.

2° Novembris 2008
 
DUA SCRIPTA

SENECAE
Libri III epistula 23

PDF imago ad imprimendum

3- Hoc ante omnia fac, mi Lucili, disce gaudere. Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates qui fortuita submoveo, qui spes, dulcissima oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra nolo tibi unquam deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci: nascetur, si modo intra te ipsum sit. Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte, tu judicas eum gaudere qui ridet: animus debet esse alacer et fidens et supra omnia erectus. 4- Mihi crede, verum gaudium res severa est. An tu existimas quemquam soluto vultu et ut isti delicati loquuntur, hilariculo, mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptatem tenere sub freno, meditari dolorum patientiam? Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando. In huius gaudii possessione esse te volo: numquam deficiet cum semel, unde petatur inveneris... Haec quibus delectatur vulgus tenuem habent atque perfusoriam voluptatem et quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret: hoc de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus. 6- Fac, oro te, Lucili carissime, quod unum potest praestare felicem, dissice et conculca ista, quae extrinsecus splendent quae tibi promittuntur ab alio vel ex alio: ad verum tuum specta et de tuo gaude...

Discere: apprendre
Gaudêre: se rejouir
Detrahere: retirer
Fortuitus: fruit du hasard
Oblectamentum: divertissement
Devitare: éviter
Immo contra: bien au contraire
Hilaritas: gaîté
Remitto: pousser en arrière, détendre
Alacer: alerte
Fidens: assuré, confiant
Erectus: dressé
Solutus vultus: visage relaché
Delicatus: les précieux
Hilariculus: jovial
Meditari: s'exercer
Blandus: caressant, séduisant
Tenuis et perfusorius: mince et superficiel
Invecticius: importé
Patere: être ouvert
Praestare: (nombreux sens, ici :) garantir
Conculcare: fouler
Dissicere/dissecare: couper
Extrinsecus: à l'extérieur

Ubi nasci debet vera laetitia?
Quia ceterae hilaritates leves sunt?
Qui rident et soluto hilariculo vultu semper sunt quid secundum Senecam non facere possunt?
Quibus rebus delectatur vulgus?
Quae dissecenda et conculcenda sunt?
Quid denique faciendum est?

JOHANNAE K. ROWLING
Harrii Potteri Libri Primi: “Lapidis Philosophi”
capitulum secundum: “Vitrum Evanescens”

PDF imago ad imprimendum

Harrius cujus parentes mortui sunt  cum tantum unum annum natus esset a gente magorum commissus est avunculo et materterae suis ut ab eis educaretur sed illi sunt Muggles stulti (homines vulgares) et apud eos Harrius vitam miseram jam decimum annum degit.

“Expergiscere, surge, statim!”
Harrius subito experrectus est, matertera Petunia rursus januam pulsavit.
“Surge!” clamavit stridens. Harrius eam audivit ad culinam euntem et tum sonitus satiginis in foco impositae, (Harrius) versus tergum somnium recens meminisse conatus est. Optimum fuerat somnium. In eo fuerat birotula automataria, nescio quo modo sensit se idem somnium prius habuisse.
Metertera regressa, ante januam stabat.
“An iam surrexisti?” rogavit.
“Paene” inquit Harrius.
“Festina modo, tuum est laridum curare, cave ne illud torreas, volo die natali Duddliculi omnia optime fieri.”
Harrius gemitus edidit.
“Quid dixisti?” voce mordaci rogavit matertera per januam.
“Nihi, nihil...”
Dies natalis Dudlei – num oblitus erat? Harrius lente e lecto surrexit et tibiala quaerere coepit, bina sub lecto invenit et, cum araneum ab una detraxisset, ea induit. Harrius assuetus erat araneis quod armarium sub scalis situm, erat plenum eorum et ibi Harrius dormiebat
Vestitus per atrium iit in culinam. Mensa paene celata est donis quae plurima, die natali Dudley accepturus erat. Dudley visus est habere novum instrumentum computatorium quod volebat, ne dicam alterum instrumentum televisificum et birotulam cursoriam. Veram causam cur Dudley vellet Harrius nesciebat quod Dudley obesissimus erat et exercitationem omnem oderat – scilicet nisi occasionem habebat aliquem pulsandi, praesertim placebat ei pulsare Harrium, sed raro eum capiebat. Harrius, quamquam speciem cursoris non habebat, re vera erat celerrimus.

Expergiscor : se réveiller
Surgo : se lever
Matertera : tante, sœur de la mère (amita : sœur du père)
Strideo : faire un bruit strident
Sartago : poêle
Vertor : se tourner
Conor : s’efforcer, essayer de
Birotula automataria : moto
Laridum : lard
Torreo : brûler
Mordax : mordant , méchante
Tibiale : chaussette
Araneum : toile d’araignée
Detrahere : retirer
Cursorius : de course
Scilicet : bien sûr
Species : l’aspect

 
Hodie sumus – Vincentius hanc paginam fecit