Facultas loquendi potest definiri ut facultas signis uti cum quibus aliquid aliis hominibus communicari possit. Talia signa aut erunt locuta signa: nempe, voces; aut erunt scripta signa. Haec facultas loquendi perficitur in linguis. Linguae sunt enim contextus signorum a grammaticalibus logicisque legis rectis. Ergo actio loquendi nihil est aliud quam actio verba componendi secundum determinatas leges, ita ut sententias significatione praeditas ex his verbis constent. Incipiamus ergo inspiciando quae sit potentia hujus facultatis, quaeque ei effugiant.
Nomine “Facultatis loquendi” intelligimus vero hanc facultatem quam apud Graecos “λόγος” vocabatur. Λόγος autem, graeca voce, designabat tam facultatem voces emittendi quam universalem facultatem ratione utandi. Ex hoc proculdubio videtur facultatem loquendi esse in primis facultatem rationalem quae nos sineat veritatem invenire demonstrationesque perficere. Haec facultas est ergo vera fons et radix scientiarum omnium, potestque recte haberi pro naturali lumine genus hominum.
Immo enim vero, nec est haec facultas tantum facultas voces emittendi: sicut diximus, est etiam facultas scriptas notas relinquendi. Ars scribendi autem est maximo pondere in scientias servandas memorandasque: nam nisi eas scripserimus, perpetue oblita essent notitiae nec umquam quicquid firmiter in memoria teneretur. Sine arte scribendi equidem Historia gentium quoque perdita esset, nec prodesset nobis exemplum rerum praeteritorum. Scriptae rationes possunt contra sine difficultate non tamtum servari sed etiam juvenis stirpibus tradi. Hic iterum facile intellegitur facultatem loquendi scribendique non tantum esse originem sed etiam tutorem scientiarum artiumque omnium.
Quibus de causis, exempli gratia, Aristoteles in libro suo De Politicis nos monet hominem, quatenus est animal loquax, rationale animale esse: hac facultate gratia licet homininibus ratiocinare, et praecipue de aequiis iniquiisque ratiocinare, ita ut possint etiam, verbis gratia, societates civitatesque condere.
Non est mirum, ergo, ut laudata sit facultas loquendi a fere omnibus philosophis: paucissimi enim, exceptis admodum scepticis philosophis, hanc facultatem spernerunt. Nec tamen potest facultas loquendi sine exceptione admirari. Nam, si bene inspiciamus, non sine aliquo dubio clamabimus hanc facultatem loquendi omnia attingere posse.
Solemus enim dicere maximas veritates ineffabiles esse. At quoniam maximae veritates sunt ineffabiles, patet facultatem loquendi non esse facultatem omnia dicendi. Ratio linguaque nos sinunt profecto demonstrationes perficere, physicasque leges invenire. Istae veritates vero tantum ad res terrestras pertinent. Quantum autem ad infinitum pertinet, quantum ad divina mysticaque, dubium est an in communis linguis exprimi possint. Itaque, non loquendo sed intuendo ad suprasensibiles pervenitur. Qua de causa, ait Heraclites, Deus Apollo “ούτε* λέγει, ούτε κρύπτει, αλλά σημαίνει”: “nec loquitur, nec celat, at significat”: hic philosophus censet divinas sententias facultatem loquendi plane superare, ita ut haec sententiae tantum in obscuris verbis exprimi possint.
Eadem opinio de infirmitate facultatis loquendi quoque invenitur in quadam interpretatione christianae doctrinae. Hic enim videtur Dei Veritatem infinitam esse, valdeque excedare humanam facultatem loquendi, quae est finita facultas: illa veritas vero excedat non tantum hanc facultatem sed etiam omnes rationales facultates. Ei qui cupit Dei veritatem attingere erit ergo linguam rationemque desistendum, confidendumque intuitu. Mos christianum, itaque, non est illustres orationes perficere, sed multo magis silentium colere. Silentium hujus generis non est habendum pro mera orationis absentia: est immo silentium quod oritur cum desinant verba, quia ad ineffabilia perventum est.
Hodierno tempore (immo praeteriti saeculo) ostensa est haec facultatis loquendi debilitas a Ludovico Wittgenstein, in libro suo nomine Tractatus logico-philosophicus. Wittgenstein asserit se in hoc libro omnia dixisse scripsisseque quae dici scribique possint. Nec tamen asserit omnes interrogationes a se expletas fuisse: nam, ut nos monet, demus etiam omnes possibiles interrogationes responsionem aliquam invenisse, permanerent tamen confusiones nostrae: nam istae confusiones non sunt confusiones quae in logica rationeve placari possint. Ei sententia, datur ergo aliquid mystici. Hoc est vero quod dici non potest , quia tantum ostendi potest. Talis ostensio erit ergo muta ostensio, ita ut in ea ad silentium denique reddeamus. Itaque ultima sententia libri ita se habet: “De quo nihil dici potest, hoc tacendum est”. Concludit ergo Wittgenstein facultatem loquendi omnia attingere non posse. Hic patet eam etiam maxime esse impotentem pro iis quae nobis maxime intersunt.
Eritne tandem nobis de infirmitate facultatis loquendi ad necessitatem silendi concludendum? Non habet hoc silentium aliquid terribile? Eritne plane facultas loquendi deponenda cum tamen haec sit fere hominum essentia? Forsitan potest alia solutio ad hanc orationis infirmitatem solvendam proponi. Si modo aliquid ineffabile inveniemus, nec statim nobis loqui desinandum erit: multo magis conandum erit aliter facultati loquendi uti. Est enim quoddam modum loquendi nec rationaliter, nec demonstrative, sed lyrice. Ars lyrica est enim genus orationis solutum ab impedimentis quae pertinent ad rationalem orationem. Itaque poesiam cantusque licet exprimere quod rationalem orationem non licet. Si quis ergo cupit attingere ea de quibus nihil dici potest, ergo nec taceat, nec sileat, sicut petebat Wittgenstein, sed multo magis haec canat.
Sabina PLAUD scripsit
*: Multa sunt computatra quae antiquas graecas litteras non admittunt. Ergo hodiernis graecis litteris scribimus.