Verba irregularia caute inspicienda sunt haec: velle (et composita ejus), ferre, posse, ire, edere.
VELLE: volo, vis, vult, volumus, vultis, volunt / volebam... / volam, voles... / volui... / volueram... / voluero...
subjonctivum: velim... / vellem... / voluerim... / voluissem...
Verba composita sunt cum VELLE:
Nolle: nolo, nolis, non vult, nolumus… / nolui...
Malle: malo, mavis, mavult… / malui...
POSSE: sicut ESSE. Verbum componitur sic: “pot” + esse. Si forma verbi “esse” a littera “s-” incipitur, praeverbium est “pos-”.
possum, potes, potest, possumus, potestis, possunt / poteram... / potero... / potui... / potueram...
subjunctivum : possim... / possem...
IRE: eo, is, it, imus, itis, eunt / ibam... / ibo... / ivi... = ii...
subjunctivum: eam...
imperativum: i, ite / ito
supinum: itum
participium: iens, euntis
gerundivum: eundum
FERRE: fero, fers, fert, ferimus, fertis, ferunt / ferebam... / feram, feres... / tuli... / tuleram... / tulero...
vox passiva: ferri / feror, ferris, fertur, ferimur... / latum iri
imperativum: fer, ferte / ferto…
supinum: latum
EDERE: sunt formae duplices pro aliquibus personnis : edo, edis = es, edit = est, edimus, editis = estis, edunt
imperativum: ede = es, edite = este
infinitivum: edere = esse
supinum: esum
Bini sodales respondent his quastionibus utentes verbis irregularibus:
1) Quid vis agere hac aestate?
2) Quid est equus? sive: quid edit caballus?
3) Quo eundum est si vis Circum Maximum inspicere?
4) Quid attulerunt Romani in Galliam?
5) Quos libros legere mavis?
6) Num oportet ut homines eant in Lunam?
7) Possuntne homines volare? Quo ope?
8) Potuistine verba graeca perdiscere?
AD AURELIUM ET FURIUM (Catullus, XVI)
Paedicabo ego vos, et irrumabo,
Aureli pathice, et cinaede Furi;
Qui me ex versiculis meis putastis,
Quod sint molliculi, parum pudicum.
Nam castum esse decet pium poetam
Ipsum; versiculos nihil necesse est; (...)
Paedicabo ego vos, et irrumabo.
IN PAEDICONEM MASTURBANTEM (Martialis, XI, 23)
Mollia quod nivei duro teris ore Galesi
Basia, quod nudo cum Ganymede jaces,
Quis negat hoc nimium? Sed sit satis: inguina saltem
Parce fututrici solicitare manu.
Levibus in pueris plus haec, quam mentula, peccat;
Et faciunt digiti, praecipitantque virum.
Inde tragus, celeresque pili, mirandaque matri
Barba, nec in clara balnea luce placent.
Divisit natura mares; pars una puellis,
Una viris genita est. Utere parte tua.
DE LESBIA (Martialis, XI, 63)
Lesbia se jurat, gratis numquam esse fututam
Verum est: cum futui vult, numerare solet.
vocabularium:
- cinaede: qui mores effeminatos habet
- futuere: mulierem stuprare, membrum virile in cuno inserere. Unde: fututor, fututrix.
- inguen, inis, m (accusativo graeco utitur hic: inguina): membrum virile
- irrumare: phallum dare fellandum
- maris: vir, masculus.
- masturbare: genitalia titillare sua.
- mentula: membrum virile. Quoque dicitur phallus, penis...
- mollis: sine robore neque vigore virili, id est effeminatus; aliubi: dulcis.
- paedicare: membrum virile inserere in anum. (ex verbo graeco παις: puer)
- pathicus: qui amat paedicari
- tero, is, ere, trivi, tritum: fricare, polire...
- tragus: odor foetidus (ex graeco verbo τραγος, hircus)