam, periculo suo, in cruciatum dari.
Præterea, cum me iratissimum ei simulaui, quid miser Hierocles terrore captus et impos sui clamauit? Quid? Memento! Hierocles dixit se non Florino male locutum esse nec umquam ei minatum esse! At tamen, non eo loco locatus erat ut nos id celaret quod minas scripsisset, hic autem minas scriptas esse se nescire mihi statim uisus est.
Ne plura dicam, argumentum ad probandum est Hieroclen latine scribere nescire. Tu uero, qui litteras tuas scis, fatere auctorem linearum a puero Latine scripsisse! Etenim manum suam in uolumine cursim duxit neque imperiti uel annosi hominis, qui sero litteras Latinas didicisset, scriptura fuit.
– Recte, inquam, domine, dicis et, incredibile dictu, ex his lineis tot indicia non uidi.
– Re uera, mi Stolo, quantum ego tantum tu minusculam uelocem manum uidisti. Ex quo tamen nihil coniecisti. Sed nunc sero est et iam tempus est dormitum adire. Cras albente cælo expergefacito!
Hac nocte, haud æquam mentem seruaui, namque maxime æstuosa secunda uigilia fuit atque adeo in coniecturis diei deorsum sursum æstuaui ut non somnum capere potuerim. Mediam sub noctem, Myrrina ad me nondum quiescentem uenit atque nos rebus Veneriis comiter dedidimus. Sensibus nimium cito sedatis et finibus mutuarum uoluptatum prospere adtactis, me in quietem somniorum mersurus sum, ubi in subiecto cubiculo sonitus fit surdus cum sublestissimo suspirio. Sed omnia tranquilla rursum facta sunt atque, grauibus palpebris compressis, arto somno tandem indulsi.
Cum ante lucem ex lectulo salirem et de conclaui exirem, Tiburtium in atrio uillæ iam togatum uidi Hierocli, in seruiendum inclinato, iubentem ut equos ad petoritum iungendos curaret.
– Festina Stolo! inquit Tiburtius mihi increpitans, ad Florinum accurramus! Spero nos tempore adituros et nocentem esse capturos.
In uehiculo sine mora ascendimus et, equis agitatis, magno rotarum ungularumque strepitu, in uiam peruenimus et quam enixissime in Florini uillam uinetis circumdatam aduolauimus. Vt nauis rostro spumosas undas perfodit, ita ouile pecus metu exanimatum biga nostra aperuit.
– Noli desistere quin in cohorte Florini adsimus! aurigæ Dexter dictauit.
Vbi primum in cohortem uillæ introiuimus, uelociter in sordidum stramentum desiluimus de capso. Tum Dexter in fores uillæ irruit quas pugnis pulsauit. Vitalis autem agaso, qui in uilla Florini noctem exegerat, intrinsecus aperuit. Mæror et uociferatio fit. Villæ subinde inhabitantes quoquouersus effugerunt, cum de improuiso expergefacti, tum a latronibus et sicariis incauti, incredibile uisu! quamuis non secura essent tempora. Dum hæc geruntur, ex aliquo cubiculo in proximam compluuii pilam decurrentem, tam ualidum uirum quam exercitatum usu luctationis athletam, cuius in dextra cruentus sanguine gladius micabat, in caligine primi diluculi conspexi. Sed Tiburtius, qui in togam gladium abdiderat, eum occulte exemit atque, ense prælato, ab hoste cauit.
– De te male fiet, inquit magna uoce Dexter, nisi mihi te dedideris! Etenim tribunus militum fui et dimicationis peritissimus sum.
Sed nequam iste ad eum processit, dum minacem gladium largissime et creberrime circumfert, ut, Tiburtio uolente nolente, ferro uiam faceret. Postquam C. Dexter hostis impetus deuitauit, inuicem se in eum iniecit, quem punctim ferire posset. Latere non dubie perforato, non modo articulo mortis truculentus homicida sibi circumuolutus est, uerum etiam plane mortuus in cauædii impluuium totam corporis exanimi longitudinem immersit.
– Huic rei tandem finem feci! inquit Dexter dum gladium deterget. Nonne hanc celerrime temperaui? Nunc uideamus num consilia nostra prospere processerint.
Cum in paruulum et fenestris uacuum cubiculum Florini ingrederemur, ubi, pauore remisso, aliquis famulus nos comitatus est qui lucerna tremulo igniculo ardente lodicem illuminauit per quam sanguinea macula paulatim dispandi non desinebat. Vnde tamen intellexi qua re conscelerati uiri gladius sanguine cruentus fuisset.
– Ne tam tremebundus fueris, mi Stolo, inquit Dexter mihi subridens dum, amplo manus motu, instragulum adtrahet. Non Florini corpus illud erat, uerum subter stragulo abrepto uini utrem magno foramine sectum oculis uidi.
– Domine, sis, mihi dic quis homo sit quem expeditius de medio sustuleris? Vario enim animo nesciebam utrum riderem an flerem.
– Nocentem ipsum de medio sustuli, mi Stolo, Lucanum Ardeatem.
Dum flores in Tiburtii hortum Tusculanum odores dissipant, sedes in orbem circum mensam disposuimus, ego et C. Dexter et Hierocles et Florinus colonus, qui caput lana circumcinxerat, et Messalinus tribunus, qui cum equitibus, ut cadauer Lucani in castra referret, uenerat.
– Quæ res! inquit Hierocles contentus ut innocens sit.
– Ego uero primum omnium plagam capiti accepi, Florinus deplorauit.
– Nisi, inquit C. Dexter, quæ hodie mane tibi acciderent, præuenissem, perire potuisses. At tamen domi meæ ad tutam noctem te uocaueram. Quin accepisti?
– Quod feceris, Gaius, inquit Messalinus tribunus militum, te laudo. Quo modo, mihi dic, Lucani scelerati molestissima furta, cum præsertim eum a multis annis insequamur, tam expedite cohibere potuisti?
– Heri, tertia hora in Forum Vlpium adiui namque e Florini uerbis temporum præteritorum memineram. Etenim, annis uiginti fere intermissis, pater ædilis creatus gladiatorum munera dederat, in quibus Hierocles a Seuero Alexandro Augusto rudem accepit. Sed die illa, ut commemini, gladiatores duo erant qui rudem suam acciperent. Hierocles quidem secutor sed quoque aliquis gladiator qui tum maxime laudabilis retiarius fuit. Sed, quia nominis eius, tantis annis post, oblitus sum, adire ad Bassum institui. Vt omnes uos scitis, non tantum secutor cum retiario ualde congruens est, quo ex gladiatorum pare maximæ uoluptates sæpissime eduntur, sed etiam, die illa, quæ spes a famosissimis Hierocle secutore et hoc retiario esset mente concipere permitto. Itaque apud Bassum fui qui ex capsis et scriniis dimicationis memoriam petam. Et pugnæ uestigia, libellum et codicillos et tesseras, di boni, inuenire potui!
– Μά τόν κύνα!, inquit Hierocles sermone Latino corrupto, in mente mea non est lac cum lacte similius quam heri et hodie, tantum his de omnibus rebus memor sum etiamnunc! Lucanus minor quam sum ego est, ergo uiginti annis ante mage alacer uegetusque erat insuper. Quamquam sient, inter nos sic erant omnia, id est in Lucano iunior iuuenta et uelocior uelocitas, at tamen quando res uenerat in manus, æquo cum Marte pugnabamus, et dimidiam post horam in æquo proelio semper eramus! Totus tum populus magnos plausus et clamores ex lætitia et epainos misit. Imperator ipsimus ergo ad proelium nostrum finem facere bene uoluit. Ita, μά τόν κύνα! inter nos brachis complecti coepimus et strictim intexti integrum circuitum Circi fecimus in talibus ululatibus et clamoribus quam nos surdescere crederemus. Tum arma, inter nos, alter cum altero commutabamus. De hoc die, μά τόν Δία, Lucanus gladium meum, et nomine meo signatum, habuit.
– Sed res Lucano, inquit C. Dexter Hieroclen interpellans, longe secus quam meo Hierocli cesserunt. Etenim, posteaquam Romæ in uariis sed magis minusue honestis sordidisque negotiis uersatus erat, in pessima latrocinia plane se mersit. Breui cateruæ dux factus est. Cui, uæ nobis! præsertim in Campania Latioque prædari placuit. Inde citissime uniuersi latifundiorum domini istum ualde timere. Ne plura, Latii fax iste factus est. Hoc internundino tenus! Namque, mi Messaline, istum tandem insequi potuisti cui admodum fugienti absolutam cruentamque cladem adtulisti... sed nequam iste superfuit et manubiis opimus cum paucissimis comitibus in Montem Albanum, te cogente, confugit. Non abhinc... quem coercitum in quodam antro eatenus cohibuisti.
– Hei! satis scio, inquit ægre ferens Messalinus militum tribunus, has præfecti et angusticlauiorum exprobrationes ut euerriculum meum sit inane. Me latrones nequicquam uicisse dictitant namque, cum uictor sim, inuitus prædam meam amisi. Lucanus enim non solum incolumis sed etiam manubiis onustus fugere potuit. Quamquam totos uallis sinus et omnia Montis Albani caua scrutatus sum, neminem inuenire potui, nisi ultimos Lucani socios, qui ex proelio apud Bolam superfuerant et cum duce suo fugerant. Qua ex inquisitione tamen cernere potui ultimos et proximos Lucani socios tres fuisse. At, pro di immortales! facies uniuscuiusque prædonis mortui obtrita erat.
– A principio, inquit C. Dexter, suspicatus sum in uineas tuas, Florine, aliquid esse infossum. Sed pro tempore et pro re is uir solus et fugiens egit. Sic procul dubio rerum series euoluitur. Primo post cladem apud Bolam Lucanus Ardeas cum ultimis sociis tribus imum montem noctu adtigit, dein ultimos socios suos ne manubias distribueret necauit quibus facies detorsit ne quis eos agnoscere posset, postid, quando iam nox sine luna imminebat, in uineto tuo aurum infodit et, quo facilius latebras reperiret, eo propinquum terminum mouit.
– Quid autem, inquit Florinus, iste me fallendi consilium cepit ut ei Hieroclen supponerem?
– Quoniam iste diligentes ac strenuas inquisitiones, quæ te in pecuniam tectam ducere poterant, de termino depellere cupiebat, ita tibi illudere conatus est ut limitationis negotium tibi exhiberi putares. Et, ut conicio, fraus prospere euenit nam terminum ex loco motum quam Hieroclis minas minoris momenti fuisse putauisti, qui sine mora iudices de causa docere cogitabas. Quæ enim cunctatio Lucano saluti fuit, qui, cum Messalinus in locos perscrutandos toto animo incumberet, nimiis in angustiis erat.
– Vter uero, inquit Florinus, obuiam pastori meo iuit, Lucanusne an Hierocles?
– Lucanus profecto! inquit C. Dexter. Iste enim eo expeditius pastorem ludificatus est quod miser ille, a Capena oriundus et abs te recentius conductus, neutrum nouerat.
Florinus subito tussire coepit et suppressa uoce:
– Et me, inquit, sacerrimus homo ludificatus est! Quam iratus et furore impellebar postquam et uolumen et gladium uilici tui nomine signatum habui! Cuius, mehercle, nomen nisi Hieroclis oculis meis uideram? Profecto nocentis nomen et patronum noueram itaque, omnibus rebus omissis, domum tuam adiui ut impetrarem.
– Aequum, inquit misericors C. Dexter, erat te sic facere.
– At domine, inquam pertinacius opinione, quemadmodum pro explorato habuit pastorem peregrinum et a Florino uixdum conductum fuisse? Tanta enim, credo, audacia parum effecisset si in aliquem incidisset qui Hieroclen facie nouisset. Nonne sibi ipsi periculum conflauisset?
– Quibus ex indiciis, mi Stolo, conici potest quis peregrinus uel aduena sit? Certum saltem est mihi e cunctis agricolis hunc pastorem tanquam testem et nuntium non temere a Lucano electum esse. Fortasse enim de specula sua siue eum primo conductum siue locorum imperitum uidit. Fabula optime acta erat! et suspiciones a termino auersæ...
– Nunc demum, inquit Florinus, intellego! Hæc est ad terminum cursus causa, heri uesperi! Re uera, num terminus intra uineas et aurum in latebris suis in tuto adhuc essent, cognoscere uolebas.
– Minus tamen, inquit C. Dexter, ea cognoscere deque eis certiorem factum esse quam Lucanum ipsum decipere atque in errorem, unde effugere non posset, impellere uolueram. Sic, pro Iuppiter, cum istum, tamquam murem in muscipula, factum latronum ducem, tum me latrunculis peritissime ludentem, perlibenter cogitabam. Mihi igitur properato opus erat! Nonne enim tibi fidem, ut nocentem hoc mane tenerem, meam dederam? E multis causis hunc sceleratum uirum propter esse atque e specula sua prædia nostra obseruare intellexeram. Quod si præterea Hieroclen in fallaciam implicitum uoluerat, gladio pastori dato, sub alieno nomine cædem exsequendi cupidissimus erat. Inde strenuus dolus meus! Heri sub uesperum in terminum non occulte sed palam irruimus ut, scilicet, Lucanus non procul ab auro tecto locum nos proculcantes uideret. Quod si mihi omnia liquere ignorabat, at tamen aurum suum detectum nolebat. Noctu, nulla mora interposita, Florino interfecto, rem apud iudices fore nosque eum persequi desituros esse speraret Lucano Ardeati licebat. Minaci enim uolumine et gladio nocentis nomine signato, optimus cædis reus Hierocles fuisset.
– Quidni, inquit Florinus subiratus, me uitæ periculo domum proxima nocte redire confessus es?
– Tu, memento Florine, hospitium meum declinauisti! At tamen, te inuito, saluti tuæ prouidere mihi libitum est. Certis imperatis datis, Valens et Vitalis robusti agasones tutelam tuam, quæ occipitio tuo, ueniam tuam impetrem! satis molesta fuit, gerere iussi sunt. Etenim, dum Valens improuiso fuste te contundit tecumque torpente in uillam meam redit atque in uicino Stolonis cubiculo te extendit, Vitalis ille in uillam tuam iuit et te apud me hac nocte mansurum tuis nuntiauit. Nihil pro ero suo timeant! Tum agaso ille insidias struxit in quibus noctua nostra, Lucanus ipse, inhærescat. Vtrem enim subter stragulum tuum operuit sed, dum insidiatur, sopire coepit. Namque, primo diluculo, latro in uillam tuam uenire per compluuiumque intrare instituit. At tamen in tempore et ingenti petoriti strepitu in uillæ cohortem iniui. Cum aduentu meo Lucanus urgebatur ad cædem properabat sed, priusquam in fugam se conferret, eum interfeci. Veni, uidi, uixit.
Johannes-Franciscus Arnoud scripsit