.

24° Maii 2009
 
Temporis expressio

PDF imago ad imprimendum

1 – GRAMMATICA ELEMENTA

a – Per adverbium

QUANDO?
Hodie, heri, cras, interdiu, noctu, mane, vespere, nunc,tum, tunc, ibi, mox, brevi, sero, simul, statim, repente, continuo, olim, quondam, pridie, postridie, nuper, modo, antea, postea, interea, primum, ultimum...
ANTE + accusativum (e.g. ante imbrem; Accidit ante duos annos)
POST + accusativum (e.g. post adventum Alexandri; Veniet post tres dies)
IN + accusativum (e.g. in crastinum diem te videbo)
INTER + accusativum (e.g. inter ova et mala)

QUAMDIU? QUOUSQUE? QUAMDUDUM?
Diu, jamdiu, jampridem, paulisper...

QUOTIES?
Numquam, semel, singulis mensibus, bis (e.g. bis in mense, ter in binis mensibus, etc.), alias, rursus, quotidie, quotannis, raro, nonnumquam, saepe, interdum, crebro, plerumque, fere, semper...

b – Per sententiam subordinatam

QUANDO ?

Ablativo absoluto:
  Gallia subacta, regressus est Caesar Romam.

Cum conjunctione:
+ indicativum indicant factum unicum vel iteratum, re vera autem actum.
  Ut, ubi, cum, ubi primum, simul atque, antequam, postquam, dum, quotiescumque
+ subjunctivum indicant rem quae ab alia re pendet aut rem cogitatam.
  Cum, antequam, priusquam, dum, donec, quoad
  Antequam agatis, cogitate.

c – Per verba ipsa

Nominativo
  Quarta hora nunc est.
  Tertius dies est, quo non desinit pluvia.
  Jam sunt tres anni, quod Lutetiae habitat.

Accusativo
  Tres menses Romae mansit.

Ablativo
  Quarto anno coepit visiones habere.
  Duobus annis abhinc advenit Lutetiam.

2 – CONFABULATIO

Bini sodales respondent his quastionibus:
1) Quando natus est Alexander Magnus?
2) Quamdiu Lutetiae habitas?
3) Quando erectus est Colosseus? Nerone regnante?
4) Quoties ivisti Romam ?
5) Quid agendum est prius quam Africam visites?
6) Quando poterunt Sinenses prima orbis potentia dici?
7) Quousque stetit imperium Romanum?
8) Quo facto constituit Alexander Magnus orbem totum subigere?

3 – SCRIPTUM: ANONYMI DE PRIMA CRUSADA , 1097

Interea, reddita civitate et Turcis deductis Constantinopolim, unde imperator magis magisque gavisus quod civitas reddita sit ejus potestati, jussit maximas eleemosynas erogari nostris pauperibus. Denique prima die qua recessimus a civitate, venimus ad quemdam pontem ibique mansimus per duos dies. Tertia autem die, priusquam lux cepisset oriri, surrexerunt nostri et, quia nox erat, non viderunt tenere unam viam, sed sunt divisi per duo agmina et venerunt divisi per duos dies. In uno agmine fuit vir Boamundus et Rotbertus Nortmannus et prudens Tancredus et alii plures; in alio fuit comes Sancti Egidii et dux Godefridus et Podiensis episcopus et Hugo Magnus comesque Flandrensis et alii plures.
Tercia vero die irruerunt Turci vehementer super Boamundum et eos qui cum ipso erant. Continuo Turci ceperunt stridere et garrire et clamare excelsa voce, dicentes diabolicum sonum nescio quomodo in sua lingua. Sapiens vir Boamundus videns innumerabiles Turcos procul stridentes et clamantes diabolica voce, protinus jussit omnes milites descendere (...)
Mirabantur ergo nostri valde unde esset exorta tanta multitudo Turcorum et Arabum et Saracenorum et aliorum quos enumerare ignoro, quia paene omnes montes et colles et valles et omnia plana loca intus et extra undique erant cooperta de illa excommunicata generatione.

vocabularium commentariaque:

agmen: exercitus ambulans in fila
dividere per duo agmina: rectius dicitur “dividere in duo agmina”
comes: vulgo comte, quamquam in latinitate classica indicet sodalem sive socium
cooperire: tegere, replere. Latine dicitur cooperta + ablativo, sine “de”
dux: vulgo duc
ejus (l. 2): latinius dixisset “suae”
eleemosyna: donum, quod fit pauperibus pro amore Dei
erogare: dare, tribuere
excelsus: altissimus
exoriri: exire, advenire...
Flandrensis: ex provincia quae vocatur “Flandria”
garrire: loqui celeriter atque vehementer sine intermissione
gavisus quod sit reddita: latinus utendum indicativo, “gavisus quod est”
generatio: pro genus, gens, populus
planum (locum): platinites
Podiensis: ex urbe nomine Podium, vulgo Le Puy
protinus: recte prorsum
reddere:  parum latine, scriptor enim juxta linguam vernacularem rendre latine scripsit
stridere: clamare acuta voce
non viderunt tenere: non potuerunt servare, aut manere in una via

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit