Videamus pronomina utilia nonnulla:
- ego, me, mei, mihi, me; ex: da mihi librum tuum.
- tu, te, tui, tibi, te; ex: fortior te est.
- se, sibi, se (reflectivum); ex: dat sibi curas innumeras.
- nos, nos, nostri, nobis, nobis; ex: miserere nostri/nobis, Domine.
- vos, vos, vestri, vobis, vobis; ex: spectat vos famelice.
Pro tertia personna, tam singularis quam pluralis, utimur pronominibus variis, nisi usus reflectivus es: ex: videt se / eum / istum / illum.
Utimur ergo: is, ea, id; aut: iste, ista, istud; aut: ille, illa, illud.
NOTA BENE: sunt adjectivi possesivi: pro tertia personna non reflectiva, utimur is / iste / ille casu genitivo, sicut sequitur: “amat matrem ejus”, quod differt a “amat mater suam”.
Bini sodales inter se quaestiones et responsa faciunt, utentes pronominibus atque sententiis integris elaboratisque. Non tamen vobis oportet semper vera dicere…
1) Cujus matrem occidit Nero imperator? Qua re?
2) Estne tibi jucundum ambulare in nive?
3) De bono rege : quae decent eum? Quae sunt officia ejus? Quid ei agendum?
4) Hoc pallium roseum est, illud nigrum: utrum emes? Qua re?
5) Qui artifices te juvant? Quis tibi praedilectus?
6) Prositne tibi in Americam emigrare? Cur?
7) Suntne tibi multi libri? Apud quem vidisti majorem copiam librorum?
8) Licetne interdum sibi crustulum emere?
37 – Quid ille qui libertini loco iacet? Quam bene se habuit! Non impropero illi. Sestertium suum vidit decies, sed male vacillavit. Non puto illum capillos liberos habere. Nec mehercules sua culpa; ipso enim homo melior non est; sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt. Scito autem: sociorum olla male fervet, et ubi semel res inclinata est, amici de medio. Et quam honestam negotiationem exercuit, quod illum sic vides! Libitinarius fuit. Solebat sic cenare, quomodo rex: apros gausapatos, opera pistoria, aves, cervos, pisces, lepores. Plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet. Phantasia, non homo. Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores illum conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit: C· IVLIVS· PROCVLVS· AVCTIONEM· FACIET· RERVM· SVPERVACVARVM.
vocabularium:
- aper gausapatus: sanglier velu (gausapa: feutre)Quid de usu pronominum, exempli gratia linea 3 (ispo, se) aut 8 (illum)?
Agitur de homine “a se ipso facto”: quae sunt signa divitiae? Suntne hodie dissimilia?
Estne quid majoris momenti quam divitiae et laeta vita?