.

Qui simus

Latinistae fautoresque latinitatis sumus, qui unoquoque mense Lutetiae Parisorum convenimus ut latine viva voce loquamur in Collegio Hibernorum.
Alii in universitate student, alii linguam latinam docent in scholis, alii autem non munere latinitatem colunt.

- Cur latine loquimur?

Quia lingua latina pulchra est, eamque permultum amamus! Sermone latino non utitur vulgus a seaculo quinto aut sexto, latine tamen docti artificesque locuti sunt in media aetate: nobis relinquerunt scripta optima, carmina, libros scientificos vel philosophiae... Lingua quoque fuit universitatis atque ecclesiae. Magni momenti fuit lingua latina Europae. Saeculo decimo sexto, tametsi nationes usum linguarum vernacularum faverunt, lingua latina emendata est a poetis et doctis, ut omnes Ciceronis modo scribant. Vocabularium aumentavit: sic lingua latina lingua scientiae poetarumque mansit usque ad ultimo seaculo undevicesimo. Sunt etiam hodie multi poetae latini; etiam in universitatibus americanis medicinam discere possunt latine; in multis urbibus conveniunt homines ut latine loquantur. Facile in interrete sedes latine scriptae inveniuntur, nuntii radiophonica vi audiuntur.

Latine loqui nos propinquiores facit linguae quam amamus, legimus... aut cui in scholis studemus!

- Quomodo circulum jungere possis?

Circulus Latinus Lutetiensis omnes libenter accipit, ea condicione ut jam latine satis sciunt ut quae dicamus fere intellegere possunt. Omnes ingredientes fuimus, nullius hodie lingua patria est latina! “Usus magister optimus”, ut ait Cicero...

Nullam pecuniam poscimus, nisi membrum consocationis fieri vellis, nec est circulus hic religiosus: christiani, pagani, mahumetani, athei, agnostici et omnes alii bene veniunt!

Tu qui nobiscum latine loqui cupis, ad hanc inscriptionem electronicam scribas: moderator@circulus.fr

Valeatis et floreatis in latinitate viva!

libellus noster : PDF imago

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit