.

De plateae Concordiae obelisco

obeliscus plateae Concordiae Lutetiae

’Οβελίσκος graecum verbum est quod “aculus” significat. Aegypti clarissimi obeliscorum structores erant sed lapidum errectorum mos vetustus est qui ante tempora historica exstabat. Obelisci retinaculum inter terram et caelum defigurabant. Aedificia ante dei Ra templa sita sunt. Cum prima luce, pyramidion, cacumen auratum, splendet. Regis astri radii votiferam aram oppositam obelisci degustant. Crepido ac acus cum verbis sacris incisi sunt.

Structura quae in platea Conconcordiae sita est ex Thebis, vulgo “Louqsor” in Aegypto, emanat. Ex uno lapidis rosei mole caesus est. Sunt lapicidinae in Syene urbe quae hodie “Assouan” nominatur. Haec urbs celeber est ob suum lapidem ruberum.

Obeliscus thebianus circa anno MCCL a.C.n., Rhamse II regnante, caesus est, sed pars verborum sacrorum Rhamsae III regnum expingit. Pendit CCXXX milibus chiliogrammatibus vel tunnis ac ejus mensurae sunt 1,7 × 23 metris.

Aedes in luqsor

Erant duo obelisci thebiani ante Rhamsae templum, alter adhuc Thebae est, alter Lutetitae, in platea Concordiae. Aegypti praefectus cujus titulus “Pacha” erat, Ali Mehemet secundum obeliscum Regi Franciae Carolo X donavit anno MDCCCXXIX p.C.n, quod aegyptologo Champollion magnae laetitiae fuit, primo qui scripturam aegyptianam intellexit anno MDCCCXXII p.C.n, Napoleonis I expeditioni ad Aegyptum qui interfuit MDCCXCVIII-MDCCCI. Obelisci subvectio velociter acta est cum nave structa ut flumina Nilum Sequanamque et Oceanum et Mare Internum transjaciat. Illa acus anno MDCCCXXXVI errecta est. Pyramidion inauratum circa annum MCMXC collocatum est.

 

Philippus Ropenga scripsit

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit