<< Circulus Latinus

Carmina


Carmen Andreae

In febrim (14.02.2005)

In FEBRIM, qua graviter affectus sum
postridie quam Papa ex ea convaluit.

I, FEBRIS, ad me venisti non hospita grata!
Si famam quaeris, si vis passim celebrari,
Tolle moras, humilem me linque, revertere Romam:
Splendidiora ­– papae! Tibi erant palatia Papae.
Nocte die de Te resonabant Acta Diurna!
Nil vero dicunt de nobis, cum sumus aegri,
Tantum cum morimur, – pretium si solvimus auro.

Vel, si malueris, pete terram divitiorem,
Affice Rectorem mundi, qui sanguine manat
Insonti: gratum Tibi reddes denique mundum.
Nocte die de Te resonabunt Acta Diurna!

Et cur non peregrinaris per Sarmatica ora,
Regnat ubi novus ille Prometheus, vulture tortus,
Caucasea cujus jecur ales devorat arce?
Nocte die de Te resonabunt Acta Diurna!

Ne dubites quoque Jacobum contingere Gallum,
Johannemque Petrum, si vis aequabilis esse.
Nocte die de Te resonabunt Acta Diurna!
Nil vero dicent de nobis, si sumus aegri,
Si morimur, dicent, – pretium si solvimus €uro!

Andreas Bergere scripsit


Carmina Danielis

De Musica (30.11.2008)

Musica certe una est Sibyllarum, quae numquam dicit, quae fari videtur. Pallida, divino flatu capta, ambulat stola soluta et murmurat auribus augurium, qui verba scribunt. En januae templi aperiuntur, advenitque publicus! Quam multus, quam fervidus hodie! Proclamantur dicta Vatis – ô aenigma grave – sed ipsa prostrata exanguisque audire nequit. Jam masticat laurum malignum, et evomit. Gloriae amaritudo! Turba plaudet, virgo autem fatidica solo vescitur silentio.

Frustra litteras (12.11.2007)

Sermones iidem semper: verba obscura, quae disposuit sola doctrina, nullum cantum exhalantia, nec ullum ornamentum prodentia paginis: litterae nudae sunt atque mortae. Frustra litteras dispones furore non motus divino! Quam tamen docilior est mutus liber, et cinereus, et spoliatus, et reconditus in sinu. Insulsum temperentiae fructum!

De divitibus nostrae aetatis (05.11.2007)

Pauperies moestas lacrymas in cordibus accit:
Quippe carent omni re isti miseri nisi nummis.

Viator (25.12.2007)

Requiescis, umbris textus, cujus cervices molles flectuntur, puer, liquidae, et labbia hiant. Nam infixit te somnus, permanentem sparsis aurae spasmis. Dormis, fugis, abit jam urbs – nesciam nomen tuum, labiis retentum hiantibus. Litania suburbium. Nomina aliena. Evanescis.

De sumo gaudio (07.09.2006)

Quam raro puer adspicitur qui corpore pulchro
    Menteque sit docta Pieridum arte sacra!

Ter felix talem juvenem qui noverit ille
    Oblectamento nam fruitur supero.

Ventura (01.09.2005)

Abluet caelus semitas
Atramenti pluvia

Lunae lunae deciditote
Per exanimas folias

Et soles fugaces
In aliis insulis lucebunt

O lunae specularia domorum
Loquemini in subito

Silentio Docetote
Immotae (Lunae gelidae)

Homines perculsis
Aestuibus ebrios

Lunae lunae ascenditote
In cathedram Itote

Atrahentes ad vos
Facundiores aquas

Lunae lunae
Splendebitis

Cantus (20.07.2004)

Quod vides amice nondum mundus est
Ne siveris oculos animam regere
Quam fessa omnis res, quam deposita omnis causa
Lugent omnia quae spectas quia afflatus ipse tibi spiritus non est
Quia inter studias nescis quod latet
Veni amice omnis dolor absentia
Excelsis rebus hic deest locus

Musae Jacentes

Quid comites gemitis? Multa aggreditur teneram aurem
Cantorum stridens turba imperiosa cohorsque?
Nos igitur fortunatos si etiam darent operam acrem
Pisces in vendendo! Qui servus malus istos
Ad scaenam adduxit? Numquam dulce accipientne
In collo musarum suave jugum. Nequeunt, heu!
Nec possuntanimum humanum blande modulari.
Praecones autem mugire videte superbos
Qui semper narrant turbae adstanti redivivum
Orphea. Conclamat populus surdorum et in astra
Laudibus Insanis cantores fert sine voce.
Quid pulchruminveniunt in eis? Nil. Divitiarum
Magna potestas est, locupletes semper ut amens
Acclamet plebs. Heu! Fugit inde afflictus Apollo
Mercurium sceleratae raucisonae genium artis.

Nihil stat (29.11.2002)

Nec homines tristes in domis pauperibus
Nec turres ferreae et vitreae
Nec tegmine sine fine tectorum super pudorem nostram
Nec litterae in libris nec rubricae nec capita
Nec examen horologii solarii
Nec aves in orbe alta volatus eorum
Nec carmina in voce mea, nec musica dierum felicum, nec sonus dulcis silentii
Nec stat ignis rogi

Dies fessa est

Pagina alba (01.01.2002)

In medio

Stat

Timor scribendi

Ut

Fera

In

Agro

Satyra (versus jambici)

Philippus ait erga deum
Se habere pietatem sacram
Non dicit omnia comites
Noctu Priapum pie adorat

Daniel Blanchard scripsit


Carmina Henrici

... hiems

... ast ero cras nihilum mortis nec amplius in me
vitae nec hiemis frigora sentiam ego,
quae descendunt in foliis silvae; mea vita,
vestigiisque meis; solum iter et vacuum
ad fratrem quod nec sensum perducit ad ullum,
desertis gradibusque incidit algida mors...
... at pluviae fletus hodie sum terrae hiemali,
exspectem aestatem, sumque hiemis glacies,
in qua decido nunc animi lavo triste dolores
nec intellego cur vita doloribus et
tantum umbris sit plena et deficit omnia semper;
evanescam autem, fletus aquarum ego humi...
... crasque ero ver lucesque amoris ero forsitan basia
at pluo me volvens in luta frigida nunc,
postea, noctis ero in nihilum et cantus ero mortis...

... ad filium ignotum

... et flumen triste influit imo corde relicto,
sunt lacrumae fili quem vidi vivere numquam,
harmoniae et resonant in me splendent mihi soles,
risus sunt cantusque mei vox filii amati...
... at volavit nocte procul nimis o procul ivit
stellis nocte referta, a me procul ora relinquens
lucis, me in caelum iens solo deserit orbum,
sola ut per ventos folia est, solus cadit ille;
sic procumbo ego humi, ut folia a cado mortua caelo,
ille silentis, stella micans, fulget mihi pulchra...

... sed etiam angeli

... at me coelorum risum fore scies,
forsitan noctu stellae subrisionem,
dulcem quos non accepi odorem florum,
quos nulli dedi, abitque a cute mea
cum reliquisti amores, luces, me...
... et risus ero siderum et luces
cadentes nunc in voltum meum, in me,
cum sideralis lux in cor descendit
collustrans meas noctes, vitam meam...
... at tantum sum obscuritates noctium,
semitas solitudinis secutus
nigramque fletus noctem sentio in me...
... nec audiam amplius cantos, quos solebas,
nec verba tua, nec nomina in os tuum,
cum me petebas noctu ut amaremur,
cum me dulci vocabas verbo amorum
“Angele fulve, angele mi, amores mei”...
sed ero meus cachinnus, lux stellarum,
tunc mei memineris, vitaeque meae,
novisque adhuc a coelis risum petam
et me in stellarum luces fore scies...

aqua

Cadunt in foliis nunc hiemales imbres
Super silvarum frondem, vitam meam,
ludentium est memoria puerorum
et risus meus amorum, fletus mei,
quos vixi pluvia amores luget mea
et rigor capit hiemis et cor
cum imber solitudinis descendit
in meas memorias in puerum qui fui,
sed omnia ibunt levia sicut imber
abierunt omnes iam solusque sum
memoria manet tantum, fletus meus
in nihilo et ego sicut imber eam...

 

Henricus Biacchessi scripsit