.

Mythus Persei: haec narrantur a poetis de Perseo

 

Olim, in urbe Argos in Graecia, rex Acrisius regnabat. Filiam habuit nomine Danae. Oraculum autem regi dixerat terribilia haec: “si filia tua filium habebit, hic puer te necabit”. Acrisisus valde timuit et filiam in cubiculo aeneo sub terra inclusit ubi misera sola erat. Sed Iuppiter sub forma imbris aurei in cubiculum intravit et Danaen amavit. Post novem menses Perseus natus est. Ubi haec Acrisius invenit , nepotem et filiam manu suâ necare ausus non est. Comprehendit Perseum, adhuc infantem, et cum matre in arcâ ligneâ inclusit. Tum arcam ipsam in mare conjicere jussit. Danae, magnopere territa erat: tempestas enim magna mare turbabat. Perseus immo in sinû matris dormiebat. Iuppiter omnia videns filium suum servare constituit, fecit mare tranquillum, arcamque ad insulam Seriphum perduxit, cuius rex tum Polydectes nominabatur. Arca ad litus appulsa, Danae in harenâ tandem quiescere potuit. Post breve tempus a piscatore quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta. Ille matrem et puerum benigne excepit, et sedem tutam in finibus suis dedit. Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto beneficio regi gratias egit.

Perseus igitur multos annos ibi habitavit, et cum matre suâ vitam beatam egit. At Polydectes Danaen magnopere amabat atque eam uxorem ducere volebat. Hoc tamen consilium Perseo minime gratum fuit. Quam ob rem Polydectes Perseum dimittere constituit. Tum iuvenem ad se vocavit et dixit: “Turpe est vitam hanc ignavam agere; iam dudum tu adulescens es; quousque hîc manebis? Nunc sunt arma capienda virtusque praestanda. Hinc abi, et caput Medusae mihi refer.” Perseus, ubi haec audivit, ex insulâ discessit et, postquam ad continentem venit, Medusam quaesivit. Diu frustrâ quaesit nam naturam loci ubi erat Medusa ignorabat. Tandem Apollo et Minerva viam Perseo demonstraverunt. Primum ad Graeas, sorores Medusae, pervênit. Sorores Greae solum unum oculum et unum dentem inter se habebant; ab his talaria et galeam magicam accepit. Apollo autem et Minerva falcem et speculum dederunt. Talariis pedibus indutis, in aera ascendit. Diu per aera volabat, cum tandem tamen ad locum vênit ubi Medusa cum ceteris Gorgonibus habitabat. Gorgones monstra sunt specie horribili; capita enim earum serpentibus omnino conteguntur, manûs etiam ex aere factae sunt. Difficillime est abscidere caput Gorgonis; eius enim conspectû homines in saxum vertuntur, qua re prudens Minerva speculum magicum Perseo dederat. Perseus tergum vertit, nec unquam nisi in speculum bestiam prospexit; hôc modô ad locum venit ubi Medusa dormiebat. Tum falce, caput monstri uno ictu abscidit. Ceterae Gorgones statim e somno excitatae ubi rem viderunt irâ commotae sunt. Arma rapuerunt, et Perseum occidere conatae sunt. Ille autem fugiens galeam magicam induit statimque e conspectu persequentium monstrorum evasit. E collo asbcisso Medusae Pegasus equus natus est, et Chrysaor herous natus jam adultus, loricâ aureâ indutus, gladium aureum in manu tenens .

Peregrinans Perseus ad fines Aethiopum pervenit, ubi Cepheus illo tempore regnabat. Hic Neptunum maris deum olim offenderat qui ultionem molliens monstrum saevissimum miserat : monstrum quotidie e mari surgebat et homines devorabat. Tali malo affectos pavor animos omnium occupaverat. Cepheus ergo oraculum dei Hammonis consuluit, atque a deo iussus est filiam nomine Andromedam virginem formosissimam monstro tradere. Cepheus, cum verba oraculi audivit, magno dolore obrutus est, volens tamen cives suos e tanto periculo servare constituit Hammonis jussis parere. Tum rex, diem statuit omniaque paravit. Dicta die Andromeda ad litus deducta et in conspectu omnium ad rupem alligata est. Omnes fatum eius deplorabant, nec erat ullus qui lacrimas tenere posset. Dum monstrum expectabant, advenit inter eos Perseus qui quod tam multos homines flentes vidit, causam doloris quaerit. Cives rem totam exponentes puellam illi ostenderunt. Dum autem haec gerebantur fremitum terribilem audierunt omnes monstrumque terribili specie in longinquo viderunt. Eius conspectus timorem maximum omnibus injecit. At monstrum magnâ celeritate ad litus contenderat, iamque ad locum appropinquabat ubi stabat misera virgo. Perseus tamen gladium evaginans talariaque indutus in aera sublatus est atque monstrum aggrediens collum eius penitus vulneravit. Monstrum, cum sensit vulnus, stridorem horribilem edidit et sine morâ totum corpus sub aquam mersit. Perseus circum litus volitans reditum eius expectabat; mare autem interea undique sanguine infectum est. Post breve tempus belua rursus caput sustulit; mox tamen a Perseo, ictu graviore, vulnerata est. Tum iterum se sub undas mersit, neque postea visa est. Perseus, postquam in litus descendit, primum talaria exuit; tum ad rupem vênit ubi Andromeda vincta erat. Misera puella autem omnem spem salutis deposuerat et, ubi Perseus adiit, terrore paene exanimata erat. Ille vincula statim solvit et puellam patri reddidit. Cepheus ob hanc rem, maximo gaudio affectus est, meritamque gratiam pro tanto beneficio Perseo rettulit. Praeterea Cepheus Andromedam ipsam ei in matrimonium dedit. Ille libenter hoc donum accepit, et puellam duxit. Paucos annos cum uxore in ea regione habitavit, et in magno honore fuit apud omnes Aethiopes. Magnopere tamen cupiebat matrem suam rursus videre. Tandem igitur cum uxore e regno Cephei discessit. Postquam Perseus ad insulam navem appulit, se ad locum contulit ubi mater olim habitaverat. Sed domum invênit vacuam et omnino desertam. Tres dies per totam insulam matrem quaerebat; tandem, quarto die ad templum Dianae pervênit: huc Danae refûgerat Polydectem timens. Perseus, ubi haec cognovit, irâ magnâ commotus est; ad regias aedes Polydectis sine morâ contendit, repenteque in atrium irrupit. Polydectes magno timore affectus est, et fugere coepit. Perseus autem caput Medusae impedimento extraxit regemque in saxum versit. Deinde Perseus cum uxore ad urbem Acrisii avi rediit. Ille autem, ubi Perseum vidit, magno terrore affectus est. Nam propter oraculum istud nepotem adhuc timebat. In Thessaliam igitur ad urbem Larissam statim refugit; frustra tamen, neque enim fatum vitavit. Post paucos annos rex Larissae ludos magnos instituit; nuntios in omnes partes Graeciae emisit et diem statuit. Multi ex omnibus urbibus Graeciae ad ludos convênerunt. Ipse Perseus inter alios certamen discorum iniit. At, ut discum conjecisset, avum casu occidit inter spectatores certaminis forte sedentem.

 

Daniel et Marcus Olivarius scripserunt

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit