.

De latinitate Lutetiensi post aetatem artium renascentium

Lutetia Romae soror!

Multa erant collegia Lutetiae et vivacia, quae originem trahunt a media aetate; plus minusve pendebant ab universitate. Accipiebant alumni qui ex provinciis regalibus qui ibi inhabitabant. Saeculo XVI libertatem acquirunt.

Anno 1534 creata est Societas Jesu ab Ignatio de Loyola in Monte Martyrorum Lutetiae; approbata a papa Paulo tertio anno 1540. Scopus societatis est pugnare contra heresim et instituere juvenes christianos. Paulatim creant nova collegia (sicut collegium Claromontiense, vulgo de Clermont, anno 1562, quod nunc est lycaeus Ludovici Magni). Nova collegia reguntur a clericis, id est fratribus societatis Jesu et laicis. Circa annum 1570 elaborata est prima ratio sudiorum, quae perfecta est anno 1590. Habent omnia collegia eadem programata, modos docendi, disciplinam et caetera. Universitas autem parum viget hac aetate. Structura enim ejus nimis medioaevalis est, ab ecclesia pendet usque ad res novas. Finis corporatismi atque institutio Academiarum etiam minuunt auctoritatem ejus prestigiumque.

Omnes lectiones et exercitationes omnium disciplinarum aguntur latine. Qua de causa ratio instituta est, qua discipuli celeriter linguam latinam discere possunt. Usus linguarum vernacularium prohibitus est in scholis, comoediae tragoediaeque latinae aguntur a discipulis...

Multa permanant hujus aetatis, nam fere omnes impressores Lutetiae pro societate Jesu operam dabant, et libros scholasticos excutebant. Saeculis XVII et XVIII, impressores tamquam Thibout, Marbre-Cramoisy, Brocas, fratres Barbou, (via Jacobea sub signo Ciconiarum), Meturae methodas societatis Jesus imprimunt. Indices horum librariorum ostendit varietatem auctorum quorum opera docebantur, ab Virgilio usque ad moralia christiana, a poetis saeculi XVI usque ad rhetoricos contemporaneos.

Vita collegiorum Lutetiae afficit multis causis artifices et viros doctos hujus aetatis. Florent multi poetae ex collegiis societatis Jesu, qui opera latina crebra dant summae pulchritudinis. Notissimi sunt Cossartius, Santolius, Sanado, Rapinus, Ruaeus, ne plures dicam. Edita sunt opera eorum apud fratres Barbou aut Sebastianum Marbre-Cramoisy, et vulgatissima in tota Francogallia. Carmina sunt panegerica regum, opera christiana, praesertim tamen carmina de rebus mythologicis laicisve in imitatione antiquorum. Johannis Baptista Santolius multis inscriptionibus latinis ornavit urbem, fontes, statuasque. Audiamus eum dum de “urbe Parisiaca” loquitur:

“Francigenae princeps populosa Lutetia gentis
        Exerit immensum clara sub astra caput
Hic civis numerum, ars pretium, spientia finem,
        Exsuperant, superant thura precesque Deos.
Audiit, obstupuitque hospes, factusque viator
        Vidit, et haud oculis credidit ipse suis.
Cuncta Parisiacae cedant miracula terrae,
        Natura hic posuit quidquid ubique fuit.”

Musici, qui institutionem accipierant apud societatem Jesu scripserunt opera quae ab educatione illa fluunt, dramata sacra laicave linguae latinae: notissimum exemplum est Marcus Antonius Charpentier. Viri docti et philosophi multa producunt opera latina, ad instar Descartes: fastidiosum esset hic omnia citare.

Anno 1769 societas Jesu expulsatur a Francogallia: collegia reguntur ab aliis congregationibus religiosis. Anno 1789 rerum novarum francogallicarum causa dissolvuntur omnia collegia, et venum dantur aedes eorum. Lycaei autem nonnulli scholae manent, et tantum nomina mutant. Exempli gratia, lycaeus Ludovici Magni vocatur anno 1792 “lycaeus aequalitatis”, deinde “Prytaneus”, “lycaeus Lutetiae”, “lycaeus imperialis”, “lycaeus Descartes” antequam anno 1873 iterum accipiat nomen pristinum!

Institutio linguae latinae parum mutatur. Imperator Napoleo novam rationem studiorum instituit, in qua adhuc sunt disputationes et dissertationes lingua latina, quamquam liceat linguis vernacularibus in scholis uti. Tirones legunt librum De viris illustibus urbis Romae abbatis Lhomond quo et rudimenta latinitatis accipere possunt et exempla veteris moralis reipublicae romanae. Napoleo restituit universitatem Sorbonam et statutus ei dat novos.

Ex hac aetate proveniunt multa opera latina: non solum theses universitares, quae omnes debebant latine scribi, et quae apud bibliopolam Joubert impressae erant pro Sorbona, sed etiam carmina nonnulla. Erant enim exercitationes et competitiones ad carmina latina scribenda in lycaeis inter annos 1805 et 1903. Talia carmina servamus scriptorum Rimbaud (qui alumnus non fuit Lutetiae), Baudelaire, (anno 1837 in lycaeo Ludovici Magni), Sainte Beuve et Musset.

Sic de visitatione Caesaris russici Petri magni ad Sorbonam loquitur versibus Carolus Augustinus Sainte Beuve:

“Ut vero intranti spatiosa Lutetia, fastus
Templorum ingentes, veterumque palatia regum,
Insuper et spirans Lodoici apparuit umbra;
Ut decus antiquum solii, soliique tenellum
Haeredem, gentisque pios respexit amores,
Obstupuit tacuitque diu, secumque revolvens:
Haec est maxima gens, inquit, rex maximus hic est.”

Alii minus noti servaverunt usum carminum latinorum scribendorum et participes fuerunt numerosorum certaminum poesis latinae, tamquam certaminis Hoeuftianni in Batavia. Harum generationum artifices satis bene noverant linguam latinam ut ea alerent opera sua: sic Stravinsky qui tragoediam lyricam scripsit latine et Lutetiae creavit Oedipum regem in verbis Johannis Cocteau ad latinitatem a cardinale Danielou transversis.

In Francogallia autem multae erant dissentiones inter ecclesiam catholicam, qui suo modo nationem regere cupiebat et juvenem rempublicam. Itaque paulatim visa est lingua latina lingua ecclesiastica esse; schola ministerio Julii Ferry omnino laica facta est anno 1877: eodem anno abolita est dissertatio latina pro baccalaureato, et anno 1903 certamina scolastica carminum latinum disparuerunt. Hac aetate orta est locutio “lingua mortua”, et studia latina magis magisque minuta sunt. Usus linguae infeliciter perditus est in scholis, et aetate nostra, latinitas fit disciplina rara ad usum archeologorum philologorumque. Scriptores latini fere tacent, et ministri delent, quae adhuc maneant institutionis latinae.

Perdetne Lutetia hereditatem suam? Di avertant!

 

Scripsit Daniel Blanchard

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit