.

De aedibus opere francigeno structis Lutetiae

 

Lutetiae servantur multae aedes opere francigeno structae. Natum enim est opus francigenum Lutetiae saeculo duodecimo. Solemus discernere opus francigenum radians, quod primum creatum est, ab opere francigeno coruscanti, quod abeunte saeculo decimo quinto ortum est mansitque usque ad saeculum decimum sextum et ornamentis onustum est multis. Quam ob aedificiorum copiam nequeam omnes aedes describere. Adhuc videntur domus privatae, aedes amplae tamquam aedes Agedicenses, aedes Clicienses, aedes Cluniacenses, aedes “d’Hérouet” (vulgo hôtels de Sens, de Clisson, de Cluny, d’Hérouet) quae castella parva videntur, cellae vinariae frumentariaeve, turres tamquam turres Sancti Jacobi, lycaei Henrici quarti “Clodovici” dicta vel Johannis sine Timore, claustra Sancti Severini et ecclesiae Bilittarum (vulgo église des Billettes), moenia regis Philippi Augusti non tota adhuc deleta, arx insulae Civitatis quae hodie “Conciergerie” dicitur et arx Vilicennae (vulgo Vincennes), reliquiae arcis quae “Lupara” dicebatur (vulgo Louvre) et ecclesiae Sancti Petri Montis Martyrii, Sancti Germani in Pratis, Sancti Juliani Pauperis, lycaei Henrici quarti, Sancti Martini in Campis, Sancti Germani Autessiodurensis (vulgo Saint-Germain l’Auxerrois), Sancti Severini, Sanctae Genovefae in Monte (nunc Sancti Stephani), Sancti Johannis Bellovaci (vulgo Saint-Jean de Beauvais, quae nunc ecclesia orthodoxa Sanctorum Archangellorum est), Sancti Meredici (Saint-Merri), Sancti Medardi, Sancti Gervasi, Sancti Laurentii, Sancti Nicolai in Pratis, Sancti Germani Caronnae atque arcis Vilicennae. Fere omnes aedes sacrae exstructae sunt decimo quinto saeculo. Omnes mirabilia sunt atque videnda: pauca tamen describam temporis inopiae causa.

Qui Lutetiam veniat neque videat aedes Cluniacenses (vulgo hôtel de Cluny) multa amittat, qui non videat aedes perpulchras saeculo decimo quinto exstructas necnon museum Mediae Aetatis et thermas romanas antiquas continentes. Arx Vilicennae ultimum exemplum est Lutetiae architecturae militaris quod fere integrum sit: nam superbe servatur. Tectum superius turris Johannis sine Timore mirabile est visu: videtur enim implicatio arborum plantarumve sculptarum quae ex columna media gradum nacitur. Haec turris ultima pars est quae supersit ex aedibus amplis Johannis sine Timore ducis Burgundiae quas Lutetiae prope moenia habebat. Ecclesia sanctae Genovefae in Monte commictio est optima operis francogeni seri atque modi exstruendi aetatis renascentis et, quod rare fit, partem inter navem et chorum quae jube dicitur servavit.

Tria autem sunt opera praecipuae artis de quo nondum locutus sum: ecclesia cathedralis Nostrae Dominae, sancta aedicula, et ecclesia abbatialis sancti Dionysi.

De primis aedibus Sancti Dionysii iam locutus sum. Anno autem millesimo centesimo quinquagesimo quarto abbas Surger, qui aedes amplas in loco parvarum aedificare volebat, incepit aedes struere opere francigeno. Prima est aedes sancti Dionysi omnium opere francigeno exstructionum. Frons et turres duae edictum factae sunt novae artis. Navis serius aedificata est, anno millesimo ducentesimo sexagesimo quinto a Petro Monasteriolensi (Pierre de Montreuil) et habet triforium atque specularia alta claraque, quae beneficia sunt novae artis. Multa insunt sepulcra regalia summae puchritudinis aetatis operis francigeni.

Ecclesia cathedralis Nostrae Dominae tamquam multum mutata est in temporibus aedificium mirabile est quod in omnibus orbis terris clarum est. Factus episcopus anno millesimo centesimo sexagesimo Mauritius Sulliacensis (Maurice de Sully) voluit Lutetiae dare aedes quae comparari possint ecclesiis Sancti Dionysi vel urbis Senonis Agedinci dictae. Aderat ab saeculo quarto in insula civitatis monasterium magnum cum basilica, baptysterio, aedibusque episcopi. Locus datus est pro nova ecclesia, cujus primam lapidem posuit anno millesimo centesimo sexagesimo tertio papa Eugenus tertius. Exstructio saeculum unum durabit. Saeculo decimo tertio adjucta sunt specularia magna rotunda, quae lumen afferunt amplo aedificio. Signa illustrant modos sculptandi varios saeculorum duodecimi atque decimi tertii. In hac ecclesia celebrabantur omnia matrimonia regalia aut funera publica, at canebatur “Te Deum” psalmum propter victorias regum quibus Lutetia urbs capitalis erat.

Anno millesimo ducentesimo tricesimo septimo, imperator francus Constantinopolis Baudovinus Curtiniacensis qui iter fecebat in Francogallia proponit Regi pio Ludovico Nono (qui hodie dicitur Sanctus Ludovicus) ut ei venum daretur vera Corona Christi centum et triginta quinque millia librorum pretio. Anno millesimo ducentesimo quadragesimo primo, Baudovinus, qui etiam pecunia egebat, vendidit Ludovico fragmentum verae Crucis, clavos, lagoenam sanguinem Jesu continentem, sanctam hastam, sanctam spongiam et pallium purpureum quo facete a militibus indutus est Christus in passione ejus. Primum positae sunt reliquiae in basilica sancti Dionysii. Ludovicus autem voluit aedes aedificare, quae reliquiarium eodem tempore fuisset. Sancta aedicula peracta est anno millesimo ducentesimo quadragesimo octavo ab architecto Petro Monasteriolense et consecrata est die vicesima sexta mensis Aprilis. Aedicula non solum est locus privatus pro oratione soli regis, sed etiam haud longe habitabant canonici qui reliquias custodire debebant, atque parochia erat eorum, qui in aedibus publicis aediculam circumstantibus operam dabant. Quam ob rem duo sunt tabulata, quorum superius regi familiaribusque ejus servatum reliquias servabat. Ornatum est specularibus perpulchris quae narrant historiam populi Judaei ab Genesi usque ad librum Regum. Specularia rotunda posita sunt saeculo decimo quinto. Bene servata est sancta aedicula quamquam infeliciter restituta est post tumulta rerum novarum aetatis a nimis sollerte architecto Viollet le Duc.

Daniel Blanchard scripsit.

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit