Tempus futurum verborum sic formatur:
Amare: ama + bo, bis, bit, bimus, bitis, bunt
Delere: dele + bo, bis, bit, bimus, bitis, bunt
Audire : audi + am, es, et, emus, etis, ent
Facere: faci + am, es, et, emus, etis, ent
Legere: leg + am, es, et, emus, etis, ent
Cavendum est ne confondetur tempus futurum cum subjunctivo praesentis temporis apud verba tertiae, quartae, quintaeque conjugationis (praecipue in prima persona singulari):
faciam, facies, faciet… est INDICATIVUM futurum
faciam, facias, faciat… est SUBJUNCTIVUM praesens
Eodem modo finguntur, sed terminationes sunt:
-bor, beris, bitur, bimur, bimini, buntur (verbis primae secundaeque conjugationis)
-ar, eris, etur, emur, emini, entur (verbis tertiae, quartae, quintaeque conjugationis)
Cavendum est igitur, quia forma secundae personae singularis similis est ei, quae tempore praesenti est:
legor, legeris, legitur… (praesens, cum e brevi)
legar, legeris, legetur… (futurum, cum e longa)
Deest subjunctivum futurum, unde dicimus: “Jubebit ut venias” (subjunctivum praesens).
Est infinitivum futurum activum: “Dicit se venturum esse” et passivum, at rarius: “dicit se amatum iri”.
Est participium futurum, eodem modo atque passatum qui elaboratur (amat-us fit amat-ur-us).
Est imperativum futurum (amato, amatote, deleto, facito…)
Bini sodales respondent his quastionibus utentes tempore futuro:
1) Quid ages hac aestate? Quo ibis?
2) Si fieri poterit, ibisne in Lunam? Qua re?
3) Si tibi dabitur ingens copia divitiarum, quid ages?
4) Tua sententia, num delebitur turris Eiffel sicut quondam consilium erat?
5) Quid agent Sinenses si venient apud eos extraterreni?
6) Si fies praeses Francogalliae, quid statues?
7) Estne finitura crisis oeconomica?
8) Possuntne augures praedicere quae ventura sunt?
M.T.C. QUINTO CICERONI FRATRI S.
Literas mihi tuas jucundissimas, expectatas, ac primo quidem cum desiderio, nunc vero etiam cum timore. Atque has scito literas me solas accepisse post illas quas tuus nauta attulit Olbia datas. Sed cetera (ut tu scribis) praesenti sermoni reserventur : hoc tamen non queo differe. Idibus Maiis Senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda. (…) Quod idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, non est actum. In hac causa aqua haeret. Sed plura quam constitueram.
Vale mi optime ac optatissime frater et advola. Idem te nostri rogant pueri, illud scilicet, coenabis, cum veneris.
CICERO BASILIO S.
Tibi gratulor, mihi gaudeo, te amo, tua tueor; a te amari et quid agas quidque agatur, certior fieri volo.
Vale.
M.T.C. TERENTIAE S.P.D.
Si vales, bene est, ego valeo. Nos quotidie tabellarios vestros exspectamus: qui si venerint, fortasse erimus certiores, quid nobis faciendum sit: faciemusque te statim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter.
Vale Calen(dibus) Sept(embribus).
vocabularium:
- Aqua haeret: mala fortuna utor (locutio)