.

De encyclopaedismo et “elegantia”
in institutione linguae Latinae in aetate Renascenti

 

Institutio linguae Latinae – et Graecae – in aetate Renascenti multum differt a modis docendi hodiernis.

 

1) Erant libri apti ad doctrinam encyclopaedicam eruditionemque historicam atque mythologicam acquirendam.

Singularitas methodi humanistae est modus vocabulorum rerumque discendorum in libris encyclopaedicis sytematicis.

Exempli gratia: Sabellici liber Enneades aut rhapsodia aut Officina Ravisii Textoris, in quo invenitur ordo interemptorum sui, parentium qui proprios natos interfecerunt aut natorum qui parentes interfecerunt...

Hi libri plus abundantiae quam compositioni favent. In titulis saepe leguntur verba tamquam “rhapsodia” aut “farrago”. Vives dixit Officinam Ravisii Textoris fuisse acervationem neque compositionem. Saepe enim vituperabantur hi libri incompositi in quibus regnant “ordo fuituitus” et “disparitas rerum”, quorum scriptores exemplum sumpserunt apud Aulum-Gellium Noctibus Atticis; hoc opus est exemplar plenum aleae “farragonis” (id est mixtio lectionum sine praeciso ordine). Henricus Stephanus autem, in libro suo de Aulo Gellio, eum vocat “homo rhapsodus plane”. Quam ob rem adjunguntur indices ingentes, sine quibus difficile esset in his copiosis libris in folio editis navigare.

2) Florent libri apti ad variatatem et elegantiam acquirendam.

Aetatis Renascentis hominibus maximi momenti videbatur verbo praeciso, pulchro et interdum raro uti. Auctoritatem enim habebant liber grammatici itali Vallae vel Elegantiae quaedam tamquam Elegantiolae sive Isagogicus libellus in eloquentiae pracepta Augusti Dathi, quae sine ambitione non sunt.

Exempli gratia: Specimen epithetorum scriptore Textore

Summae epithetorum multae scriptae sunt: proponunt complexiones innumerabiles et explanant particularitates verborum aliquorum erga linguam latinam classicam. Quaeruntur varietas et novitas:

Tales libri concepti sunt ut discipuli varietatem locutionum in scriptis eorum augeant, et flores carpant in lectionibus ad versus proprios ornandos.

Guy de Fontenay scripsit: “Epithetorum varietas sine cuius suaue olentia versus omnes in odori iniucundi insuaves sunt et prorsus aspernabiles.”

 

Utuntur omnibus operis classicis pro cognitione verborum praecisorum idoneorumque.

Exempli gratia: leguntur Buccolica Georgicaque carmina Vergilii ad vocabula agriculturae discenda, quibus adjunguntur excepta Macrobi Saturnialium.
Vide marginalias notas in editione Rapti Proserpinae Claudiani quibus lector scripsit omnia genera et nomina arborum.
Vide foliam editionis Parrhasii qui commentat verbum “alnus”.

 

Praeter summas epithetorum, scriptae sunt summae synonymorum, magis aptae ad variatatem humanistis caram colendam. Cognitio epithetorum synonymorumque elaborat “thesaurum” qui auxilium ad scripta ornanda erit. Videbatur enim humanistis “ornatum” esse cor praeceptionis latinae; maxime amabantur pulchri versus, in quibus refulget carpsa elegantia tamquam flos aut gemma. Vide etiam apud Claudianum poetam:

“Mergit se subito vellitque corallia Doto:
Uimen erat dum stagna subit; processerat undis:
Gemma fuit.”

Olivarius Pédeflous scripsit

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit