.

Facitne televisio damne irreparabilia?
(exemplum disputationis)

 

“Quid solebamus agere antequam fuisset televisio?” Quam saepe audimus tales sententias! Jamdudum televisionem non novimus, jam autem oblivisci incipimus, qualis fuisset vita sine televisione. Antequam accipiamus “uno oculo monstrum” in domibus nostris, non videbatur tam difficile tempus terere. Urbanis fruebamur delectationibus, exempli gratia occupationibus privatis, vel hospitalitate amicorum. Exibamus domo et ibamus ad theatrum, circenses, contiones politicas, tabernas, imaginum moventium theatra... Legebamus libros, et audiebamus concentus. Omnia haec praeterita sunt. Totum otium nostrum nunc regetur a “capsa stultorum”. Post laborem currimus domum, edimus malam escam magna cum festinatione ut opportune programma quoddam videamus. Abdicavimus nos a pulchris mensis, et conviviis ubi narrabantur res actae diei. Pane farto contenti sumus et cerevisia, nisi impediunt, quominus programma spectemus. Monstrum requirit et accipit omnem animi attentionem. Si loquitur familiaris quidam, repente poscitur silentium...

 

argumenta contra televisionem:

 

argumenta pro televisione:

 

L.G. Alexander anglice scripsit Danielque Blanchard latine convertit

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit