Collegium Hibernorum, in quo convenimus, exstructum est medio saeculo duodevicesimo, et inauguratum anno 1775°. In locus, ubi nunc Collegium vivimus erant aedes privatae saeculi XVII, quarum supersunt magnae scalae.
Saeculo XVI° Hiberni catholicam fidem servaverunt, cum Angli autem protestantes fierent. Scholastici Hiberni ergo itinera suscipuerunt longiora, ut in universitatibus catholicis studerent. Lutetiae anno 1578 reperiuntur sex discipuli Hiberni in collegio Montaigu. Saeculo XVII° Angli leges severas ediderunt contra catholicos, quam ob rem Ludovicus XIV Galliae rex alumnis Hibernis subvenit et Lutetiae accepit, non autem in hoc loco. Anno 1775° scholastici Hiberni novas aedes acceperunt, ubi erat parva aedicula:
… et bibliotheca magna: (quam visitare licet, sicut ego feci, in “diebus Patimonii”):
Non multum servaverunt Hiberni aedes suas, nam anno 1793° expulsi sunt. Anno 1805° autem Napoleone primo regnante accipuerunt denuo aedes suas, sed direpta erat bibliotheca. Libri, qui nunc in bibliotheca “patrimoniali” sunt empti sunt annis sequentibus.
Anno 1945° locus fuit refugium profugorum ab exercitu americana curatum. Deinde, usque ad annum 1997, fuit seminarium Polonicum. Anno 1997 Centrum Cultus Civilis Hibernici factum est voluntate regiminis Gallici. Insunt:
Hortus perpulcher est, ubi interdum exhibentur statuae ab artificibus Hibernis confictae:
Vestigias longae historiae suae, Collegium nonnullas inscriptiones servat, quas vobis mox tradam…
Daniel Blanchard scripsit.