.

26° Aprilis 2009
 
Verba sentimentum

PDF imago ad imprimendum

1 – GRAMMATICA ELEMENTA

De verbis sentimentum exprimentibus. Primo sunt verba impersonalia, sicut:

- me paenitet, paenitere, paenituit.
- me miseret, miserere, ---
- me piget, pigere, piguit
- me pudet, pudere, puduit (puditum est)
- me taedet, taedere, pertaesum est.

Sententiae formantur ope genitivi causae atque accusativi personae:
  Me paenitet erroris mei
  Puerum paenitet erroris sui
  Eos paenitet erroris sui.
  Incipit me paenitere.

Secundo sunt verba sicut: gaudeo, timeo, doleo, maereo, laetari, gloriari...
  Helvetii sua victoria gloriabantur. (cum ablativo)

Sententiae formantur ope infinitivi, indicativi aut subjontivi:
  Doleo eum mortuum esse.
  Doleo quod mortuus est.
        (quod + indicativo indicat causam esse rem actam)
  Gaudeo quod tibi profuerim.   (quod + subjunctivo indicat causam esse rem cogitatam)

2 – CONFABULATIO

Bini sodales respondent his quastionibus utentes verbis praedictis:

1) Num ante amicos vel collegas te pudet latinitatis vivae?
2) An taedet te mundi hodierni?
3) Quo facto hac hebdomada gavisus es?
4) Quibus rebus inane gloriantur Americani?
5) Timesne ne veniant extraterreni hostiles?
6) Dolesne quod capta est Roma a barbaris?
7) Maererisne quod non possimus stellas alias explorare?

3 – SCRIPTA: PLINII MAJORIS LIBER II

58 – De lapidibus e caelo cadentibus. Celebrant Graeci Anaxagoran Clazomenium Olympiadis LXXVIII secundo anno praedixisse caelestium litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e sole, idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis, colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. (...) decidere tamen crebro non erit dubium. in Abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem in media terrarum casurum idem Anaxagoras praedixisse narretur. colitur et Cassandriae, quae Potidaea quondam vocitata est, ob id deducta. ego ipse vidi in Vocontiorum agro paulo ante delatum.

69 – De situ terrae. Mediam esse mundi totius haut dubiis constat argumentis, sed clarissimo aequinocti paribus horis. Nam nisi in medio esset, aequales dies noctesque habere non posse deprehendere est dioptraeque vel maxime confirmant, cum aequinoctiali tempore ex eadem linia ortus occasusque cernatur, solstitiali exortus per suam liniam, brumali occasus. Quae accidere nullo modo possent nisi in centro sita.

vocabularium:

- adustus: qui in igne diu fuit.
- aequinox: dies quo diuturnitate aequi sunt dies noctesque.
- cometes, ae sidus comatum, differt a stella erranti.
- crebro: saepe
- deferre, detuli, delatum: alio portare.
- dioptra: instrumentum mensurae.
- interdiu: per diem, sole lucenti.
- linia = linea: filum lineum / tractus.
- planeta: stella errans. Errans (stella) Martis, Jovis...
- quondam: olim
- saxum: lapis.
- solstitium: die quo elongatio solis minima aut maxima est.
- tempore brumali: in autumno.
- vehes, is:: plaustrum parvum
- zodiacus.: zodiacus.

Si plura de astronomia legere cupis, vide Plinii librum secundum, et Manilii astronomica.

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit