.

13° Septembris 2009
 
Praepositiones

PDF imago ad imprimendum

1 – GRAMMATICA ELEMENTA

a – Cum accusativo

Sunt praepositiones quibus utuntur cum accusativo:

- ad: ad urbem accessit; usque ad Lutetiae moenia venit; ad discendum; sto ad januam; ad vesperum surrexi; Eboracum ad Sequanam.
- adversus: adversus hostes; pietas adversus deos.
- ante: ante occulos meos noli stare; ante bellum omnia quieta erant.
- apud: sum apud Marcum; apud Ciceronem reperitur saepe.
- circa: circa urbem ambulant; circa ducentas naves delevit.
- circum: circum urbem ambulant.
- cis, citra: citra Alpes est Gallia.
- contra: contra insulam sunt scopuli; contra naturam vivit; contra hostes pugnat.
- erga: pietatem erga deos cole.
- extra: extra muros.
- infra: infra montem stat urbs quieta.
- inter: inter duas silvas fluit flumen; inter duos annos perexit monumentum.
- intra: intra muros; intra decem dies; intra decimum diem.
- juxta: juxta crucem lacrimosa.
- ob: ob oculos habes reum; quam ob causam ita dixi.
- penes: penes accusatorem stat miser.
- per: iter feci per Galliam; per bellum; per exploratores.
- pone: pone urbem est hortus magnus = post
- post: post urbem est hortus; post bellum omnia restituenda.
- praeter: praeter amnem; praeter modum egit; praeter legem; nemo praeter me.
- prope: sum prope urbem.
- propter: propter statuam invenies; propter te omnia amissi.
- secundum: secundum naturam vivit; secundum amnem; secundum pugnam.
- supra: supra caput.
- trans: trans viam ivit.
- ultra: ultra Alpes est Italia.

b – Cum ablativo

Cum ablativo aliis:

- a(b): accepi litteras a patre; a pueritia cano; castigor a patre; redeo ab Urbe.
- clam: clam vobis nihil dixi.
- coram: coram populo locutus est.
- cum: Cum amico ceno; magna cum voluptate veniam.
- de: de via recta decedis; quid novi de libro tuo?
- ex: ex domo exeo; ex eo tempore tacet; altissima ex arboribus; vas ex auro.
- prae: prae maerore nihil dicit; prae me beatus es; prae me vasa ferro.
- pro: pro castris exspectat; pro patria pugnavit; pro fratre se tradit.
- sine: sine ullo vulnere regressus est.
- tenus: Lutetia tenus ivit.

c – Cum duobus casubus

Tres praepositiones accipiunt regimen accusativo ablativoque casu:

- in: est in horto, venit in hortum.
    Dico hoc in Caesarem;  in annum creatus;  in diem vivere; in dies crescere.
    ET: in senectute; in bonis habere; in salute communi.
- sub: sub jugum mittere, sub moenibus pugnare.
    sub vesperum
    ET: sub Caesare militavi.
- super: est super caput; venit super caput;
    SED: super hoc multa scripsi.

d – Cum genitivo

Una accipit genitivum:

- instar: instar tui veni.

2 – CONFABULATIO

Bini sodales sic rogant responduntque vicissim, utentes praepositionibus:

1) Quo usque ivit Alexander magnus?
2) Post quod bellum factus est Augustus imperator? Contra quem pugnavit?
3) Quali in domo habitas?
4) Suntne laeta rura circum Lutetiam?
5) Quod flumen fluit trans urbem nostram?
6) Qua de causa ortum est primum bellum omnium gentium?
7) A quibus usta est Roma? Quam ob rem?
8) Quem in locum ivisti hac aestate? Ubi mansisti?
9) Sine qua re te taederet vivere? Aut cum quibus?
10) Describe domum tuam, utens praepositionibus.

3 – SCRIPTUM: CAESARIS COMMENTARIORUM DE BELLO GALLICO, LIBER VII

Dum haec apud Caesarem geruntur, (...) Labienus cum quatuor legionibus Lutetiam proficiscitur, id est oppidum Parisiorum, positum in insula fluminis Sequanae; cujus adventu ab hostibus cognito, magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. Summa imperii traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate, tamen propter singularem scientiam rei militaris, ad eum est honorem evocatus. Is cum animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam, atque illum magnum omnem locum magnopere impediret; hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit. Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere paludem expelere, atque iter munire conabatur.

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit