.

De moenibus Lutetiae Parisiorum

Lutetiae moenia formam suam impresserunt urbi Parisiorum ut multis urbibus hodiernis soleant. De sex vel septem moenibus et vestigiis eorum hic locuturus sum.

Moenium formae hujus paginae ex Renaldi Gagneux & Dionysi Prouvost libro
“Sur les traces des enceintes de Paris” oriuntur.

Galloromanis temporibus

Lutetia Galloromanis temporibus

De urbis conditione fere nihil scimus, nisi permulta jam saecula homines in hoc situ vivebant.

Gallia a Caesare subacta, urbs Parisiorum valde crevit atque saeculis secundo tertioque Lutetia viarum onerariarum nodus Galliae septentrionalis magni momenti est. Per Imperium Romanum civitas in ripam sinistram tantum crevit, nisi tamen in insulam unam quae fortasse medium fuerat Celtorum oppidi nunc “insula Civitatis” appellata.

Lutetia urbs aperta est ac nullis moenibus cingitur. Temporibus enim faventibus, pleraeque Imperii Romani urbes sine muris erant.

De Imperii Seri moenibus (saeculo quarto)

Imperii Seri moenia

Imperio non satis tuto finibusque per multos locos attrectatis, urbes saeculorum quarti quintique non tantum nonjam creverunt, sed etiam se revolverunt. Populus urbanus decrevit atque operibus urbes clausit ad partem earum defendam.

Populus Lutetiae, quae paulatim nomen “Paris” a civitate ejus accepit, morem servavit atque per primam partem quarti saeculi moenia aedificavit. Vallum saeculorum paeteritorum urbis partem minorem cingebat: insula enim sola inclusa est, quae certe monumenta publica continebat sicut templum majus vel arcem, sed non forum vel thermas quae in ripa meridionali sita sunt.

Urbis tamen pars reliqua, id est ripa sinistrorsa, non relicta est quod forum munitum et locus confugiendi factum est.

Nulla hodie vestigia Imperii Seri moeniorum videri possunt attamen sub terra archaeologice fodendo descriptio eorum detecta est. Sita sunt viginti quinque vel triginti metris a ripa ad fluminis fluctuationes occurendas atque substructionum crassitudo duobus vel tribus metris erat.

De saeculi undecimi vallo

saeculi 11i vallum

Multi sunt qui putant ripam septentrionalem moenibus cinxisse primorum regium Capetianorum temporibus (id est saeculo undecimo). Nam nonnulla scripta de tali opere loquuntur. De illo vallo tamen fere nihil scimus nisi fortasse ea simplicem aggerem fuisse. Nescimus quoque si unum vallum esset vel plura. Ripa enim septentrionalis non una erat sed ex quattuor aut quinque vicis conflata est conditis circum ecclesias parvas (exempli gratia Sancti Gervasi aut Sancti Meredici aut Sancti Germani). Ergo vallum sive circum omne vicum, sive omnia vica cingens erat.

Nonnula vestigia fortasse detecta sunt illius operis. Cum francogallice talia valla “barres” appellentur, “rue des barres” illa in districto quarto certe nomen suum a vallo quoddam ducit. In districto primo, descriptio viae “Perrault” fortasse a vallo oritur. Multae insularum paries fortasse valli decriptionem sequuntur, sicut in via “du Roule”. Praeterea, archaeologi fossam aggere firmatam detexerunt in insula numeri quinti decimi viae Templi.

De moenibus Philippi Secundi “Augusti” (1190-1215)

Philippi 2i Augusti moenia

Saeculo duodecimo exeunte, Francia multos annos adversus Angliam bellum gerebat cum rex Philippus secundus “Augustus”, anno 1189 sacrum bellum tertium gerens, regnum suum relinquere debuit. Itaque nova moenia aedificare constituit circum Lutetiam. Nam, praeteritis munimentis ab insulis novis absorptis, urbs nondum tuta erat.

Opus septentrionale 2800 metris longitudine ab anno 1190 usque ad 1210 perductum est, opus autem meridionale 2600 metris longitudine ab anno 1200 usque ad 1215. Moenia aedificata sunt duabus parietibus fractis caementis fartis. Eorum crassitudo ab infimo muro tribus metris, in sumo autem duobus metris erat et altitudo inter octo vel decem metris. Ita licebat vigilliis circumiri. Sex fores magnae in omne ripa factae sunt atque quattuor portae minores tantum in ripa septentrionali. Plura sunt ostia alia quae postea forata sunt.

Turres sexaginta metris extructae moenia confirmaverunt ne ulla paries vulnerabilis sit: sic licebat arcubalistarum tela omnia feriant.

Relicta horum moenium multa sunt, adspectabilia annon. Moenia enim Philippi Augusti fere nunquam consilio deleta sunt, sed urbs ita crevit ut murus nimis strictus fuit et pars insularum factus est.

Tribus modis nunc ea moenia videntur:

  1. Murus ipse adhuc exstat in nonnullis locis, e. g. Sancti Pauli horti (districto 4°), turris in Credito Municipali Lutetiensi (4°), turris paries interna in via Luparensi n°11 (1°), vestigia in ripa meridionali, viis Clodovici aut J-H Lartigues (5°), etc.
  2. Si via quaedam posterior murum secavit, saepe moenium ductus videtur inspiciendis caminis obliquis vel insularum angulis. Hi murum hodie sequuntur, e.g. via tabularii (vulgo des Archives) n° 54 (districto 4°).
  3. Forma urbis inspecta, limen inter duas insulas nonnunquam murum sequitur.

De Caroli Quinti moenibus (1356-1420)

Bello contra Anglos, centum annis dicto, exeunte, rex Carolus Quintus, timore invasionis impulsus, nova mojoraque moenia voluit circum Lutetiam.

Vincentius Dargery scripsit

Non adhuc finitum est hoc scriptum...

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit