Principio mensis Martii, Peregrino et Aemiliano consulibus, terribile nuntium Romam peruectum est: adulescentem Gordianum Cæsarem sub moenibus Ctesiphontis morbo decessum. Hactenus enim nuntia multo lætiora nobis adsidue perlata erant et litteræ Gordiani Cæsaris laureatæ populo cordi erant. Ab se Antiochiam, Carrhas, Nisibim oppida obsidione exempta atque, cum ad Rhesænam magnifice pugnatum esset, Saporem regem regum uictum et inde Persas coactos ut, quæ in Mesopotamia et Syria ceperant, festinanter desererent. Itaque rumor de morte Gordiani sicut fulmen nos percussit.
Primo rumor uenit a portu Ostiensi. Oneraria enim quædam ex oriente reuersa est nullis rebus onusta, officialibus ac magistratibus uectoribus, quod erat insolitum, inde quæstiones exstiterunt. Deinde consules in Capitolio senatum egerunt in crastinum. Tam raro Senatus habebatur ut populus se agitaret et quo plus sciret posceret.
Turba in Circum Maximum incurrere, gradus inuasere. Amplius ducenti milia uirorum mulierumque potestates uenirent clamitabant, tumultu sonoro. Paulatim silentium factum, cum uexillatio equitum singularium Augusti ædificium circumuenit.
Uterque consul et præfectus Vrbis in cubiculum principis intrauerunt, cum turba tacuit.
– Quirites, inquit præfectus uoce adfectu tremente, carissimus princeps noster decessus est. Graui morbo periit, cum Ctesiphontem obsideret. Illum Senatus in numerum deorum relaturus est. Festiuissimaque erit dies diuinitatis, et panem habebitis et ludos, quos uobis promittimus, o Quirites! Legiones autem illi successorem creauerunt, præfectum prætorii, M. Iulium Philippum. Deus Gordianus erit, Philippus Cæsar. Quirites lætamini!
Voluptatibus publicis certis, plebs magnopere gaudere coepit, quæ conclamitauit:
– Diuo Gordiano feliciter! Imperatori Philippo Augusto Cæsari feliciter!
Procul a tanta turbatione, ero meo lector librum legebat, quempiam Platonis dialogum, cum tabellarius publicus rogauit domum intromitti. Vocationem senatus in crastinum ferebat: Dextrum quæstorem urbanum uenire in Capitolium iussum esse, quo in monte senatus concilium extraordinarium egeret. Senatumque enim in deorum numerum Gordiani relaturum et legem de imperio Philippi esse rogaturum.
– Hæc, mihi fatetur C. Dexter longis digitis barbulam suam munditer præcisam tractans, Cæsarum mutatio mihi satis displicet, nam pro certo habeo me senatui adsentatorum esse interfuturum. Gordianus ille, qui tener erat, non tantum omnium ordinum concordiam auspiciis suis fecerat, sed nobis licebat ut ei longum principatum speraremus. Immo uero, mehercle, fatum aliud fuit. Imprecemur nouum imperatorem Cæsarem fore bonum.
Postridie mane C. Dexter laticlauatus in Capitolium gestauit. Locum autem ad senatum habendum a consulibus electum, templum Iouis Optimi Maximi erat et turba lecticas senatorum spississime comitabatur, quibuscum ad fastigium montis scandebat. Hæc uaria et sonora plebicula senatum apertis ianuis habitum uolebat. Ne secreto patres conscripti disputarent et conclamarent.
Tenuis custodum ordo gradus templi eis qui spatiabantur impediebat, cum senatores de lecticis suis exibant, alii alios amplectebantur, dein podium lente scandebant, dum turbellas limis et aliquando fastidiosis oculis inspiciunt. Videre autem hos togatos uiros, cum gradus templi Iouis lente scandebant, aliquid erat et grauitatis et reuerentiæ. Ditissimos omnium uiros inter plebem Romanam! Quæ plebs panem ludosque exspectabat. Non frustra.
Nobis autem patrum conscriptorum seruis licebat ante templum imis gradibus lecticas custodientibus maneremus et inde melius collocati quam Plebei senatum spectare potuimus. Quibus uero id indecorum et turpe et deforme uidebatur, sed in urbe Roma ditissimis seruire saepe praestabat quam ingenue ac misere uiuere. Iam Capitolium frequentissimum erat, examinaque hominum in fana Opis et Fidei se conglobabant maximaque turba contra tenuem custodiam se constipabat.
Senatores in sellis ex pretioso ligno factis, quarum pedes aurati et eburnei erant, sederunt. Cum ad ianuas, ad turbam conuersi sub ingenti Iouis signo in semiorbem consisterent, C. Dexter inter collegas quæstores sedebat senatorum iuniores et recentiores, quibus, ut rebar, occasio censendi deesset, propterea quod sentientiæ ius consulares, praetorii, tribunicii, aedilicii uiri, qui omnes illis præerant, sæpissime in se tantum trahebant. Etenim meus erus tum cursum honorum incipiebat.
Primum uerba fecerunt uterque consul, dein præfectus Vrbi, qui tres una uoce rogauerunt ut patres conscripti inter diuos Gordianum Caesarem adferrent et præfectum prætorio M. Iulium Philippum Cæsarem crearent. Ex consularibus unus præterea petiuit ut octo dies supplicatio decreta sit, alter autem rem auxit, turba plaudente, quatuordecim dies supplicationem proponebat, quibus in diebus Populus Romanus nihil curaret nisi optaret ludosne circenses, an amphitheatrum, an theatrum, an odeum spectarent.
Postea patres conscripti laudibus Cæsarem Philippum summis efferre coeperunt. Illum contra Ctesiphontem caput Persarum adhuc obsidere et, cui auxilio omnium opus esset, propediem suberbiam orientium Barbarorum esse substraturum. Senatores inuicem nouo principi iusiurandum offerebant et imprecabantur ut rem cum rege Sapore prospere gereret. Primo inuicem uerba fecerunt, dein sponte sua adulatione fidem in Philippum declarare coeperunt. Concertabant enim clamandi crebritate: Philippo Augusto feliciter! Dominum meum inspiciebam qui silebat et oculos figebat in turba felicia senatorum uerba resonante adeo ut arx nouo Caesare ardere uideretur.
Stabat prope me seruus collegæ domino in quæstura, P. Memmii Tusci, cui Clemens nomen erat. Animaduerti autem illum collo bullam, quæ superstitionem eius indicabat, ex argento gerere. Etenim imaginem piscis e faucibus pensilem habebat quod, ut ferunt, unum ex signis christianorum esset. Christiani autem, praesertim ex orienti parte imperii, Sapori fauebant et a Gordiano alienati erant, qui partes Persicas Romanis anteponerent. Itaque ego haud maxime miratus sum cum Clemens dixit:
– Omnia, quæ heri in Circo Maximo præfectus dixerat, commenticia erant. Fratres enim mihi scripserunt quo modo Gordianus mortuus esset. Sapor ille ei cladem et necem intulit. Nemo uestrum egregiam regis Saporis uictoriam de Romanis renuntiauit. Deus lupam Romanam calcauit, qui uictoriam Sapori dedit. Vide ut senatores populum sopire properant! Non solum legiones Ctesiphontem non ceperunt, sed etiam concisæ sunt. Gordianus uero pugnando uulneratus est et uulneribus periit.
– Non, inquam, fieri potest. Mentiri, estne senatui bono?
– Res actas, inquit Clemens, ne senatores quidem nouerunt, nisi ex eis christiani, qui non multi uenerunt. Philippus enim ueras res dissimulare temptat dicens Gordianum morbo mortuum. Deus uero bonitate plenus Romam obteret. Deus magnus, Deus bonus!
– Quantum odium, inquam, in nostram Vrbem!
– Vrbem? Inquit, melius dixeris cloacam. Hic cultus dæmonum olet, deos ex lapide et ære adoratis et ubi salus sit ignoratis. Lupa autem uestra scortum est! Cuius interitum imprecamur. Quotidie enim precamur ut cælestis ignis hanc magnam Babylona deuoret. Exspectamusque stagnum ignis quod nobis presbyteri propediem pollicentur. Tempus, Stolo, prope est.
– Clemens, inquam, linguæ faue! Nefande dicis.
– Non nefande, inquit Clemens, immo etiam recte dixi. Sinceri ac beati in conspectum Dei uiui adibimus, qui ad se gregem suum ducet, sed uos, gentiles, inferno igne flagrabitis in æternum. Propere prophetiam factam uolo. Nos enim, Christiani, dæmonibus uestris ac inhumanis sacris interesse nequimus. Aut uincemus aut uincetis. Deus, pro certo habeo, nobis uictoriam dabit. Iam legiones uestræ in pugna ad Ctesiphontem uictæ sunt, quod finis principium est. Ha ha ha!
– Sed, inquam, sedato animo sis! Insanus fis. Cur deus tuus ab imperio Romano alienatus sit? Dicis quasi tuus deus solus sit. Ut scis, Romani, a Roma condita, peregrinos deos assumpserunt neque omnem orbem terrarum in dicionem suam redegerunt ut omnium animis suos inculcarent.
– Consentire, inquit Clemens, nolo, nam daemonice loqueris. Noster Deus est unus, unumque regnum Suum.
– Quid ais, Clemens? Hic Deus, hic dæmon? Hanc tritam boni ac mali rem etiam dicis. Hoc ipsum tantum nos distinguit quod malum ubique persequeris. Sed odium tuum erga uictum nostrum te locat in castris hostium Vrbi. Caue ne aures minus comes, quam meæ sunt, uerbis tuis offendi possint.
– Non homines, inquit, timeo, Deum tantum. Nobiscum, Stolo, ueni! Te nostræ sectæ coniunge et anima tua salua erit.
– Infeliciter, inquam ridens, tibi euenit ut me offenderis, ego uero homines magisquam deos timeo.
Cum tamen in senatores inspexi, erum meum se ad aurem collegæ Memmii Tusci demittentem uidebam. Colloquebantur demissa uoce, cum Trogonius senator ædilicius uice sua ad aram ueniebat et turba plaudente nouo Cæsari ius iurandum dabat. Interim Tuscus ad C. Dextrum paruulam scidam produxit. Dein quæstorii et quæstores, qui in templo stabant, ad ius iurandum adacti sunt, iam magna pars cærimoniæ exhausta est, propterea quod nouissimi patres tandem ante signum Ioui facturi erant. Dominus meus, cum partes suæ essent, de sella surrexit et ad aram intendit, cui camillus catinum porrexit.
– Cum, inquit Clemens, dominus meus facere iussus erit, censeo gentiles attonitos fore.
– Quid sibi vult, inquam, hæc oratio! Erus tuus Ioui Optimo Maximo sacrificare neget?! Insanus sit. Credetur illum in uerba principis iurare nolle.
At Clementi locus respondendi non datus est, nam strepitus ex turba factus est, multa enim ora conclamabant adeo ut ad aram Iouis oculos conuerterem. Vidi erum meum catinum turale deicientem atque ad præfectum Vrbi, Proculum Iulianum, se uertentem. Tum:
– Quirites, inquit, nonnulli enim sunt qui nos res gestas celauerint. Gordianus, iuuenis ac carissimus Cæsar noster, morbo non est mortuus. Itaque, cum ea ita sint, iusiurandum non dabo, collega Memmio Tusco fulciente. Nos iusiurandum non dabimus dum quid uere euenerit sciuerimus.
– Pro leues iuuenes! clamauit Proculus. Te, C. Dexter, uerum persequi noueram, sed etiam credebam te res intellegere. Dum sic agitis, nihil nisi iram principis auferetis. Iusiurandum date! De ueris rebus autem, aliter Romani aliter Persæ sentiunt. Hæc sunt quæ dicere possum.
– Cum ueritate, inquit Tuscus, non componitur, una est. Quirites, illam postulate!
– Populus Romanus, clamauit Peregrinus consul in turbam uersus, nihil nisi annonam et ludos petit. Quid, Quirites, quaeritis?
Turba cui hæc controuersia tenebræ erant et timebat ne quattuordecim dies supplicationem perderent, Dextro Tuscoque maledicere coepit. Nihil enim sibi uelle quo more, post eum deum factum, Gordianus mortuus esset. Seque nouo Cæsari Philippo fauere et annonam ac ludos flagitare. Ne noui quæstores urbani recenti eorum fortunæ intercederent.
Populi fluctus in area se periculose effundere coepit atque angustior militum ordo loco cedere coactus est. Paulisper patres se in periculo esse crediderunt et ad ingens signum Iouis profuse discurrerunt. Præfecto Vrbis uix locus fuit ut urbanis cohortibus imperaret iratam turbam Arce expellerent. Interim senatores mandata fecerunt ut ludi, quibus populum diebus uenturis exsatiarent, pararentur. Lanistæ gladiatores in carceres amphitheatri erant missuri, Xanthippus et Aurelius procuratores imaginum statuarumque iussi sunt titulos et imagines ad pompam circensem idoneas cum effigie Philippi sine mora conficere, quae pompa a crastino die initium ludorum factura et de Capitolio profectura erat. Tresuiri monetales iusserunt ut nummos nomine principis signarent ad largiendum populo qui in caueam erat conuenturus.
Quiete paulatim facta, Proculus ab C. Dextro et P. Tusco postulauit ut in præfecturam uenirent, ubi nonnulli consulares instituerent qua poena leues iuuenes multarent. Præfectus ipse eis graues poenas minabatur tamquam exilium, immo uero necem.
Cum in Carenis ad ædificium publicum adpropinquaremus, Tuscum ero meo gratias suas dantem audiui qui cærimoniam iurisiurandi sic intermississet: christianus lapidi Ioui iusiurandum dare nequisset.
– Eccere, inquit C. Dexter, mercule! pro tranquillitate animi tua, tumultum ciere debui. Sed recte fecisti cum mihi hoc a tuis scriptum dedisti. Itaque igitur legiones nostræ grauem cladem acceperunt?
– Ita, inquit Tuscus. Utique id populus mox sciet. De tali enim clade tacere diu non poterunt et pro certo habeo nonnullos patres certiores fieri. Nullum periculum nobis est, mihi crede! Tantum uerum diximus. Spero saltem eos me non coacturos ut in uerba Philippi iurem.
– Es enim, inquit Dexter subridens, in angustiis cum tam inflexibilem superstitionem sequereris. Mea sententia, res nunc in discrimine est utrum honoribus inseruias an sectæ tuæ pareas, si hæc mori nostro concedere omnino recusat.
– Cur, inquit Tuscus, et Romanus et Christianus esse non possum?
Cum primum ad gradus praefecturæ peruenimus, Tuscus et Dexter de lecticula sua descenderunt et ego Clemensque eorum uestigia sequentes gradus etiam ascendimus. Tum centurio quidam cum quattuor militibus urbanis usque ad auditorium nos comitati sunt, quo in exedrio in sellis curulibus sedentes ad decem senatores consulares et præfectus Vrbi nos expectauerunt. Hic autem eiusmodi uerba dixit:
– Quæ tibi modo permisisti, Tiburti adulescens, non ferenda sunt. Veras rerum quæ homines mouent causas indagare, certe laudandum est, quæ inuestigatio, si de creatione caesarum inquiris, ut sic dixerim, præpostera est. Cui enim bono sit Gordiani mortis causam pernoscere? Mortuus est, id satis est ut animaduertas iam potentiam penes alienas manus esse. Pax enim ciuilis, sicut intelligere maxime potes, exigit militum candidatum et quoque nostrum esse. Quoniam Philippo imperium a militibus delatum, nos uero, si principem eorum detrectemus, amentes ac leues simus. Qui enim milites contra nos arma expedite inferant. Haud nescius es quem ad modum ordini nostro ei ex castris Caesares inuideant, qui non dubitent nos bonis nostris priuare, nisi uoluntati eorum obtemperemus. Expedit enim nos prudenter silere ut latis prædiis fruamur. Quod si ueritatis studium tuum laudamus, mori pro eo studio nolumus.
– Atrocius, inquit præfectus Vrbi, Tiburti iuuenis, uerum est quam fingere potes, sed cum omnibus non semper est communicandum. Est salutis nostræ. Carissimi Gordiani mors et eques Philippus ad imperium delatus sequuntur occultos ordinis equestris impetus, ut cum nobis de præstantia certent. Etenim commoda nostra et nostra fortuna non nullis est inuidiæ nec nobis prodest militibus et equitibus et plebi esse odio. Cæsarem ab eis designatum subeamus oportet. Exspectemus nunc ut uideamus.
– Studium tuum ueritatis, inquit consularis L. Arrianus, et, iuuenis Tiburti, fides erga nostrum ordinem laudibus digna sunt sed, errato uestro ueniam daturi sumus et uestram iuuentutem prætendemus, si publice de errore uestro satisfeceritis et iusiurandum dederitis. Assentiminine?
– Nolo, inquit Tuscus clamans. Numquam per uestra tæterrima idola iurabo.
– Christianus! inquit Q. Decius consularis. P. Tuscus christianus est! Quos his uerbis dignosco. Memmium Tuscum, patres conscripti, condemnetis necesse est, propterea quod ordinem nostrum inquinare potest.
Nomine Christiano audito, consulares et præfectus Vrbi horroris clamorem ediderunt. Hanc superstitionem humilioribus tantum commodam esse et humiliores solos meliorem sortem post mortem sperare posse, cum bona terrestria delectanda et fruenda contemnerent. Hanc terribilem superstitionem, quæ odium et inuidiam propagaret et inter alia flagitia quotidianum infantis sacrificium flagitaret, enim eorum ordinis indignam esse.
– Quoniam Romani, inquit Tuscus, omnes deos deasque, et numen etiam incertum utrum deus an dea sit, semper acceperant, qua re soli Deo terræ et cæli omniumque rerum factori ne credam recusaretis? Cum Isis, Serapis, Cybele, Mithres et ceteri, hic, in ciuitatem recipiantur, tantum uero Deo, uiuo Deo aqua et igni interdiceretur?
– Deus tuus, inquit Q. Decius, in causa non est, qui enim et est Iudæorum, quem inter alios deos uerecunde accipimus. In causa immo, iuuenis Memmi, est consecraneos tuos publicis sacris interesse fanatice nolle. Latetis, secreto Romæ ruinam exoptatis, ne genio Cæsaris sacrificetis recusatis, ne multa sicut hostes agitis. Pro certo habeo si iubearis ut, hic, nobis præsentibus, nostri Cæsaris uenerabilis Philippi genio sacrificium facias, pro certo, inquam, habeo te superbe denegaturum.
– Constat, inquit præfectus Vrbis, Cæsares edicta dederunt ut christiani condemnerentur. Qui lege de maiestate maxime tenentur, cuius a poenis patres immunes non sunt. Itaque rogo ut continuo quæstor urbanus adprehendatur, de quo inquiretur, cum Cæsari libebit. Interim in libera custodia habeatur!
– Rogo, inquit Modestinus consularis, ut P. Memmius mihi tradatur.
– Sedulum, inquit præfectus Vrbis subridens, te noueram et, Modestine, nouo Cæsari studere mihi uideris. Optime concedimus P. Memmium tibi tradi.
Cum milites Memmium Tuscum apprehenderent, præfectus ad scribam appropinquauit cui dixit:
–Perscribe in tabellis sententiam nostram, quas signatas Philippo missurus sum. Tu uero, C. Tiburti, quoque Christianus sisne?
– Minime gentium!, inquit erus meus, ueritatis studiosior sum quam ut superstitione obscurar sed, ut ipse reor, iniquum est in P. Tuscum crimen maiestatis intendere, quoniam non negat quin deum suum pro salute Cæsaris imprecetur. In summa, inter eum et nos hoc maxime interest quod Cæsarem precamur et pro Cæsare precatur.
– Facit temere, ait Q. Decius, cum deum pro se ipso agere iubeat. Id castigationem meret, quia uirtutum simulatio sequitur. Ne multa, haec secta, per Iouem, Rei Publicæ nimium nocet, at tu, iuuenis Tiburti, consentisne genio Philippi Cæsaris sacrificare?
– Consentio, inquit erus meus, publice piaculum agere et genio Philippi sacrificare.
Dominus patrum præsentium ueniam petiit, qui decus ciuitatis essent, et ignotus ad aram iuit ubi signum Romæ stabat. Catino præbito, globulos turinos in ignem immisit, dum in hæc uerba iurat:
– Per Romam Æternam et Iouem Optimum Maximum ac Diuom Augustum ceterosque deos inmortales iuro me non uitam meam M. Iulii Philippi Cæsaris salute cariorem habiturum; si sciens fallo fefelleroue tum me Roma Æterna, Iuppiter Optimus Maximus ac Diuos Augustus ceterique omnes di inmortales expertem patria incolumitate fortunisque omnibus faxint.
Tum Clemens, Tusci seruus, cubito latus mihi pulsauit et dixit dominum suum meo inexorabiliorem constantioremque. Neque dubitauit dominum meum ignauum dicere. Clementis in uocem iram continui atque timui ne hæc secta periculo imperium offerret, propterea quod incerta re ad sacrificium sui cogebat et timidum, qui munere fungebatur, appellabat. Qui autem Romanus, qui senator tam insanus esset ut cursum honorum, fortunam, condicionem suam in dubium deuocaret, cum præcepta eius superstitionis intractabilia sequeretur?
Postridie supplicationes magnifice et fastuose inceperunt. Sollemnis pompa, sacra publica, currus in Circo Maximo et Flaminio, muneraque gladiatorum, uenationes in amphitheatro, naumachiæ, ludi circenses scænicique et mimi... ne multa, omnes uoluptates, quæ fingi poterant, per continuos quindecim dies fuerunt, neque congiariis et largitionibus omissis. Diurnisque horis non sufficientibus, fuerunt etiam nocturna spectacula innumerabilia. Roma uero uoluptatibus ingurgitabatur, sicut fecerat eis festiuis diebus Cæsarum M. Antonini, qui Heliogabalus dictus est, et Aurelii Commodi. Senatus enim prodigus et liberalis rarissimis ac pretiosissimis delectamentis populum regem saturauit, auspiciis noui Cæsaris Philippi, cuius aditum Romam rumores prænuntiabant. Inde lætitiæ pleniores.
Erus autem meus, cum has uoluptates ægerrime ferret, in bibliothecam se receperat et tantum semel foras libenter abiit ut in Athenæo Flauium Philostratum sophistem illum audiret, qui annosus tum per Vrbem transibat. C. uero Dexter, ut hos dies festiuos in Tusculanum suum ageret, instituisset, nisi secundo uoluptatum publicarum die res antiquissima incidisset.
Cum his diebus festiuis omnes feriati uoluptatibus munifico senatu præbitis operarentur, ædificia publica solitis adsidentibus uacabant seruis publicis, magistratibus... et Tabularium, cui eo anno C. Dexter et P. Tuscus miser præerant, unum ei mori eximium non erat. Aliqui enim infelices custodes, sed quam sæpissime mutati, in statione ante ianuas erant. Neque ab re est ut adfirmauerim milites calamitatibus suis stomachari potius quam ædificiis efficienter aduigilare.
Miles quidam, Clodianus nomine, in atrium introductus est qui certiorem de aliquo graui casu dominum fieri uoluit. C. Dexter eum in bibliotheca accepit, cum Demetrios bibliothecarius et ille inter se colloquerentur. Expostulabat enim ille ut Demetrios rationem digerendorum librorum quam sollertissimam inueniret, nam inter libros, membrana, codices, tabellas, uolumina quae loculamenta tabulatis sex parietes magnarum trium cellarum, quas studio suo dedicauerat, præterfluentibus maxima multitudine implebant, se huc illuc librum cum petisset inuenire non iam posse.
– Opera, inquit C. Dexter exclamans, per litteras digeras, mihi satis non est! Quod si auctoris nomen uel libri titulum nescio, liber in loculamentis quouis uagatur. Post hunc mensem exeuntem, exigo ut certa manu unumquemque librum petitum inueniam!
– At domine, inquit Demetrios, aliam digerendi rationem numquam putaui...
– Reperi! inquit C. Dexter. Hoc est, pro Iuppiter, officium tuum! In tabulario esse crederes, etenim difficile creditu est quantum acta Rei Publicæ usui nobis sint. Abhinc tres menses, cum quæstor creatus sum, quidam uenit et ciuitatis exemplum uoluit. Edepol! Scriniarii adhuc inquirunt. Seni denique dicent illum numquam ciuem fuisse. Sed res est me a puero eum nosse, est enim Paternus figulus.
– Isne, rogauit Demetrios, Argiletanus?
– Ita! Heu, inquit C. Dexter, tu Demetrios eum quoque nosti... At te, miles, neglego, inquit conuersus ad Clodianum, qui custos introduci petiuerat. Quid uis?
– Domine C. Tiburti, inquit Clodianus, res in Tabulario grauiter accidit! Abhinc semihoram, cum ego et Hephæstion Norbano Fuscinoque successuri eramus, eos non uidimus. Euanuerant. Pessuli etiam alicuius ostii erant dirupti. Aliquis certo in ædificium infeste penetrauit. Tum reliqui ibi Hephæstionem et ad te statim uenire institui nam, ut reor, difficilius erat præfectum Vrbis conuenire, qui in omnibus ludicris est occupatus. Denique non possum ego percipere an aliqua res defuerit neque pretium habuerit. Tum, priusquam præfecto Proculo Iuliano sollicitudinem tuli, existimaui melius fuisse ad te uenirem.
– Optime, inquit C. Dexter, fecisti, miles. Et es felix, quod Romæ domi eram. His enim festiuis diebus id satis est singulare.
– Non fortuito, inquit Clodianus, hic sum. Heri enim, cum pompam omnes ciues spectarent, apud Modestinum uenisti collegam P. Tuscum quæstorem urbanum inuisum. Ego autem istum Christianum custodiebam. Et supplicationes quindecim dies questus es, quæ te ad legendum tranquille impedirent et etiam amico tuo dixisti te domi mansurum esse nisi constituas in Tusculanum tuum profugere.
– Tuscus enim, inquit C. Dexter, ut memini, mihi hæc facete: “Quod par quæstorum simus, ego in carcere, tu in exsilio”. Ego e facetiis eius existimaui eum aduersam fortunam satis commode ferre, sed etiam intelligo te ad colloquia aliena aures demittere et præterea, edepol, memor uultuum uideris. Quæ enim sunt militis egregii. Te laudo. Sed hæc hactenus, ad Tabularium eamus. Oportet uisum eam ut percipiam num aliquid defuerit.
Porticum Tabularii spatiantes perambulabant, propterea quod ex hac amoenus erat in Forum despectus. A fronte columnæ ex marmore factæ, inter quas simulacra Cæsarum ad Palatium spectantia stabant, ex ordine ponebantur, latere interiore cellæ publicæ et sessorium quæstorium. Cui enim infeste agere uoluisset, nihil facilius esset in has cellas clausas quidem sed omnibus peruias penetrare. Custodes uero porticus aditus duos tantum obseruabant, alterum quo Gemoniis scalis ascendebatur, alterum cliuo Tarpeio contiguum. Hæc porticus, præter mirum in Forum despectum, transitus etiam a Capitolio ad Arcem erat.
Ante fores cellæ nos miles duxit, quibus pessuli perfracti erant; Tusci uero erat. Fenestella clatrata ad septemtrionem et orientem, luminis causa, uergens integra erat et clausa. Dies enim mane tantum intrare solebat, quod satis erat, quoniam a meridie opera est confecta. Tuscus autem, qui laborum peruicacior domino meo erat, candelabra omnibus cellæ in angulis disposuerat, quæ accendere poterat si post meridiem Tabulario se continebat. Sed rarum erat, nam, sicut omnes fecerunt, ante cenam ad balneas se conferebat. Mensa autem P. Tusci tam similis erat atque ceteræ tabulariæ publicæ, ut nihil indolem ac studia quæstoris pateret. Nihil enim indicabat consuetudines Tusci Christianas.
Mensa eius aduersa nobis erat et bene instituta. In qua tria diptycha clausa et structa a dextra, a sinistra membranarum strues in qua grauem discum ferreum deposuerat, lupa Remum Romulumque lacte alente cælatum. Duæ paruulæ phialæ erant, altera nigro atramento, altera rubro plena. Sedes post mensam loco suo stare uidebatur neque mota erat.
Parietibus cellæ miniatis figuræ mythicæ pictæ sunt, inter quas plutei capsas uoluminibus ex papyro uel Pergamenis plenas sustinebant, quæ intactæ uidebantur. Miles animum sibi adleuans suspirauit, nam apparebat nihil ruptum, raptum esse. Sed esset idoneam C. Dextro facultatem contemplandi nihili facere. Ille enim oculos ad pluteum sustulit et nobis uestigium in pariete indicauit.
– Res, inquit C. Dexter, quæ multos annos in eodem loco manet, uestigium sui parieti impressum relinquit. Censeo id ex adsiduitate uel lumine fieri. Quod si sursum inspicimus in tertio pluteo, capsas uidemus inter se mutatas. Signa enim indicant duas locis inter se mutatas fuisse, quia minor maius se ipsa uestigium relinquere non potuit nec minus maior.
– Recte enim, inquit Clodianus, dixisti, domine Tiburti. Quid hæc capsarum mutatio ab eo tantum, qui huc uenit, facta sit? Seruo enim cuilibet publico uel P. Tusco ipsi licuerat has capsas duas libenter mouere.
– Mirum est, inquit erus meus, capsarum mutationem in hoc pluteo tantum fuisse. Alibi et multos annos res quæque suo loco steterunt. Pleræque enim capsæ iam diu clauduntur, sicut nobis puluerulentæ indicant illæ, ex quo apparet uolumina raro euoluta esse. Neque miror, quia, priusquam hæc cella, abhinc tres menses, ad Tusci usum fuit, scriniariis usui erat ad instrumenta consuetudinum inter gentes seruanda. Quibus in capsis multa foederum exempla et authentica insunt, quae Cæsares et externi reges icerunt. Unusquisque pluteus titulos prouinciarum et externarum gentium habet, totidemque titulos legimus quot capsas uidimus.
– Iterum, inquit miles consentiens, recte dicis.
– Capsæ autem duæ inter se mutatæ modo apertæ sunt, ut nobis monstrant uestigia digitorum in pulueratis capsis impressa, quæ uestigia indicant nouissime capsas captas esse. Inde non ueri simile est ea publicis a seruis, commentariensibus Memmioue Tusco facta. Alii enim primum uoluptatibus intersunt neque eis opus erat fores rumpi, collega deinde ille in custodia apud Modestinum est, nulli postremo digestum capsarum obseruantes alteram in alterius locum mouere poterant.
– Per Mineruam! clamauit Clodianus, Tiburti Dexter, ad suspicandum sagacissimus es.
– Igitur, inquit C. Dexter, uideamus qui fiat ut hæ capsæ duæ occulto adeunti usui esse potuerint. Quæ foedera erant? Cum dextra, quæ sub titulo “Trans Danubium” posita fuit, cum sinistra sub titulo “Scythæ” quondam posita permutata esset, manifeste apparet capsam de Scythis sub titulo “Trans Danubium” nunc esse. Agedum, id perspiciamus!
Erus meus summis digitis se subleuauit ut capsas duas caperet, sed de sententia sua decedens, ut unde documenta uenirent dubitationem tolleret unam tantum prensit, quam in mensa P. Tusci deposuit. Illa uero ad genera trans Danubium pertinebat, quoniam maiorem capsarum de titulo “Scythæ” deposuit. Cum eam aperuit, triumphauit. Et curioso et exsuscitato animo me in capsam inclinaui cui erus operculum detraxerat. Multa erant uolumina et omnia a sigillato funiculo ligata, sed in ima capsa cera uidebatur, quæ sine dubio ex aliquo documento absenti auulsa erat.
– Videte, inquit C. Dexter triumphans, rubra cera foederis subrepti diem dat.
Ex his litteris, quæ IMP•M•AN•GORD•AVG•TR•P•IV sigillum obliquæ faciei Gordiani circumdabant, apparuit hoc foedus abhinc tres annos ictum, quia Gordianus hunc ante diem quartum Idus decembres septimam potestatem tribuniciam incepit. At in capsa alia res erat. Parvum nomisma argenteum, quod hic præter exspectationem inerat, in quo Christiana piscis effigies cælata est et in altero latere C. Dexter legit: “Clementi Memmii Tusci servo”. Erus tum capsam clausit alteramque prensit et, cum nihil egere censeret, ambas in pluteo reposuit. Sed tum in loco suo. Equidem potui conspicere capsam utramque suo uestigio adhærere parieti lumine uel adsiduitate impresso.
Tum Clodianus infit:
– Qui seruus, ut reor, Rei Publicæ detrimentum afferre uoluit ut domino suo operam nauaret. Utinam ne eius foederis furto ad grauia bella cum gentibus trans Danubium eliciamur!
– Vide etiam, inquit C. Dexter, miles, hac in cella nihil aliud nisi hæ capsæ duæ motæ sunt. Nempe opus est magna corporis statura ut hic pluteus adtingi possit?
– Est enim ut dicis, inquit miles adsentiens, equidem sine ope scabelli duas capsas prehendere non potuissem.
– Nouistine, inquit C. Dexter, Clementem seruum?
– Nimirum, inquit Clodianus, eum noui, propterea quod cum domino suo sæpe est et, heri, ubi apud Modestinum excubabam, is seruus iuxta Tuscum erat.
– Ergo, inquit C. Dexter, ipse potuisti existimare Clementem, cui æquali fere statura es, hunc pluteum sine ope scabelli uel sellæ adtingere nequire.
– Recte dicis! inquit Clodianus. Non me fugit quin sella post mensam Tusci non mota est, sed quid impediat ne Clemens iste utrocumque modo has capsas duas prehenserit? Ab aliquo enim conscio sustineri poterat.
– Quod Clemens, inquit C. Dexter, statura mediocri est, quod nullum scabellum hic est neque sella P. Tusci mota est, ei profecto socio opus erat ut ad pluteum adtingendum subleuaretur et necesse erat socium etiam mediocri statura fuisse ut Clementem uolumina capere passus esset. Nam si socius satis procerus erat, non ei necesse erat Clementem subleuare ut foedus caperet. Saltem Clementis erat hoc foedus furari? Sed ubi foedus esset nesciebat ut demonstrat capsas duas inter se mutatas. Dubitauit. Clementi, concede, nullum commodum, nullum præcipuum, immo uero mediocris staturæ detrimentum.
– Id, inquit miles, fieri potuit quod concludis, sed si tantum idem fores rupit ac capsas prendit.
– Profecto, inquit C. Dexter, sed si ei socium supputares, necesse esset ut minimum duo in cellam intrauissent et Clemens, qui nomisma perdidit, et socius eius. Quod autem non fieri potest ut supra coniectaui. Ex quo concludo furem magis quam mediocris staturæ fuisse, quid documenti subtrahendum esset concepisse, in quo loco paulum nescientem sed scientem Tusci cellam scrinium memoriæ idoneum ad inter gentes tabellas quondam fuisse et postremo ipsummet natione Graecum.
– Monstrasti, inquit Clodianus, quemdam unum intrauisse, sed mihi uidetur fieri non posse quin solus duos custodes, Norbanum et Fuscinum, per uim oppresserit qui, cum ego et Hephæstion in stationem eis successuri essemus, uterque euanuisset.
– Fur enim, inquit C. Dexter, non sine sociis fuit quoniam ambo custodes euanuerunt. Ex quo factum est ut scelerati minimum tres essent, si cito fecissent. Custos enim quisque suum aditum porticus custodit. Longitudine autem porticus inter se nimis distantes sunt, qui ab eodem uiro et eodem temporis momento impugnari possint, et satis proximi ut, si uter inuadatur, alter altero auxilium ferat uel petat. Ex quo euenit ut simul prostrati sint. Præterea, cum militum corpora euanuissent, latronibus, qui etiam corpora Norbani Fuscinique celauerunt, non satis fuit eos obtundere. Ad hoc efficiendum unus sufficere non potuerat. Conscii igitur facinoris fuerunt.
– Satis constat et patet, inquit Clodianus. Pedibus eo in sententiam tuam.
– Hinc porticus Scalas Gemonias contingit, ubi alicuius corpus celari non potest. Nobis uenientibus, nullum, ut animaduertisti, corpus in scalis iacebat. Necesse igitur erat ut militem, qui hanc porticus partem custodiebat et ui percussus est, ad alterum aditum, qui in Vicum Tarpeium ducit, traherent. Qui autem uicus uehiculis patet et ubi alterum militem eodem tempore atque alterum adorti sunt. Impugnatur simul et breuiter, sed impugnantibus opus erat temporis interuallo ut corpora in plaustro, ut reor, occultare possint. Non enim tempus perdendum erat quoniam tu et Hephaestion quandocumque uenturi eratis. Præterea eis, qui forte spectaculorum ludorumque fastidiosi hic spatiabantur, licebat in Tabularium ascendere ut despectu libenter fruerentur. Ergo tertii hominis erat eo tempore uti ut fores cellæ P. Tusci rumperet, uolumen cupitum prehenderet, sigillum nomismaque Clementis relinqueret. Hic solus fuit qui hæc fecit.
– Quomodo id affirmare potesne?
– Postquam forcipe pessulos fregerat et in quæstorium penetrauerat, forcipem posuit ut capsas prehenderet. Hic in membranis structis uestigium adspicimus. Forceps enim ueterem discum ferreum illisit, quoniam hic robiginis corpuscula e disco reddita et pigmenti squamulas e forcipe uidimus. Deponere sic uehementer forcipem monstrat eundem in animo habuisse manus liberare ut capsas caperet. Insuper ex errore de Scythis euenit ut is solus fuerit, aut id pro certo sumendum est quod conscii, e quibus Clemens nomismate proditus, rem tritissimam ignorauerint.
– Qui fur errauit?
– Qui error, inquit C. Dexter, proprium est Græcorum, miles. Nullus enim Romanus vel seruus, sicut Clemens a parte imperii occidentali oriundus, tali modo errat. Nam quod documentum raperet fur nouit. Ex anno dato et capsarum duarum titulis agitur foedus pacis inter Gordianum Cæsarem et Gothorum regem Ariguntum. Te non fugit quin Gothi trans Dabubium genus Germanum sint. Tullius autem Menophilus consularis, qui Gordiano imperium ineunte Mesiæ Inferiori præerat, hoc foedus auspiciis Gordiani iuuenis icit. Quo in foedere, inter alia, est statutum nos pro pace Gothis tributum conferre et Gothos equitum turmas suppeditare. Hoc foedus tunc Romae causam feriarum præbuit.
– Quod dixisti, inquit Clodianus, fieri potuit. Ego uero, abhinc tres annos, Romam non incolebam et tenerior eram quam ut hoc momenti æstimarem.
– Græci de gentium Danubinarum motibus paulum certiores facti uel, quo rectius dicam, prisca gentium nomina obseruantes Carpis, Sarmatis, Gothis perrexerunt imponere nomen Scytharum. Ex quo euenit ut fur ex parte orientali oriundus, ut reor, errauisset. Primo putauit foedus inuenire inter Gordianum et Ariguntum in capsa Scythis dedicata, cum recte in ea, quae ad Barbaros trans Danubium pertinebat, inesset. Qui error mihi ostendit furem solum ante pluteum hæsitantem. Vt non semel erratur, si quidem ex consuetudine erratur, inconsulto capsam trans Danubium sub titulo Scytharum deposuit. Ille uero, ut patet, Ariguntum Scytham esse æstimabat.
– Pro Iuppiter! clamauit miles. Quanta, Tiburti, coniectura perspicis! Estne magia uel diuinatio?Admiror!
– Alterum est coniectare, inquit erus meus dum longis digitis barbulam suam munditer præcisam tractat, alterumque agere et obstare ne quid noxii accidat. Quæ, ut timeo, mihi facienda erunt. Equidem non censeo, postquam milites duos interfecerant et indagantes in errorem induxerant, hoc uolumen, hoc foedus pacis subreptum esse, quin de aliqua mala re cogitauerint. Fures enim sui commodi causa non egerunt! Ergo statim faciam præfectum Vrbi certiorem de eis rebus quas reperimus atque ei opem meam ad inquirendum in hoc furtum offeram. Hæc est causa in Vrbe manendi... cum ego in Tusculano meo desidere cupiuissem.
Postquam Proculum præfectum Vrbis conuenerat et publice inquirere iussus erat, C. Dexter Romulum puerum misit ut sub Capitolio templi Saturni uicina specularetur. Deinde in Quirinalem ad Modestinum iuimus. Erus raro exarsit qui meditari quam tumultuari longe malebat. Parum sed fidenter ferire solebat.
– Quid, inquit C. Dexter, bone Stolo, de hoc casu censes?
– Præmature, inquam hærens quid apposite responderem, rogasti ut quid sentirem dicere possem. Etenim quid dicerem iam dixisti et ego quoque puto eos non sui commodi causa hoc uolumen subripuisse.
– Ut, inquit C. Dexter, intellexisti, militi non omnia reperta aperui nam, scito, hic casus grauis mihi uidetur. Neque necesse est ut metum ad omnes adferam. Nobis celeriter et tempestiue erit agendum. Puto enim fures eius foederis Roma discessuros esse sub uesperum.
– Ah? inquam. Sed quid facit ut id putes?
– Rogas, mi Stolo? Quapropter curauerunt ut corpora militum interfectorum abderent?
– Nescio, inquam, sed, domine, ex te exquirere uolui cur censeres milites interfectos esse? Ego uero multas alias coniecturas finxi. Eos, ut puta, fures esse posse uel furis socios?
– Hæc, inquit C. Dexter, primum meditatus sum, cum miles mihi dixit eos euanuisse. Sed id fieri non potest.
– Non potest? inquam. Qua ratione id asseuerare potes?
– Fures, inquit C. Dexter, eos quidem putemus in P. Tusci cella inter gentes tabellas esse cognouisse, haberi non possunt, quia ambo una egerunt. Sed unus fuit, ut monstraui, qui unquam in hoc loco mane iniret. Deinde capsis deerrare non potuerunt nam necesse erat eos, ut non Scythas a Gothis segregarent, artes Græcas maxime coluisse. Fuscinus autem nec Norbanus eas coluerunt. Memento enim, dum hæ publicæ feriæ instant, tironibus tantum id oneris imposuisse. Apud milites hoc fieri solet quod ueterani et præpositi se oblectant. Hephæstion enim et miles qui nos duxit, tirones teneri etiam sunt.
– Quid tum? inquam.
– Pro certo, inquit C. Dexter habeo hos pueros sedecim uel duodeuiginti annos natos litteras Græcas non docuisse. Fur autem ille fœdus certum requirebat, fœdus quod ad Gothos regis Arigunti pertinebat, fœdus insuper quod tirones nostri non suspicati sunt. Abhinc enim tres annos, cum hoc fœdus cum Arigunto Menophilus icit, Fuscinus et Norbanus et Hephæstion et Clodianus nuces noniam reliquerant. Et nomisma Clementis est. Memento! Quod nomisma fur de industria reliquit ut errorem nobis faceret. Quo autem modo Norbanus et Fuscinus, qui tirones custodire sæpissime iussi sunt, hoc nomisma habere poterant? Biduo, cum P. Tuscus a consularibus ad liberam custodiam condemnatus est, Clemens collo nomisma gerebat.
– Recte, inquam, domine, dicis. Et ego id animadverti.
– Heri, inquit C. Dexter, cum ad Tuscum apud Modestinum iui, Clemens ero suo aderat. Quod miles memorauit, cum se hesterno die hunc seruum uidisse diceret. Clemens autem collo nomisma habebat. Hodie igitur id perdidit. Hæc est causa adeundi apud Modestinum. Volo enim scire quid Clemens nomismate fecerit.
– Duos, inquam, custodes fures esse non posse mihi persuasisti, at tamen nonne furis socii possunt?
– Cur, inquit C. Dexter, si res se sic haberet, fur pessulum rumpere conatus esset? Socii insuper ne eis quidem necesse erat ut euanuissent. Ianitor claues tenet atque satis erat furem a sociis Norbano Fuscinoque petere ut ad ianitoris cellulam descenderent et claues cellae P. Tusci quærerent. Nihil facilius. Sed non tantum fur pessulos soluit, sed etiam milites euanuerunt. Ergo socii esse non poterant.
– Optime, inquam persuasus, tibi acquiesco.
– Equidem, ut puto, inquit C. Dexter, suspicor ubi eorum corpora abscondita sint. Sed ut dicta confirmem nobis exspectandus est uesper. Quod si maturius agerem, res contortior redderetur et, bone Stolo, si nimis contortiplicata res esset, propter intempestiuam festinationem, non solum operam perderem, quod incommodum est mihi fama sollertiæ florenti, sed etiam adeo res conscribere deberes ut narrationi huius casus futuræ aliquot scidulæ non satis essent. Itaque utilissimum erit nos, me et te, iuste ac prudenter agere.
Cum, in Quirinalem collem, apud Modestinum perveniremus, P. Tuscus in exedra eleganter ornata sedebat et cum Modestino colloquebatur. Nisi custos prope fores exedræ stabat, nihil ostendebat P. Tuscum a libertate sua afuisse. Senatores enim inter se adeo humane agebant ut nefas haberent, sin minus odium Cæsaris exciperent, in carcerem iniectos. Romanis enim in carceribus, sicut in Tulliano, sceleratissimi homines erant, quorum fortuna horrore adficiebat. Arcæ enim angustæ, sordidæ, madidæ, tabificæ... ne custodum iniurias dicam, atque qui illo deiectus est is mortuus habebatur. Ex quo fit ut senatores ad hunc extremum sortem coacti uoluntariam mortem longe mallent. Clemens autem, quem uidere uoluimus, aberat quoniam eum iuxta P. Tuscum non uideram. C. Dexter uero id aegre tulit: hanc rem non facilius oriri quam sperauisse.
– Salue Tiburti! inquit Modestinus. Veni altercationi nostræ interesse, hic adside!
Tum erus meus, dum in sella a Modestino proposita adsidit:
– Salue Modestine, inquit, salue Tusce! Qua de re altercatio est?
– De hac re, inquit Modestinus, gratissima Tusco, cum ei adfuisti, de rebus diuinis.
– Di meliora! inquit Dexter. Ecce res tam obscuræ, ut de quibus tam uariæ et discrepantes sint sententiæ; in praesentia uerum philosophari non curo.
– Videris enim tristis uel stomachosus, inquit P. Tuscus. Quæ tantæ curæ causa est? Magni momenti id non est saltem? Equidem querelæ causas habeo, at tamen habitus tuos magni pendo. Etenim religio mihi magnopere succurrit.
– Stomachosior sum, inquit C. Dexter adridens, quam tristior. Præsumpseram offendere tuum seruum hic, tibi adsistentem. Eumne dimisisti?
– Hæc est res, inquit Modestinus mordens, maximi momenti ad disputantum! Tam leuem te esse non cogitabam! Dexter enim summam altercationem de rebus diuinis recusat, ut, mi Tusce, ex te quærat utrum seruus tuus ualeat annon.
– Clemens, inquit P. Tuscus, non adest, quia hodiernus dies est Domini. Quo die orandi per me licet secum sit. Domini enim dies, Clemens tantum sibi seruit. Orans et quotidianorum peccatorum pænitens Saluatoris ueniam petit.
C. Dexter sibi barbulam tractauit qui de uocibus amici paulum admirari uidebatur.
– Quo res, inquit P. Tuscus, magis contrariæ sunt nosque persecutione afflictiores sumus, eo cum altis reuelationibus Saluatoris nostri plus consentio. Exspecto autem Philippi Cæsaris iudicium et mihi, ut ferunt, nulla clementia speranda est. Modestinus incassum me temptat ut a Deo arceam. Paratus sum ad pereundum pro fide mea.
– Veniam mihi date, inquit C. Dexter, qui a uobis discedam, sed, Tusce, oportet ad seruum tuum adeam. Domi est, ut reor.
– Voluissem mane domi eum, sed... in præsentia libens eum puto apud Mucianum esse, unum ex diaconis septem nostris. Cum ei permisi ut a me discederet, scriba eius est. Antequam in custodia libera fui, in animo habebam proximo Pascharum die Clementem manumittere. Quod si Cæsar me capitis condemnat neque Paschas celebrare uiuus possum, Clementem testamento manumittam. Si ad eum adire uis, apud Mucianum ito, cuius in domo fideles conueniunt et orant. Incolit ipse in quarta regione, non procul a meta sudanti.
Paulum minus dimidiæ horæ nobis fuit ut a colle Quirinali ad metam sudantem, non procul ab amphitheatro Flavio sitam, ambularemus, ex quo furiosæ turbæ clamores et plausus nobis peruenerunt. Munera enim frequentem et æstuosum consessum adlexerunt adeo ut Romæ uiæ uacuæ fere essent, nam Romani et suburbani in cauea ædificiorum lusoriorum se constipauerunt, in quibus spectacula continua dabantur. Ex infelicibus, qui nimis sero uenerant ut in structuris ad uarias uoluptates deditis consederent, alii in cauponulas se infundebant, alii sub fornicibus et porticibus amphitheatro contiguis se Veneri uenali dedebant. Gaudia Veneris et Orci uoluptates his festiuis diebus undique emanabant.
Facile Muciani domum inuenimus, nam hæ ædes nobis se manifestauerunt tranquillitate sua et canticis rectis et simplicibus, quæ cælestibus modulis concinebantur, prout vicinæ domus cantilenis praetextatis, profanis, hilarisque resonabant.
Postquam ianuam domus, unde seuera cantica ueniebant, pulsauimus, puer candide uestitus ut intraremus iussit. In atrio tum ad triginta homines stantes et sine discrimine ætatis, sexus, condicionis manus inter se coniungentes uidi. Inspiciebant unum eorum, Marcianum ut rebar, qui tergum eis uertebat in genibus ante mensam marmoream in qua calices duos et totidem panariola deposuerat. Stans iuxta ingeniculo et aduersus alios adulescens albatus quædam sacra Græce legebat ex longo uolumine.
Modo fideles eadem uerba atque prius adulescens legerat dicebant, modo eos uocabula, quorum sensus non tenebam, grauiter quidem ac seueriter pronuntiantes audiebam. In marmorea mensa incendebantur tura uehementibus suffimentis atrium implentia. Etsi hæc contio animos ad se ipsos conuocantes sacra faciebant, inquietus eram, nam timebam ne quoddam nefas, sicut infans immolatus, fieret. Nonne, edepol, ferunt Christianos inter se carne et sanguine humano sacra agere?
Oculos in singularem atrii ornatum inieci. Ædicula enim, in qua mos est Lares et Penates deponi, nulla uidebatur. Contra autem in parietibus res depictæ erant de quibus mirabar. In pulcherrima omnium e silaceo colore substrato puer pictus est tunicatus et pastoris more peronatus humerisque ouem sustinens sicut Mercurius κριοφόρος. Videbatur prope tanquam antiquitus Faustulum depingebant, qui pastor gemellos Romulum et Remum sub lupa inuenit, sed huius pastoris delineamenta oris glabra et nescio quod animi robur ex hac pictura manebat cui sensum dare non poteram.
Aduersus eam alia pictura manu celeriore picta aliquam deam in gremio infantem ferentem ostendebat, in ipso habitu Inus paruulum Bacchum sustinentis ac lenitate captæ. Sed hic quoque pictor aliter rem tractauerat. Diceres enim Matrem Deam dignitatis plenam, ad quam tres uiri Phrygio more uestiti dona ferentes uenirent ad paruulum orandum. Sidus denique lucebat super caput deæ. Quas res mirandas!
Sed animaduerti denuo orantium turbulam, cum canere desierunt et Mucianus resurgens ad fideles se conuertit. Cum primum erum et me in corona audientium uidit, clare obstupuit, at statim fronte quieta et in prece tota se recepit. Sed grauiter gemitus imo de pectore ducens (1) ait ille:
– Fratres sororesque, in iis diebus cum gentiles in flagitiosis libidinibus uersantur nobis Saluator orandus est ne in animis nostris polluendis Illum temptemus. Istis a locis impuris abite! in quibus idolorum cultores, dum sordidas uoluptates capiunt, feros et turpes ludos concelebrant. Impiis decedite! Animas uestras colligite in luce Filii Hominis. Orate ut hæc ignobilis urbs sit ruitura atque precamini omnia ex Apocalypse perfecta esse. Ignis nos faciet puros simul ac gentiles consumet in sæcula sæculorum. Tempus ueniet cum Saluator noster regnabit. Orate ut gloria sua ueniat. Gloria Saluatori nostro. Gloria Filio Hominis. Gloria Deo uiuo. Amen.
Fideles una hanc uocem rursus dixerunt. Deinde in ordines duos discesserunt ut in propinquum triclinium adirent, ubi lecti mensas simpliciter structas circumdabant. Muciani adiutores duo singulum calicem et panariolam singulam eo adtulerunt. Cum autem fideles accumberent, ab ara discedens Mucianus ad nos progressus est.
– Salue! uir clarissime, inquit diaconus dum ad C. Dextrum se proclinat. Salutatorisne gratia commotus sis? Quid tibi uis cum hic ades?
– Salue Muciane! Sum C. Tiburtius Dexter, alter quæstorum urbanorum. Mihi permisi ut apud te uenirem colloquendi causa cum Clemente, P. Memmii Tusci puero. Ferunt illum aliquando scribam tuum esse. Paulumne, te amabo, cum illo colloqui potero?
– Visne, inquit Mucianus, cenam nostram interpellare? Si uis cum Clemente colloqui, necesse erit aut cenæ intersis, aut finem cenandi exspectes in hoc œco forisue.
Quamquam, inquit C. Dexter, hæc cenula tua, ministris et choro saltatricum cantorumque absentibus, nos ad gustandum magisquam cenandum inuitare uidetur, a uocatione tua me non arceo, nisi saltem debeo sacris interesse quæ animum meum offendunt. Fido enim iure hospitum, ut ne religio animi læsa sit. Mihi honeste dic an conuiuia uestra artes portentosas uel moribus nostris contrarias sequantur, et si ita fuerit, Clementem in œco tuo exspectabo.
– Dum cenamus, inquit Mucianus, animas nostras ad Deum adtollimus. Nihil nefas, mihi crede Tiburti Dexter, nihil turpe facimus. Animo quieto, frugaliter nobiscum cenatum ueni.
Cum Muciani uestigia sequentes in triclinium introiuimus, clamorem audiui. Contra Clementem Photis recumbebat, quæ ipsa clamauerat. Iuuenis ac pulchra Photis! ancilla domini quam Christianam esse iam diu suspicatus eram. Et erat! Quid C. Dexter faciet? Vetitum est enim seruitium sine auctoritate domini domo exire. Nonne iure suo dominioque utetur? Mucianumne reum faciet quod ancillæ suaserat ne officiis fungeretur? Diaconus autem specie quieuit, re uera digitis pallii sinum cito comprimentibus metum prodidit.
C. Dexter statim constitit et seueros in Photidem oculos iniecit. Puella e lectulo surrexit tremensque ad dominum suum progressa est, dein ad pedes Dextri, quæ ueniam peterem, se proiecit. Omnes conuiuæ non sine molestia, quæ uidebant, ea ferebant. Clemens uero uidere Photidem ad pedes C. Dextri se prosternentem ægre ferens, de loco suo desiluit.
– Domine C. Tiburti, inquit Clemens potentiorem se impauide adloquens, rogo ut me castiges, si scelesta Photidis acta iudicaueris. Diligo eam quæ inuicem me diligit neque patiar ut ea contemptui tibi sit, etiamsi tua fuerit. Quod si iratus es, me afflige et ei miti mulieri amanti parce.
– Soli ero tuo Memmio Tusco licet ut te castigare iure possit. Certe uirtus, tui derelictio, amor laudendus est, sed Photis mea est neque possum sinere illam ab officiis se auertere. Malus dominus quem serui non uerentur. Photis abhinc abi et domum redi! Mox uidebo ut te castigem.
– Esto, inquit Mucianus, quaeso, lenis in Photidem.
– Sine, inquit C. Dexter fretus iure suo, solus ego iudicem quem ad modum in ancillam mihi minus obsequentem pigramque agere debeam. Frugi sum ne te reum serui furandi faciam. Spero, Clemens, te mihi tam libere locuturum quam in defendenda Photide fecisti. Rarum enim est seruum decus sentire quo præditus sis. Hæc uero Christiana secta, quæ omnes condiciones æquiperare uidetur, atque, nonne creditu difficile est? uirtutes etiam in humiliores distribuere uidetur!
– Saluatore intuente, inquit Mucianus, uniuersi sumus fratres sororesque.
– Cum res ita sint, secta uestra nihil nisi odiosum somnium erit. Non necesse est unum e septem sapientibus esse ut talis fraternitas intellegatur fieri non posse. Ipsa hominum natura obstat. Fortes imbecillis imperant, honestiores humiliores opprimunt, ita hominum fata uoluuntur. Contrarias res fingere merus furor est uel commenticiæ mentis. Sed hactenus philosophatus sum... Clemens, quoniam uocem intendere impudenter scis, dic mihi, quieto animo, quid in nomisma tuum euenerit.
– Nomisma in meum?, inquit Clemens dum e tunica nomisma ex argento factum et pisce cælatum deducit. Nihil euenit. Vide!
– Quid te post cenam acturum putabas?
– Cena exacta et diurno officio scribæ diaconi Muciani confecto, ad Modestini senatoris domum, ubi dominus secluditur, adire uolui.
– Ad quotam horam? inquit C. Dexter.
– Primo uespere, quoniam lucerna scribere mihi displicet. Sed quare ita me interrogas? Non causas intellego.
– Si, ut mihi dixisti, Photidem diligis, rogo ut uesperi ex domo Muciani non abeas.
– Sed dominus ille non mihi ignoscet quod solus manserit...
– Noli de domino tuo timere, ibo dictum te uesperi hodie apud Mucianum consistere. Possumne obtemperationi tuae fidere? Nonne ante cras mane ex hac domo euades?
– Fiet ut dicis, domine, sed de Photide...
– Ne, Clemens, de sorte eius tantum sollicitatus sis. Ad salutem tuam potius cogita! Noli hinc abire! Nulla interposita causa, bene sapiisti?
– Consilia tua, domine Tiburti, sequar, inquit Clemens ad me conuersus nutuque me interrogans. Tamquam ego, is non tenebat quo meus erus tenderet.
Paulo ante decimam horam domum Muciani reliquimus et ex amphitheatro uulgus iubilare non desierat quia, quamuis serum esset, gladiatores pugnabant. C. Dexter libenter subridebat quem ego prope exitum rei aduentum esse suspicabar neque quæstionem continere potui:
– At domine, inquam, cur subridas mihi dices, cum non intellegam quid ridiculi his euentibus sit?
– Vt tenuem, inquit C. Dexter, texens sublimis aranea telam (2), bestiolas uicissim capturus sum. Mox huius rei finem faciam et Platonis de Timaeo librum legere pergam. Vere in hac re me minoris existimauerunt, quod tamen in me erratum non faciendum est. Sed redeamus ad Tabularium.
Noui custodes duo ante aditus ædificii in statione ponebantur. Clodianum et Hephæstionem post custodiam confectam uoluptatibus publicis interesse licitum erat. Ego uero erum meum in mediam porticum secutus sum, unde templo Saturni impendebamus.
– Iuxta scalas templi, inquit C. Dexter, Romulus puer est, eumne adspicis?
– Eum, inquam, adspicio, domine. Probe sub fornice scalarum sedet. Quidnum agit?
– Plostella, inquit C. Dexter, scilicet in cliuo Capitolino posita obseruat. Ab hoc mane hic adest atque ei confido ut plaustrum inquisitum mihi ostendat.
– Plaustrumne, inquam, quæris?
– In plaustro quodam, inquit C. Dexter, ut hodie mane tibi dixi, Fuscini et Norbani corpora interfectores occultauerunt qui decimam horam exspectant. Qua hora claustra mouere lege (3) conceditur. Sed meam diligentiam neglexerunt.
Sub hoc tempore stridentem sibilum audiui. Cum enim plaustrum binis bubus tractum, postquam a cliuo Capitolino discesserat, in uicum Iugarium per angiportum post templum Saturni ueniret, a decem militibus urbanis repente circumuentum est. Romulus puer podio templi supersedens militibus digito ostendebat unam et amplam scirpeam in plaustro positam. Mulione adprenso, unus ex militibus, dum in plaustrum insilit, operculum uimineum retexit. Intus uero Fuscini et Norbani corpora iacebant. Descendi ego ad plaustrum usque uestigiis C. Dextrum persequens.
– Quo, inquit C. Dexter, mercimonius ducebas?
– Miserere, miserere! inquit mulio dolens. Nesciebam quæ in scirpea fuerant. Pecunia emptus sum ut plaustrum ad Tiberim, post Forum Boarium ducerem. Miserere, domine!
– Nihil time!, ei dominus imperauit. Vos, milites, corpora prendite et in castra ferte! Quinque uestrum istum plaustrum sequantur. Ego et seruus, in scirpea occultaturi sumus. Tu uero, mulio, boues duc quo mandatus fuisti.
Neque sine metu fastidioque dominum in amplam scirpeam comitatus sum in qua corpora Fuscini et Norbani iacuerant. Sed ad interfectores et fures inveniendos multo magis excitatus sum.
– Paulum minus duarum horarum reliquarum habemus ut documentum subreptum capiamus.
– Domine, inquam, mihi aperte dic, nostine in præsentia illum uel illos qui subripuerant.
– Profecto! inquit C. Dexter, num tibi uideor hoc molestissimum negotium facere quin sciam ubi et quando feriam? Tantum id me torquet quod inuenio quis sociis, quos omnes ad unum irretiam, clam præsit. Fateor illum satis calluisse ut ne digitum quidem in araneum immitteret et indignor. Non coactus sum me in hac scirpea occultare, at haec scirpea, si recte ratiocinor, ad sociorum caput nos ductura est. Si uero hic qui regit cognouit, tum consilii auctorem tenebimus, sin autem, quamquam omnes minas ad furtum foederis pacis pertinentes deleuero, pro portione incommodum accipiam.
– Cur, inquam, pro certo habes aliquem clandestino agere?
– Aliquot minimis ex indiciis, inquit C. Dexter, eius instantiam coniicio. Is enim qui documentum ex mensa P. Tusci subripuit et socii eius qui hoc mane Fuscinum Norbanumque interfecerunt, antequam eorum corpora in plaustro occultauerant, ex consilio alicuius egerunt, id plus minusue bene secuti sunt, quod tamen, ut reor, non finxerunt. Bis fur errauit. Primum inter se capsas permutauit, alterum nomisma Clementis in capsa reliquit, cum iam Clemens id collo gerat. Ex eo fit ut pars instituti non euaserit sicut prædictum erat, quod matutinus fur ignorabat. Pro certo enim habeo compositum esse hoc alterum nomisma relinqui, postquam suum Clementi extortum erat. Inde etiam accidit ut, qui omnia composuerat, nomisma Clementis omnino cognouerit et cellam P. Tusci compertum habuerit in qua antiquitus inter nationes pactiones conditæ essent.
– Sed, inquam, cur alterum nomisma? Primumne non sufficiebat?
– Hic enim, inquit C. Dexter subridens, maxime errauit, qui tale consilium meditatus erat. Nimium properare uoluit. Non me fallit, si saltem recte conicio, id cupitum esse quod res simul procederent. Extortum Clementi nomisma suum simul ac alterum in Tabulario fur documenti relinqueret. Persuasum habeo aliquem post patratores occulte machinari. Hoc nomisma Christianos ad iram Quiritium proferre. Omnes cognouisse Christianos ruinam imperii nostri concupiscere. Sed bene nexum mente institutum, sic, ut res erat, fieri non potuit. Crediderim Clementis et Photidis amorem machinationi improuiso euenire.
– Manedum, inquam, domine! Cur oportet fures Norbani et Fuscini ad Tiberim corpora uehere?
– Iterum, inquit C. Dexter, is qui consilium contexit me minoris existimauit. Post duos custodes interfectos, interfectores corpora occultauerunt. Qua re? Cum pessuli fracti furtum iam indicarent, eis molestum non erat duos custodes mortuos in medio, in porticu Tabularii derelinquere. Ergo dissimulatio furti non erat causa corporum demouendorum, alia rei causa erat. Subtilior etiam, ex qua illud mihi perspicitur ut fures Vrbem linquere exoptent ab hac nocte.
– Quæ sit, inquam, hæc causa me non perspicere fateor.
– Nimirum, inquit C. Dexter, fures duorum custodum armaturis uti. Si quando sub porticu Norbanus et Fuscinus sine armaturis relicti essent, quiuis urbanicianus etiam pertinacissimus instituta sceleratorum hominum intellexissent. Armaturæ et fœdus pacis subreptus, satis erat ut præfectus Vrbis interueniret et, portis perclausis, custodia portarum duplicata, urbanæ cohortes sine ulla intermissione quoquouersum scrutari jussæ essent. Nam sceleratis urbanorum militum armaturis opus est, ut saltem tranquilli Roma per Tiberim quam celerrime discedant. Peregrinantes enim, his diebus festis, qui portas transeunt, strictissime custodes scrutantur.
– At domine, inquam, modica est spes custodes urbanicianos scrutari. Cur, postquam documentum furati erant, duo ex iis armati tanquam urbaniciani primo mane portas transire non poterant?
– Nempe versus Tiberim, inquit C. Dexter, plaustrum adibat? Hoc etiam est indicium fures mane alicuius consilio egisse, quibus certæ res mandatæ erant. Fœdus pacis subripiendum, indicia in Clementem relinquenda et per illum in P. Tuscum et Christianos, postremo corpora Norbani Fuscinique in scirpea ad Tiberim usque uecta abscondenda. Cum autem lex uetet ne talia plaustra de die meent, oportebat post decimam horam plaustrum flumen adtingere. Forum enim Boarium Tiberi continens locus ad ducendum plaustrum indubitato maxime idoneus est, præterea exitus proximus. Ceterum tale plaustrum tardissimum est, cum nauicula uelocior sit. Cito Tiberi Ostiam itur. Inde procul Roma naui latrones euehi possunt, ut non quo tendas tam facile quam uia praesagiatur. Compertum habeo aliquem nobis obseruari qui regit cum eius socii agant. Non solum aliquantulum errauerunt, sed etiam infelices sunt qui obuii mihi fiant.
Cum plaustrum nostrum in Forum Boarium tarde et grauiter ingressum est, uir aliquis appropinquauit et mulionem aduocauit. Sicut Tiburtius Dexter fecerat, ego scirpeam uimineam perfoderam et per rimam oculum curiosum adplicabam. Vir aliquis ad sex pedes et dimidium altus super bracas manicatam tunicam gerebat, quae mediam ad suram decidebat, superque tunicam se chlamyde induerat scaeuo humero fibula obstricta, more Phrygio tiaratus. Illi comites duo erant simplicius uestiti, pullati, stricte cincti, nudis pedibus. Uterque quadratus et musculosus sicam ad cingulum gerebat.
– Apage mulio, inquit procerus uir clamans, neque in animo habe diutissime morari. Mercedem cepisti. Age! propere apage!
Mulio quid interpellator uellet non iterum quæsiuit, atque quam celerrime ad uicum Iugarium cucurrit, unde uenimus. Duo uiri quadrati et musculosi, dum rident, nam mulio cursu profugiens eis risus mouebat, plaustro appropinquauerunt. Sed post hæc occasio irridendi numquam eis fuit. Tiburtius enim repente operculum uimineum reppulit quod in procerissimum trium proiecit, qui in uiam deiectus est. Simul erus occasionem urgens in uirum insiluit prostratum, simul pila corusca et uibrantia duo a militibus qui nos sequebantur missa ualidissimos duos humi infixerunt.
Postquam aduersarium obtusum prostrauit, C. Dexter repentino impetu fretus resurrexit.
– Edepol!, inquit digitis capillos turbatos restituens, togulam illam scidi. Hic sunt, mi Stolo, documenti fur et eius socii qui hodie mane Norbanum Fuscinumque interfecerunt.
Cum milites appropinquauerunt, C. Dexter eis laudem tribuebat. Deinde in uirum obtusum se inclinauit et, aqua ex utriculo militis in tumidum os perfusa, eum recreauit.
– Valide homo! inquit Tiburtius, quid scias frugi nobis dices. Ubi fœdus pacis deposueris? Quis te adhibeat? Dicere uero tibi præstat si remo affigi non uis, et si ueridicum te ostendis, hic, ut libere fugias, te relinquo. Agedum loquere!
– Nobis, inquit cum apprehensioni suæ non obstaret, sagatis Roma per flumen relinquenda erat. Ostiæ nauis morabatur dum ueniremus, inde ad Bosphorum usque nauigandum erat. Byzantii legati Ulfarinii, qui princeps cum Arigunto aemulatur, conveniendi erant ut fœdus eis traderemus. In fœdere enim stipulatum est Romam auxilii ferendi causa aduersus æmulos a rege desciscentes acturam. Hoc autem fœdere diuulgato, Vlfarinius Gothos aduersus Ariguntum concitare et ab iis lætas prouincias Imperii Romani depopulari optabat. Inuenies fœdus in nauicula illic religata sed nescio quis me adhibuerit.
– Nescis, inquit C. Dexter, sed ego, Medius Fidius, eum adprehendam. Minimum confecimus in fœdere recuperando.
Etenim uolumen fœderis inter Ariguntum et Gordianum Cæsarem icti in buxa inuenimus, sub remigio nauiculæ celatum quam uir pilleatus nobis ostenderat. Cum barbulam sibi tractaret, erus risum ciuit.
Mane postridie, Proculus Iulianus, præfectus Vrbi, ipse dominum meum laudibus efferre uoluit, qui documentum subreptum tam celeriter recuperauisset et eum ad præfecturam uocauit paulo antequam in Circum Maximum primum munus editum iuit.
– Optime, inquit, Tiburti Dexter, celeritati tuæ fidere possum! Casus et complicatissimos tali modo soluis ut id quasi prodigium habeatur. Spero te in cubiculo principis mihi omnia minutatim narraturum esse. Tibi enim decus offero ut me in Circum Maximum comiteris.
– Indagandi finem, inquit C.Dexter, non feci, Procule. Quamobrem timeo ne hodie in Circum Maximum te comitari non possim.
– Inuestigatio, inquit præfectus uoce magna, mi Tiburti, acta est. Fœdus pacis retulisti. Quid amplius patefacere uis? Cum iussus esses hoc uolumen inuenire, heri uespere mihi retulisti. Res confecta est. Munere te libero. Ludi uoluptatesque fiant!
– Hoc mane mihi sine et res concludi poterit.
– Cedo, inquit Proculus qui studium suum in C. Dextrum strenuum non celabat, intellego inutile esse te a morbo inuestigandi usque adeo auertere. Memento! si minimum errorem feceris, te non protegam. Ego uero inquisitionem tuam exactam existimo quia fœdus pacis recuperauimus. I et fatum tuum sequere!
Cum a præfectura discessimus, me impedire ad dominum percontandum non poteram. Etenim plus scire auebam et ex oculis Tiburtii Dextri lucidis eum percontari incitatus sum. Ad terminum rei eum suspicabar.
– Patefecistine, inquam, omnium rerum machinatorem illum?
– Eum, inquit suspirans, patefacere haud difficile est, sed summum machinatorem apprehenderim? Hoc mihi semper nebulosum est.
Constituerat C. Dexter ut apud Modestinum P. Tuscum salutatum cum Photide adiremus. Quod lætitia ancillae per os manabat, erum fugaciori Photidi ignouisse suspicabar. Cum perueniremus, Clemens pone dominum in cathedra sedentem stans lætatus est quod Photidem aspexit inexspectatam.
Modestinus domo exierat ad circenses uidendos quibus præfectus Vrbi præerat. Cum regna mutantur, aulicus adesse debet ubi et quando necesse sit. Hic qui post undecim annos prouinciæ non præfectus erat, ut P. Tuscum custodiret præsto erat ut in hac re ad secundas aures Philippi noui Cæsaris nomen suum perueniret. Sed, cum Tiburtius Dexter omnia quam celerrime confecisset, Tusco ne in suspicionem quidem incidente, Modestino oportebat se a præfecto Vrbi quam sæpissime uideri, si uolebat de se ipso cogitari ad aliquam prouinciam gubernandam.
– Mihi, inquit C. Dexter subridens dum rubescentem Photidem intuetur, Tusce, dices quo die Clementem manumissurus sis, nam in mentem uenit ut puella quædam fortunam eius exsequi possit.
– Si, inquit P. Tuscus Dextro nictans, Clementis manumissio ei est conditio ut cum uenusta Photide felicem uitam agat, eum continuo ei libertatem do!
– Sunt digni, inquit quam facetissime erus meus, præsenti manumissione. Amore enim inter eos impediuerunt ne Christiani uexarentur et Gothi in fines nostros calamitosas incursiones facerent.
– Quomodo, inquit P. Tuscus interrogans, id fieri potuit?
– Ita, inquit C. Dexter, machinator nomisma Clementis capi prouidebat ut seruus tuus tanquam fur fœderis haberetur. Furti reum factum et in Christianis causam incursionum Gothicarum constitisse, quae consecutae essent aliquod capitulum a rege Arigunto adscitum. Incursiones uero Romam ipsam periculo offerrentes. Etenim hos impetus in Danubium, simul atque legiones in ripis Euphrati adversus Persas pugnant, irreuocabiles et exitiabiles in imperium nostrum casus consequi poterant.
– Rectissime dicis, inquit P. Tuscus Dominum meum intuens.
– Sed, inquit C. Dexter, non prouisum erat Clementem in alio loco atque domi tuae, Solis die mane, cum Photide adesse. Ita nomisma suum secum tenere potuit. Ne hoc peccatum corrigi possit, mihi hoc sumpsi ut seruo tuo imperarem ut apud Mucianum maneret.
– Profecto, inquit P. Tuscus, hic error Christianos purgat quo magistratibus licuit ut, te adiuuante, scirent nomisma in mea cella inuentum falsum exemplar fuisse!
– Non solum, inquit C. Dexter, hic error Christianos absoluit, sed etiam reum, Tusce, te indicat. Tu enim unus falsum nomisma percutere facile poteras. Nonne ex consilio tuo nomisma Clementis domi tuæ, heri mane, capiendum erat, dum Phrygius socius tuus falsum exemplar in capsa fœderis subrepti relinquebat? Sed, Tusce, consilium tuum subtilius erat!
– Me adularis, Tiburti!
– Furari tantum nomisma te satisfacere non poterat, nam, postquam de furto Clemens expostulasset, criminatio in Christianos ipsa ad interitum redigeretur. Id enim per uim habere nolebas; Clemente, uerbi gratia, tibi dare iusso. Sed tu in domo Modestini id facere non poteras, quia custos, qui te quoquouersus sequitur, testari poterat. Oportebat etiam uesperi Clementem nomisma gerentem in domum tuam redire, ut rei fides afferretur illum mane posterioris diei in Tabulario amisisse. Tibi uero reliquum erat ut mane Solis die id obtineret expostulatum a socio tuo, qui auctoritatem in Clementem habebat. Vt eodem tempore socio Phrygio tuo fœdus pacis subripiendum erat, is nomisma Clementis exspectare non poterat, inde necesse erat ut falsum exemplar factum esset, quod in cella tua deponere deberet. Præterea, cum furtum Solis die mane esset, Clementi die precandi, etiam sperabas dicendi facultatem se innocentem et a publico ædificio abesse, ei non fore, nisi testimonium consecraneorum suorum peteret. Sed, cum id nomisma Christianos ipsos indicaret, magistratus in testimonium eorum credere non poterant. Consilium autem tuum tam bene cogitatum fieri potuit, neque tibi licuit ut impediret ne factum esset, quoniam inuitus in libera custodia eras. Vbi Clementem mane Solis die foris fuisse certior factus es, sero erat ut consilium mutaret.
– Te uolente nolente, inquit P. Tuscus clamans, Roma noua Babylon peribit! Male rem gessi, ualentior fuisti. Sed non semper erit C. Tiburtius qui ueræ religioni obstet. Victus sum, me deprehendisti. Nunc uicisti, sed ad extremum Deus uiuus uicturus.
– Æquo animo, inquit erus meus, patere! Nihil magistratibus defero, præfecto Vrbis rogo ut te Philippo Cæsari deprecetur. Interficere, cum regnum init, iuuenem senatorem nolet a quodam machinatore oppressumque. Tu uero Clementi alapam ducis, deinde in prædium recedis ut Deum tuum ores et cursum honorum dimittas. Adnuisne?
– Frugi, inquit P. Tuscus, Tiburti, agis. Quod Roma inter filios suos uirum sicut te habet, odium continere concedo. Recte dicis, si Philippi ueniam impetro, in Palæstinam recedo ut ad fratres in religione adeam et cum iis ætatem meam in solitudine agam, procul ab hominibus et eorum uanitate. Sed primum omnium, seruum manumittere uolo, ut amoris uota perficiam. Clemens, liber esto!
_____________________________________
1 - Aeneis : II, 288
2 - Facete commemorat hexametrum Catulli : 68, 49
3 - Agitur de lege Iulia Municipali
Johannes-Franciscus Arnoud scripsit