.

De otio, utrum sit vituperandum an laudandum

 

Solemus audire inertiam esse omnium vitium matrem. Qui hoc asserunt manifeste existimant otium non modo vitiorum quoddam esse, sed esse etiam fontem a qua omnia vitia oriuntur. Nec interea semper contemnitur otium: sunt etiam qui id laudent, sicut hodierno tempore qui imminutionem laboris durationis sibi poscunt. Itaque quaeriri potest utrum otium sit aliquid vituperandum an aliquid laudabile.

Otium potest in primo congressu turpe vitiosumque videri, potestque concipi ut indicium perversionis hominum. Potest enim otium definiri ut contrarium laboris: exempli gratia, ludi, feriae scholarum, et quodcumque tempus quod pro labore non utitur recte “otium” vocantur. Sunt autem qui putaverunt hominem eo solo probum esse quod laborat, ita ut una vita honesta sit: quae labori dedicata erit. Otium itaque habendum erit ut vitium, adeo ut pigritia sit turpissima humana affectio. Nam quid pigritia nisi propensio quiescendi non post laborem, sed ante laborem, et laboris loco? Recte ergo contemnitur pigritia, recte numeratur inter mortalia peccata. Nam qui laborare nolit, qui vitam otiose cupit agere, iste non erit dignus hominis nomine. Itaque exempli gratia potest legi in Pauli Epistula secunda ad Thessalonicenses: “Si quis non vult operari, nec manducet”.

Tamen, etsi recte otium contemnitur, etsi recte labor laudatur, non sequitur laborem esse indicium hominum perfectionis: multo magis indicat humanam imbecillitatem. Si enim perfectus esset homo, semper quiescere posset nec ei opus esset laborare. In Aurea Aetate, exempli gratia, fluebat lac in fluminis, ruebantque arbores sub pomorum pondere. Itaque homines ignorabant etiam quid esset labor, quid essent fames, sitis necessitasque. Tantum cum evenit prima humana corruptio, tunc desinit perpetuum otium.

Nec mirum si in Graeca Civitate contemneretur labor, cum contra otium tantum existimaretur dignum liberi hominis. Turpe vileque enim videbatur labor, ita ut tribueretur servis. Civibus autem, nempe politicis rationalibusque animalibus, decebat in otio agere vitam. Itaque Aristoteles, in libro suo nomine Ethica Nicomachea, laudat otium quod graece σχολή vocat. Hac σχολή gratia licebit nos intellectualem vitam agere, nempe vitam quae “contemplativa” ab Aristoteli vocatur. Otiosus homo ergo, sive homo liber ab omnibus humanis necessitatis omnibusque cupiditatibus, erit Aristotelis sententia fere Deo similis. Nam quid est Deus nisi ens perfectum et adeo immobile, perpetuoque otiosum?

Sed quamvis otium laudabile optandumque videatur, ex hoc non concludi poterit omne otium expetendum fore. Nam tria sunt otii genera. Primum genus otii est otium quod agitur plane nihil agendo: hoc est quod italici vocant “il farniente”. Non caret profecto haec ignavia aliqua amoenitate: nihilominus manifestum eam esse temporis jactationem, cum homo destinatus sit ad altiora quam a mera corporis delectatione.

Secundum genus otii est id quod possit, more Blasi Pascale, “distractionem” vocari, sive otium quod in ludis tumultisque agimus. Hoc genus otii autem non est tam otium quam, ut ait Seneca in libro suo De Brevitate Vitae, “iners negotium”. Nam dum nihil utile perficimur, interea inter inania quocumque jactamur nec usquam sistere possumus. Patet ergo iste otium quoque esse abjiciendum.

Potest denique tertium genus otii reperiri: erit otium quod intellectuali occupatione dedicamus, sicut poesia, musica vel philosophia. Longe abest ut hoc otium sit mera inertia pigritiaque, cum nos sineat artes liberales virtutemque colere. Licet ergo nostrae interrogationi respondeamus, nempe utrum sit otium spernendum an laudandum. Nam quantum ad desidiam quae pigritiae vanitatique dicatur, non potest dubitari quin sit omnino vitanda. Nec eadem ratio erit de otio quod nos sinet sapientae artibusque vacare. Etsi itaque commune otium possit concipi ut aliquid vile turpeque, hoc non obstat quin sit quoddam otium superiore in quo inveniemus unicum modum bene tempore utendi, bene vitam agendi. Hoc otio gratia datum erit nobis vivere, ut ait Epicurus, sicut Deus inter homines.

 

Sabina PLAUD scripsit

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit