Hodiernis temporibus, in omnibus circulis hominum excultorum, cum de conferendis litteris Graecis et Latinis agitur, haud raro opinio profertur, litteras Graecas esse multo praestantiores quam Latinas et id in omnibus generibus scribendi, quin immo Latine scripta opera nihil esse nisi imitationes, ut ita dicam, pallidas, si cum exemplis Graecis conferuntur. Vergilius pro nihilo putatur, dum Homerus ad caelum tollitur, Horatius longe abest ut Pindarum aemulari possit, id quod ipse confessus est. Demosthenes multo eloquentior, Eschines plenior, Lysias elegantior, Isocrates diligentior, quam Cicero. Thucydides historiarum scriptor Sallustium, Titum Livium Tacitumque densitate, accuratione, gravitate superat. Quid de philosophis? Ecquis Romanorum adaequare potuit Platonem et Aristotelem? Quorum doctrina adhuc adeo digna videtur studio, ut fere cottidie libri ad eam pertinentes in publicum edantur. De tragoediis et de comoediis Graecis pauca dicenda sunt, cum perdifficile videatur Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, cum Seneca; Aristophanem et Menandrum (cujus tamen paucissima opera exstant), cum Plauto et Terentio conferre. Omnia haec certe agnoscunt, non solum homines studiosissimi litterarum Graecarum, sed etiam haud pauci eorum qui litteris Latinis aliquid pretii se tribuere dicunt. Sed sunt etiam qui negare non dubitent ullius momenti esse studere scriptoribus Romanis, et affirmare eos nihil, vel fere nihil, novi ad cultum humanum attulisse, quibus equidem assentiri omnino non possum
Quin immo, me quidem non pudet fateri, contra opinionem communem de qua supra dixi, me, quanquam maximi aestimo scriptores Graecos, non posse non multo magis delectari legendo Vergilium quam Homerum. Cur? quia Vergilius mihi videtur humanior, subtilior in describendis moribus et affectibus animorum, magis varius, et multo propior nobis. Nimirum poëmata Homeri facta erant, ut ex memoria recitarentur in publico, non ut legerentur ab hominibus excultis. Qua de causa saepe iterantur in eis eaedem locutiones, et heroum cuique tribuuntur sua epitheta propria, quarum iteratio adiuvare audientes ad intellegendum, et recitantem ad memoria tenendos versus poëmatis putatur, quod neque Vergilio neque eum legentibus necessarium fuit.
Item non dubito anteponere Horatium Pindaro. Nam ille quoque multo propior nobis videtur quam antecessor suus. Multo facilior quoque intellectu. Et jucundior lectu.
Si ad historiarum scriptores venimus, nonne narrationes Sallustii, Titi Livii, Taciti, nos multo magis movent quam Thucydidis? Theatrum enim in quo geruntur res apud Latinos tam vastum est quam mundus universus, et personae qui partes suas agunt in hoc theatro maximi momenti fuerunt in constituenda Europa in qua nos adhuc vivimus. Quis potest oblivisci Jugurthae, Catilinae Sallustii, Scipionis et Hannibalis Titi Livii, Tiberii, Neronis, Agrippinae Taciti. At contra, quid nobis cum bello aliquot annorum inter Spartiates et Athenienses gesto, quod nullum, vel fere nullum, momentum attulit ad historiam communem Europae, etiamsi non nego Alcibiadis personam, inter alias, a Thycidide prorsus graphice depictam esse
De ceteris scriptoribus longum est disserere. Dicam tamen me quoque praeferre Ciceronem Demostheni, eisdem de causis quas supra dixi: propior nobis est, et humanior nobis videtur, cum virtutibus et vitiis suis, cum fortunis suis et miseriis, cum gravitate orationum suarum et familiaritate epistularum. Idem dicam de Seneca philosopho qualis nobis notus est per epistulas suas ad Lucilium.
De comoediis fere idem dici possit. Aristophanes risum nostrum certe movet, sed non minus ridemus cum legimus comoedias Plauti, a quo, – sit obiter dictum –, Molière noster haud paucos jocos mutuatus est, at contra nihil, quod sciam, ab Aristophane.
Supersunt vero nonnulli scriptores Graeci quos nullus Latinus, non solum exaequare, sed ne imitari quidem potuit. Et illi certe dignissimi sunt quibus studeamus, et propter quos linguam eorum, alioquin multo locupletiorem et subtiliorem quam Latina, discere pergamus. Ex illis scriptoribus dignissimis quibus studeatur mentio facienda est praecipue de Platone, principe philosophorum, de omnibus tragoediarum scriptoribus, praesertim Sophocle, de Luciano, qui nos docet omnia dogmata deridere, quomodo apud nos Voltaire postea fecit.
Itaque, mea quidem sententia, cultura nostra civilis neque lingua Graeca, neque lingua Latina carere potest, nam utraque similiter prodest ad formanda ingenia vere Europaea, quod optime intellexerunt majores nostri, cum fecerunt ambas linguas fundamentum omnis institutionis puerilis. Utinam eorum exemplum imitari pergamus!
Andreas Bergere scripsit