.

De romanicis aedibus Lutetiae

 

Antequam longius progrediar et plura dicam, oportet ut de verbis quibus usurus sum consentiamus. Cum de arte “romanica” loquor, significo hunc modum aedium exstruendarum, qui inter saecula decimum et duodecimum floruit. Lutetiae saeculo duodecimo orta est ars nova, quae saeculo sexto decimo pessime dicta est “gothica” quam autem proprio nomine vocabo, id est “opus francigenum” sicut in media quae dicitur aetate vocari solebat. Multa ergo exempla artis romanicae Lutetiae non sunt : urbs et circumstans regio saeculo duodecimo divites erant, et multae parvae aedes delatae sunt ut ampliores opere francigeno structae sint. Manserunt autem sex, quae omnes haud immutatae manserunt, quarum tamen structurae romanicae sine dubito dici possunt.

Prima et veterimma omnium certe est aedes Sancti Germani in Pratis. Prima ecclesia aedificata est in prima parte saeculi sexti ut recipiantur reliquiae Sancti Vincentii ex Caesare Augusta Hispaniae (vulgo: Saragossa) quas tolit Childebertus primus rex Francorum filius Clodovei. Consacrata est anno quingentesimo quinquagesimo octavo. Illic sepeliti erant aliqui reges Merovei gentis. Accepit nomen Episcopi Lutetiae Sancti Germani anno septingentesimo quinquagesimo quarto dum reliquiae ejus, qui mortuus est anno quigentesimo septuagesimo sexto, in ecclesia oblatae sunt. Ecclesia abbatialis sancti Germani in Pratis una ex divitissimis aedibus est regii Franci: multa dona accepit ex regibus, habebat plus quam trecentum millia hectara terrae. Ibi vivebant centum et vinginti monachi. Anno octingentesimo octogesimo quinto, barbari Normani Lutetiam vastaverunt: circam annum millesimum, abbas Morardus aedes restituit. Navis peracta est anno millesimo quinquagesimo. Tres erant turres sacrae aedi impositae : exstat hodie tantum una, quae structa est in reliquiis aediculae aetatis Caroli imperatori. Capitula romanica viginti duo maximi momenti sunt pro historia artis antiquae. Ab anno millesimo centesimo quadragesimo quinto chori aedificatio incipit modo francigeno. Sacrata est aedes anno millesimo centesimo sexagesimo tertio a papa Alexandro tertio. Abbatia erat extra muros Lutetiae, habebat claustrum, moenia alta et scriptorium maximi momenti. Episcopo Lutetiae non parebat. In aetate rerum novarum vastata est iterum abbatia magno incendio. Steterunt tantum aedes sacra et aedes episcopi saeculi sexti decimi.

Saeculo duodecimo, ante exstructionem ecclesiae cathedralis, erant in Insula Civitatis viginti tres parvae aediculae. Exstat nostro tempore tantum una, quae Sancti Aniani dicitur. Infeliciter inclusa est in domibus privatis, nec eam visitare licet. Fundata est circam annum millesimum centesimum decimum sextum a cancellario quodam regis Ludovici sexti Crassi. Ibi convenire solebant Heloisa et Abelardus, et sanctus Bernardus huc solebat venire ad orandum. Aedes testimonium rarum est architecturae romanicae regionis Lutetiae.

In temporibus romanis extra Lutetiam erat vicus parvus in summo monte qui hodie vulgo “Montmartre” dicitur, atque olim Mons Martis aut Mons Mercurii dicebatur. Erat quoque fanum Marti dicatum. In primis temporibus christianis, Clodoveo regnante, deletum est templum paganum et in eodem loco structa est prima aedes sacra christiana sancto Dionyso dicata. In monte enim occisi sunt Sanctus Dionysus et comites duo. Anno millesimo centesimo tricesimo quarto condita est nova ecclesia in summo Monte Martyrii a rege Ludovico sexto Crasso et uxore ejus Adelaida de Sabaudia pro mulieribus benedictinis. Anno millesimo centesimo quadragesimo septimo papa Eugenus tertius sacravit aedem Sancto Petro. Adelaida de Sabauda sepulta est in ecclesia anno millesimo centesimo quinquagesimo quarto, et monumentum ejus etiam vidi potest ante altar. Sunt quoque quattuor columnae ex marmore nigro quae sive ex fano romano sive ex prima aedicula christiana proveniunt. Aedes maxima parte opere francigeno structa est, exstant autem tres absydae romanicae.

Ante annum millesimum erant Lutetiae multae aediculae, quae fere omnes deletae erant a Normanis. Serius restitutae sunt, tamquam aedes Sancti Severini, Sancti Merri, Sanctae Gennovefae (quae sepulcra Sanctae Gennovefae atque Clodovei servabat). Structae sunt autem opere francigeno, ut ampliores factae sint, dum saeculo decimo quinto populus Lutetiae permultum crescebat. Aediculae imo saeculo duodecimo restitutae sunt, sicut aedes Sancti Juliani Pauperis. Frons et navis serius mutatae sunt, sed major pars artem anticam ostendit.

Ecclesia Sancti Martini in Campis, quae nunc in Conservatorio artium technicarumque includitur quoque servavit partes multas romanicas. Chorus aedificatus est anno millesimo centesimo tricesimo quinto. Habet deambulatorium duplum cum septem aediculis quae fenestras cum arcubus rotundis praebent.

In districto vicestimo Lutetiae exstat aedes quae turrem romanicam servavit, tametsi ecclesia funditus mutata est saeculis decimis quinto et octavo. Vocatur aedes Sancti Germani “Caronnae”, quia ecclesia vici “Charonne” erat antequam vicus Lutetiae adjunctus sit anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo.

Ut sermonem finiam, oportet dicere elementa romanica includi in aedes serias. Exempli gratia, crypa perpulchra, frons, sepulcra et specularia aliqua in basilica Sancti Dionysi. In tympano januae majoris dexterae in fronte ecclesiae cathedralis Nostrae Dominae exstat elementum romanicum forma arcus rotundi insertum in arcu rupto...

Minus scimus de arte romanica regionis Lutetiae quam exempli gratia de arte romanica Pictavina : Pictavinus pagus enim pauper erat, et post aetatem magnarum aedificationum nihil habebat ut mutaret ecclesias suas, quae fere integrae ad nos pervenerunt. Lutetia semper mutata est, quia ab aetate regis Clodeovei urbs capitalis fuit, ubi natum est opus francigenum et ubi posteriora saecula multa nova struerunt.

 

Daniel Blanchard scripsit

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit